Obrazy na stronie
PDF
ePub

C

76. Primum igitur aut negandum est Deos esse 4 (quod et Democritus simulacra, et Epicurus imagines, inducens, quodam pacto negat); aut, qui Deos esse concedant, iis fatendum est, eos aliquid agere, idque præclarum : nihil est autem præclarius mundi administratione: Deorum igitur consilio administratur. Quod si aliter est, aliquid profecto sit, necesse est, melius,5 et majore vi præditum, quam Deus, quale id cumque est, sive inanima natura, sive necessitas vi magna incitata, hæc pulcherrima opera efficiens, quæ videmus. 77. Non est igitur natura Deorum 6 præpotens, neque excellens, siquidem ea subjecta est ei vel necessitati, vel naturæ, qua coelum, maria, terræque regantur. Nihil autem est præstantius Deo: ab eo igitur necesse est mundum regi. Nulli igitur est naturæ obediens aut subjectus Deus. Omnem ergo regit ipse naturam: 9 etenim, si concedimus, intelligentes esse Deos, concedimus etiam providentes, et rerum quidem maximarum. Ergo, utrum ignorant, quæ res maximæ sint,

Red. Eliens. Mediol. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Schutz. Nobb. qui dicitur AC H, Paris. 2. Gud. 2. E. ex administratione M, Paris. 1.-4 A IM N, Paris. 1. Gud. 2. Eliens. Reg. Vratisl. U, Mediol. Dav. Heindorf. Orell. esse Deos. Statim, voc. Epicurus suspectum Ursino et Ernestio. Tum, his fatendum Junt. Victor. Dav. Paulo post, administratur mundus codd. aliquot, Manut. Lamb. Heindorf. Schutz.-5 E codd. aliquot Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. necesse est esse melius. Mox, pro Deus al. habent Deos. Deinde, necessitatis Schutz. errore typogr.-6 Deorum omittunt GEU, La. a m. sec. probantibus Creuzer, et Moser. ei post subjecta est omittunt Glog. et Heindorf. Tum, terra mariaque regantur Red. Heindorf. Schutz. Nobb. maria, terræ regantur cum codd. aliquot Victor. Lamb. Dav. Orell. reguntur A B C H I. gignuntur H.-7 Nihil est autem ABCHIMN, Paris. 2. Gud. 2. Eliens. U, Reg. Mediol. al. vett. Dav. Heindorf. Schutz. Orell. Mox, mundum necesse est regi multi codd. Victor. Dav.-8 Nihil est igitur Paris. 2. Glog. Red. Heindorf. Schutz. Nobb.-9 Red. et Heindorf. Ömnem igitur ipse naturam regit; Moser. Omnem ergo ipse naturam regit.—

NOTE

a Democritus simulacra] Democriti simulacra, et Epicuri imagines, verbo solo differunt; ab utroque elowλa interdum vocantur; interdum &τoμa, indivisibilia; λóyw lewρnτà, sola ratione spectabilia; àμéтoxa кevoû, vacuum minime participantia; ingenerata, incorrupta, &c.

b Sive inanima natura] Quod multi veteres senserunt, teste Platone de Leg. lib. x.

c Sive necessitas] Sic fatum ab Epicureis vocabatur, et ab Horat. Od. 1. 35. Te semper anteit sæva necessitas.'

quoque hæ modo tractandæ et tuendæ; an vim non habent, qua tantas res sustineant et gerant? At et ignoratio rerum aliena naturæ Deorum est; et sustinendi muneris propter imbecillitatem difficultas minime cadit in majestatem Deorum. Ex quo efficitur id, quod volumus, Deorum providentia mundum administrari. XXXI. 78. Atqui necesse est, cum sint Dii (si modo sint,' ut profecto sunt), animantes esse, nec solum animantes, sed etiam rationis compotes, inter seque quasi civili conciliatione et societate conjunctos, unum mundum, ut communem rempublicam atque urbem aliquam, regentes. 79. Sequitur, ut eadem sit in his, quæ in genere humano, ratio, eadem veritas utrobique sit, eademque lex; quæ est recti præceptio, pravique depulsio. Ex quo intelligitur, prudentiam quoque et mentem a Diis ad homines pervenisse: ob eamque causam, majorum institutis, mens, fides, virtus, concordia, consecratæ, et publice dedicatæ sunt. Quæ qui convenit penes Deos esse negare, cum eorum 4 augusta et sancta simulacra veneremur? Quod si inest in hominum genere mens, fides, virtus, concordia; unde hæc in terras, nisi a superis, defluere potuerunt? Cumque sint in nobis consilium, ratio, prudentia; necesse est, Deos hæc ipsa habere majora, nec habere solum, sed etiam his uti in maximis et optimis rebus. 80. Nihil autem est nec majus nec melius mundo: necesse est ergo, eum Deorum consilio et providentia administrari. Postremo, cum satis docuerimus, hos esse

