Obrazy na stronie
PDF
ePub

8

92. Sed ad majora redeamus. Ex æthere igitur innumerabiles flammæ siderum existunt; quorum est princeps sol, omnia clarissima luce collustrans, multis partibus' major atque amplior, quam terra universa; deinde reliqua sidera magnitudinibus immensis. Atque hi tanti ignes, tamque multi, non modo nihil nocent terris, rebusque terrestribus, sed ita prosunt, ut, si mota loco sint, conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus, moderatione et temperatione sublata. XXXVII. 93. Hic ego non mirer esse quenquam," qui sibi persuadeat, corpora quædam solida atque individua vi et gravitate ferri, mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? Hoc qui existimat fieri potuisse, non intelligo, cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formæ literarum vel aureæ, vel quales libet, aliquo conjiciantur, posse ex his, in terram excussis, annales Ennii, ut deinceps legi possint, effici: quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna. 94. Isti autem quemadmodum

Nobb. et Orell. Grajugena: nam de isto conj. Stieglitz. Grajugenam ted esse aperit conj. Grot. Grajugena de isto aperit ista ipsa oratio suspic. Heindorf.7 Red. Heindorf. Schutz. princeps est. Mox, clarissima sua luce Red. Hein. dorf.-8 Red. a m. sec. et margo Venet. 1507. moti, uti conj. Walker. probante Dav. et sic ediderunt Heindorf. et Schutz. si mora locus fuerit, vel si morati loco sint suspic. Creuz.

CAP. XXXVII. 1 Lamb. individua sua vi.—2 Codd. aliquot, etiam Glog. Heindorf. Schutz. Nobb. existimet. Mox, si inenumerabiles Reg. A C, et B a m. sec. literarum formæ conj. Heindorf.-3 'Voc. tantum sine causa su.

NOTE

nec cujus fabulæ fragmentum sit, facile est suspicari.

f Multis partibus] Centies sexagies sexies, ut Ptolemæus; centies sexagies et bis, ut Copernicus; centies quadragies, nt Tycho Brahans. Varias aliorum opiniones vide apud Plin. II. 11.

8 Esse quenquam] Leucippum, Democritum, et Epicurum carpit.

Unius et viginti] Vetus Romanorum scriptura decem et septem literis primum constitit; mox adjecta litera

z, pro qua c usurpabatur. Angusti tempore addita x pro es veterum. A Græcis quoque acceptæ y et z, pro quibus i et ss ante scribebatur. Isidor. 1. 4. Alii pro y scribi solitum volunt v. Cicero in Oratore.

In terram excussis] Quod oraculis Sibyllæ Cumæææ contigit, quæ in pal marum foliis (ut moris tunc erat) descripta, et repentino venti turbine disjecta, ubi ventus posuit, in enndem, in quem a Sibylla digesta erant, situm locumque redierunt.

k

asseverant, ex corpusculis non colore, non qualitate aliqua (quam TÓTT Græci vocant), non sensu præditis, sed concurrentibus temere atque casu, mundum esse perfectum? vel innumerabiles potius in omni puncto temporis alios nasci, alios interire? Quod si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum, cur templum, cur domum, cur urbem, non potest? quæ sunt minus operosa, et multo quidem faciliora. Certe ita temere de mundo effutiunt, [p. 45.] ut mihi quidem nunquam hunc admirabilem cœli ornatum, qui locus est proximus,+ suspexisse videantur. 95. Præclare ergo Aristoteles, si essent,' inquit, qui sub terra semper habitavissent, bonis et illustribus domiciliis, quæ essent ornata signis atque picturis, instructaque rebus iis omnibus, quibus abundant ii qui beati putantur, nec tamen exissent unquam supra terram; accepissent autem fama et auditione, esse quoddam numen et vim Deorum; deinde aliquo tempore, patefactis terræ faucibus, ex illis abditis sedibus evadere in hæc loca, quæ nos incolimus, atque exire potuissent; cum repente terram, et maria, cœlumque vidissent; nubium magnitudinem, ventorumque vim cognovissent, aspexissentque solem, ejusque tum magnitudinem pulchritudinemque, tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret, toto cœlo luce

6

spectum Heindorfio.' Orell.-4 Verba, qui locus est proximus omittit Glog. et codex La. Moseri non habet nisi in marg. Moserus ipse uncis inclusit, uti volebant Heindorf. et Creuzer. Minime autem e gloss. videntur profecta, tum propter verba ipsa vere Tulliana, tum quia nunc demum, scil. a v. § 91. Principio enim, &c. de admirabilitate cœlestium rerum atque terrestrium disputare cœpit Balbus. Recentiorum autem est talia initio duntaxat præmonere; in ipsa disputatione paulo ante incepta id facere quidni potnerit Tullius?' Orell.-5 Ita cum Ernestio Heindorf. his omnibus, q. a. hi A B C G H, Thuan. Hervag. Junt. Victor. Dav. iis omittit I. omnibus deest in M. ni his rebus omnibus Red. hi habent etiam E K. accepissent tamen fama, auditione, et opinione M. fama, auditioneque opinione Paris. 3. fama auditionemque opinione Glog.-6 A B C, Paris. 1. Victor. cum. Glog. habet cœlumque vidis. sent, aspexissentque solem ejusque tum magnitudinem et pulchritudinem, ventorumque vim cognovissent, aspexissentque solem ejusque tum magnitudinem pulchritudinemque; tum etiam efficientiam cognovissent, &c. Mox, ut is diem, &c. Glog.

NOTE

* Aristoteles] Inter Aristotelis quæ supersunt opera non extat ille locus.

8

I

diffusa; cum autem terras nox opacasset, tum 7 cœlum totum cernerent astris distinctum et ornatum, lunæque luminum varietatem tum crescentis, tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus, atque in omni æternitate ratos immutabilesque cursus; hæc cum viderent, profecto et esse Deos, et hæc tanta opera Deorum esse, arbitrarentur.' XXXVIII. 96. Atque hæc quidem ille. Nos autem tenebras cogitemus tantas, quantæ quondam eruptione Ætnæorum ignium' finitimas regiones obscuravisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret: cum autem tertio die sol illuxisset, tum ut revixisse sibi viderentur. Quod si hoc idem ex æternis tenebris contingeret, ut subito lucem aspiceremus; quænam species cœli videretur? Sed assiduitate quotidiana et consuetudine oculorum assuescunt animi: neque admirantur, neque requirunt rationes earum rerum, quas semper vident; proinde quasi novitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare. 97. Quis enim hunc hominem dixerit, qui, cum tam certos cœli motus, tam ratos astrorum ordines, tamque omnia inter se connexa et apta viderit, neget in his ullam inesse rationem;

Heindorf.-7 E GIU, Paris. 1. 2. cum. Paris. 3 omittit totum. Glog. Paris. 2. La. M exhibent tum cœlum cernerent tot astris distictum: (sic) Thuan. tum totum cælum. Verba, cœlum totum . . . varietatem, plane omittit 0.— 8 Victor. cum. Mox, quæ cum viderent Wover. Pal. 3. Eliens. Reg. A B C GIK MN, Mediol. Bonon. 1494.

CAP. XXXVIII. 1 Ita codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. Atque hoc quidem illi N.-2 H a m. pr. qui antæ quondam. Mox, obscurasse G K. finitas reg. obscuravisse d. ut biduum M. cognosceret Glog. Red. Paris. 2. 3. M. die tertia lux illuxisset K. tum reluxisse sibi Glog. Paris. 3. tum revixisse sibi Red. unde rò ut delevit Heindorf. revixisse sensus videretur Eliens. revixisse ubi viderentur Gud. 2. tum et revixisset sibi 1.-3 Hoc si idem Lamb. Statim, cœli species Glog. Heindorf.-4 Codd. aliquot, Junt. Manut. Heindorf. perinde.-5 A BCG H I K N, Gud. 2. Paris. 3. Eliens. Red. Glog. Dav. Moser. Orell. inter se omnia; Paris. 1. tamque inter se connexa omnia; Heindorf. conj. tamque connexa inter se omnia et ap

NOTE

Ætnæorum ignium] Etna mons est in Sicilia, altus triginta mille passus: de variis ejus incendiis vide Thomam Fasellum, scriptorem rerum Si

cularum, Decad. 1. lib. II. c. 4. ubi singulas ignium eruptiones, suo quamque anno, recenset.

6.

eaque casu fieri dicat, quæ quanto consilio gerantur, nullo consilio assequi possumus? An, cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut sphæram, ut horas, ut alia permulta; non dubitamus, quin illa opera sint rationis; cum autem impetum coeli admirabili cum celeritate moveri vertique videamus, constantissime conficientem vicissitudines anniversarias," cum summa salute et conservatione rerum omnium; dubitamus, quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellenti quadam divinaque 7 ratione? 8 98. Licet enim jam, remota subtilitate disputandi, oculis quodammodo contemplari pulchritudinem rerum earum, quas divina providentia dicimus constitutas.