10 Red. Heindorf. Schutz. concedemus.-11 Victor. et Orell. eœ.

CAP. XXXI. 1 Ita plurimi codd. et edd. ante Heindorf, qui e cod. Glog. rece. pit sunt, eumque secuti Schutz. Moser. Nobb. Orell.-2 Sequitur igitur conj. Heindorf. Mox, sit in iis Victor. Orell. humano in genere codd. aliquot, Victor. Dav. Heindorf. Schutz. Nobb. sit post utrobique omittit Victor. utrobique omittity. eadem virtus et veritas utrobique sit conj. Heindorf. Pro præceptio Paris. 2. 3. M, La. habent receptio.-3 Paris. 1. ac mentem ab eis; Victor. et m. a Deis. Actutum, ad h. provenisse E.-4 Quas qui... earum conj. Bonh.-5 A B C M, Gud. 2. OU, Paris. 1. 2. Junt. Victor. Dav. Heindorf. in terram; E in terra ; K in terris. Actutum, nisi ab his superis B H I. nisi ab his, omisso superis, Paris. 1. Pro sint, quod servant A B C GHIM N, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. E O U, Glog. Red. et edd. post Ernesti, sit exhibent Manut. Lamb. Grut.-6 Nihil est autem Heindorf. Schutz. Orell. Nihil autem, omisso est, M IN, Paris. 3. Glog. Victor. Mox, ergo Deorum c. et p. eum administrari Glog. Red, Hein.

Déos, quorum insignem vim et illustrem faciem videremus, [p. 42.] solem dico, et lunam, et vagas stellas, et inerrantes, et cœlum, et mundum ipsum, et earum rerum vim, quæ inessent in omni mundo, cum magno usu et commoditate generis humani; efficitur, omnia regi divina mente atque providentia. Ac de prima quidem parte satis dic

tum est.

e

[ocr errors]

2 d

XXXII. 81. Sequitur, ut doceam, omnia subjecta esse naturæ, eaque ab ea pulcherrime regi. Sed, quid sit ipsa natura, explicandum est ante breviter; quo facilius id, quod docere volumus, intelligi possit. Namque alii naturam censent esse vim quandam sine ratione, cientem motus in corporibus necessarios: alii autem,' vim participem rationis atque ordinis, tanquam via progredientem, declarantemque, quid cujusque rei causa efficiat, quid sequatur; cujus solertiam nulla ars, nulla manus,+ nemo opifex, consequi possit imitando. Seminis enim vim esse tantam, ut id, quanquam sit perexiguum, tamen si inciderit in concipientem comprehendentemque naturam, nactumque sit materiam, qua ali augerique possit, ita fingat et efficiat in suo quidque genere; partim ut tantummodo per stirpes alantur suas, partim ut moveri etiam, et sentire, et appetere possint, et ex sese similia sui gignere. 82. Sunt

dorf. Schutz. Nobb.-7 Vocc. et cælum suspecta sunt Heindorfio.-8 A B C, Gam. sec. Eliens. 1. 2. Mediol. Ascens. Dav. Heindorf. Orell. prudentia; Gud. 2 omittit atque providentia.

CAP. XXXII. i Glog. et Heindorf. naturæ sentienti. Pro regi, A B C I, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. Eliens. 1. 2. Reg. U, Mediol. Junt. Victor. Dav. Heindorf. Schutz. Nobb. geri.-2 Priscian. p. 848. Putsch, Victor. Dav. volimus. -3 Glog. Red. Junt. Victor. Heindorf. Schutz. Orell. esse censent. Mox, pro vim Bouh. suspic. ignem.-4 Glog. et Heindorf. nulla manus efficiat. -5 Glog. Heindorf. Schutz. Nobb. effingat. Paulo post, sui similia Glog.

NOTE

d Docere volumus] Priscianus, lib. IX. citat hunc locum, et in eo ait a Cicerone scriptum volimus pro volu

mus.

* Namque alii naturam] Puta, Strato, physicus, teste Lactant. libro de

Ira Dei, cap. 10. Hippocrates, Epidem. vi. Epicurus, qui omnia naturæ nomine appellavit.

Alii autem] Puta, Plato in Philebo, quem Stoici secuti sunt.

autem, qui omnia naturæ nomine appellent, ut Epicurus, qui ita dividit, omnium, quæ sint, naturam esse corpora et inane, quæque his accidant. Sed nos cum dicimus, Natura constare administrarique 7 mundum, non ita dicimus, ut glebam, aut fragmentum lapidis, aut aliquid ejusmodi, nulla cohærendi natura; sed ut arborem, ut animal, in quibus nulla temeritas, sed ordo apparet, et artis quædam similitudo. XXXIII. 83. Quod si ea, quæ a terra stirpibus continentur, arte naturæ vivunt et vigent; profecto ipsa terra eadem vi continetur, et arte naturæ ; quippe quæ, gravidata seminibus, omnia pariat et fundat ex sese, stirpes amplexa alat et augeat, ipsaque alatur vicissim a superis externisque naturis. Ejusdemque exspirationibus aër 2 alitur, et æther, et omnia supera. Ita, si terra natura tenetur et viget, eadem ratio in reliquo mundo est. Stirpes enim terræ inhærent: animantes autem aspiratione3 aëris sustinentur ; ipseque aër nobiscum videt,i

[ocr errors]

Red. Heindorf. Moser.-6 Glog. appellant.-7 Voc. administrarique, suspectum Marklando Epist. Crit. p. 25. et Heindorfio, delevit Schutz. Verba, nulla cohærendi natura, suspecta etiam Marklando 1. 1. sola cohærendi natura conj. Walker. receperunt Lall. et Schutz. nulla nisi cohærendi natura suspic. Heindorf. una cohærendi natura suspic. Dav. nulla coalescendi natura conj. Lamb. Deinde, aut animal Red. Heindorf.

CAP. XXXIII. 1 Codd. aliquot et edd. vett. el arte naturæ. Hæc verba suspecta sunt Davisio; et arte omittunt Glog. Heindorf. Schutz, uncis inclusit Nobb. Mox, et ex sese stirpes codd. aliquot, Red. Heindorf.-2 Glog. A BCG M, Paris. 1. 2. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. et aër. Pro supera Manut. et Lamb. habent sidera.-3 Al. ap. Schutz. spiratione. Statim, ipseque aër ubicumque vivit, ubicumque audit, nobis consonat Red. ipseque aër nobis, ubicumque videmus, lucet, ubicumque audimus, nobis sonat conj. Heindorf.

NOTE

Ita dividit] Tria rerum principia agnoscebat Epicurus: 1. corpora, sive atomos; 2. inane; 3. utrorumque accidentia, teste Plutarcho; teste Laërtio, duo tantum. Lucretius quoque duorum duntaxat meminit: 'Omnis ut est igitur per se natura, duabus Consistit rebus, quæ corpora sunt et inane.'

h Quæque his accidant] Duo apud Epicurum accidentium genera in ato

mis; conjuncta, σvμπтwμara' et eventa, ovμßeßŋkóтa. 'Conjuncta' sunt mag. nitudo, figura, pondus; 'events' concursus, connexio, positio, ordo, &c. Inanis autem accidentia erant infinitas, immobilitas.

i Nobiscum videt] Non quo nos videmus, modo quem dialectici vitalem vocant; sed quod absque aëre videre nequeamus.

6

nobiscum audit, nobiscum sonat: nihil enim eorum sine eo fieri potest. Quinetiam movetur nobiscum: quacumque enim imus, quacumque movemur, videtur quasi locum dare, et cedere.4 84. Quæque in medium locum mundi, qui est infimus, et quæ a medio in superum, quæque conversione rotunda circum medium feruntur, ea continentem mundi efficiunt unamque naturam. Et, cum quatuor sint genera corporum,' vicissitudine corum mundi continuata natura est. Nam ex terra, aqua; ex aqua, oritur aër; ex aëre, æther: deinde retrorsum vicissim ex æthere, aër; ex aëre, aqua; ex aqua, terra infima. Sic naturis his, ex quibus omnia constant, sursum, deorsum, ultro, citroque, commeantibus, mundi partium conjunctio continetur; 85. quæ aut sempiterna sit, necesse est, hoc eodem ornatu, quem videmus, aut certe perdiuturna, permanens ad longinquum et immensum pæne tempus. Quorum utrumvis sit, sequitur, natura mundum administrari. Quæ enim classium navigatio, aut quæ instructio exercitus, aut rursus (ut ea, quæ natura efficit, conferamus) quæ procreatio vitis aut arboris, [p. 43.] quæ porro animantis figura conformatioque membrorum, tantam naturæ solertiam significat, quantam ipse mundus? Aut igitur nihil est, quod sentiente natura regatur, aut mundum regi confitendum est. 86. Etenim, qui reliquas naturas omnes earumque semina contineat, qui potest ipse non natura administrari? ut,

4 Glog. Red. concedere.-5 N omittit mundi. Actutum, efficiunt omittunt G M, La. Paris. 2. 3. naturam habent G M N, La. Paris. 3. ea continentem mundi eamque efficiunt naturam conj. Heindorf.-6 Ita G H M, Paris. 1. 2. 3. Gud. EOU, Eliens. 1. 2. Mediol. genera sint codd. aliquot, Victor. Dav.7 A B C I, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. E O Uy, Eliens. 1. 2. Reg. Glog. Mediol. Junt. Victor. Dav. Heindorf. aër; inde aqua; Red. et M aër; deinde ex aëre aqua.-8 Codd. aliquot et Dav. sursus, deorsus; Glog. Red. sursum et deorsum. Actutum, ultro, citro, omisso que, A BCIN, Paris. 1. 2. Gud. 2. EO U, Glog. Dav. Heindorf. Moser. Orell. Cf. Beier. ad Offic. tom. I. p. 135.— 9 ABCGI N, Gud. 2. Paris. 1. 2. Heindorf. Orell. utrumvis ut sit; Pricæus ad Apul. Oud. tom. 111. p. 248. utrum utrum sit.-10 Aut nihil igitur

NOTE

* Medium locum] Vulgo 'centrum,' quæ vox Græca, temporibus Ciceronis nondum Latina. A Plinio primum usurpata est, 1. xvIII. 29.

1 Genera corporum] Aristoteles quintum quoddam agnoscit, cœlorum materiam.

« PoprzedniaDalej »