2

XXXIX. Ac principio 1 terra universa cernatur, locata in media mundi sede, solida et globosa, et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, vestita floribus, herbis, arboribus, frugibus; quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur. Adde huc fontium gelidas perennitates, liquores pellucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas altitudines, saxorum asperitates, impendentium montium altitudines, immensitatesque camporum: adde etiam reconditas auri

ta. Mox, pro possumus Heindorf. de conj. edidit possimus.-6 Glog. Paris. 3. G M aliquid videamus; Red. videmus aliquid. Statim, cum autem ambitum cæli conj. Walker. cum admirabili celeritate Eliens. Reg. Glog. Red. H MN, Gud. 2. Paris. 1. 3. U, Mediol. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Heindorf. Orell.-7 Á B CHI M, Gud. 2. Paris. 1. 2. 3. U, Eliens. Reg. Red. Glog. Mediol. Bonon. 1494. margo Venet. 1507. Victor. Dav. Lall. Heindorf. Orell. excellente, divinaque ; Junt. Manut. Lamb. excellente quadam divinaque. Voc. quadam uncis inclusit Nobb.-8 Libet conj. Heindorf. in Addend. quod non displicet Mosero.

CAP. XXXIX. 1 Ac primo Red. 4. Ac præcipue K. Mox, in media sede mundi A B CHIM N, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. Red. Eliens. U, Mediol, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. Pro nutibus Lall. et Bipont. ediderunt nixibus, de conjectura Clerici.-2 Adde adhuc M, Paris. 2. Paulo post, concavas latitudines conj. Lamb. concavas amplitudines de Heindorfii suspicione Schutz. Deinde, montium celsitudines

NOTÆ

m Anniversarias] Sic dictas, quod anno vertente recurrant. Sic 'munus anniversarium' Sueton. vocat in Claudio, cap.21. et venti Etesia 'an

niversarii' appellantur, quod post biduum, quam exorta est canicula, constantissime oriantur, et diebus quadraginta perflent. Plin. 11. 47.

argentique venas, infinitamque vim marmoris. 99. [p. 46.] Quæ vero, et quam varia genera bestiarum vel cicurum, vel ferarum! qui volucrum lapsus atque cantus! qui pecudum pastus! quæ vita sylvestrium! Quid jam de hominum genere dicam? qui, quasi cultores terræ constituti, non patiuntur eam nec immanitate belluarum efferari, nec stirpium asperitate vastari;3 quorumque operibus agri, insulæ, littoraque, collucent, distincta tectis et urbibus. Quæ si, ut animis, sic oculis videre possemus, nemo, cunctam intuens terram,4 de divina ratione dubitaret. 100. At vero quanta maris est pulchritudo! quæ species universi! quæ multitudo et varietas insularum! quæ amoenitates orarum et littorum!5 quot genera, quamque disparia, partim submersarum, partim fluitantium et innantium belluarum, partim ad saxa nativis testis inhærentium! Ipsum autem mare sic terram appetens" littoribus eludit, ut una ex duabus naturis conflata videatur. 101. Exinde mari finitimus aër die et nocte distinguitur: isque tum fusus et extenuatus sublime fertur; tum autem concretus, in nubes cogitur: humoremque colligens, terram auget imbribus; tum effluens huc et illuc, ventos efficit. Idem annuas frigorum et calorum facit varietates: idem

suspic. Dav.-3 Lamb. e Nonio volebat vastescere; Heindorf. conj. eam nec immanitate beluarum vastari, nec stirpium asperitate efferari, improbante Orell. -4 Heindorf. e codd. aliquot contuens terram.-5 Codd. aliquot, Victor. Orell. ac littorum. Paulo post, innatantium belluarum Manut. Lamb.-6 Ita cum codd. multis Junt. Grut. Moser. Orell. alludit Glog. Paris. 1. 2. Reg. a m. sec. Dav. Lall. Heindorf. Schutz. Nobb. illudit Med. elidit Eliens. G. elludit M, Red. alluit Glog. a m. sec. cludit Gud. 2. margo Venet. 1507. Mars. Victor. Argent. 1581. Manut. claudit Lamb. ut una ex duabus natura H. duabus deest in N. conflata videantur I.-7 Exin. Eliens. Reg. A B C H, Gad. 2. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Orell. Ex vi N. Inde 4. aër mari finitimus Glog, der omittunt A M, C a m. pr. Gud. 2. Paris. 3. mare nati finitimus Thuan. finitima N. Mox, in sublime Glog. G K, margo Venet. 1507. Manut. Lamb. in omittunt A B C HIM N, La. Gud. 2. Paris. 1. 2. 3. U, Med. Bonon. 1494. Junt. Victor. Dav. seqq. Cf. Virg. Ecl. 1x. 29.

NOTE

n Terram appetens] Videtur ea vox eo loco idem sonare ac' propinquare:' sic nox dicitur appropinquare,' nisi velis locum sic explicare; Ipsum au

tem mare sic terram amans, eam littoribus quasi brachiis claudit, et amplectitur in signum amoris.

« PoprzedniaDalej »