Obrazy na stronie
PDF
ePub

m

k

transitiones perviæ, Jani; foresque, in liminibus profanarum ædium, januæ nominantur. Nam Vestæ nomen a Græcis est: ea est enim, quæ ab illis 'Eoria' dicitur. Vis autem ejus ad aras et focos pertinet. Itaque in ea Dea, quæ est rerum custos intimarum, omnis et precatio et sacrificatio extrema est. 68. Nec longe absunt ab hac vi Dii Penates, sive a penu' ducto nomine, (est enim omne, quo vescuntur homines, penus) sive ab eo, quod' penitus' insident; ex quo etiam Penetrales a poëtis vocantur. Jam Apollinis nomen est Græcum; quem solem esse volunt: 5 Dianam autem, et Lunam, eandem esse putant: cum sol dictus sit, vel quia'solus' ex omnibus sideribus est tantus, vel quia, cum est exortus, obscuratis omnibus,' solus' apparet; Luna a lucendo' nominata sit: eadem est enim Lucina. Itaque, ut apud Græcos Dianam, eamque Luciferam, sic apud nostros Junonem Lu

6

menia Jani E. prima Jani Paris. 1. Tum, Janæ nominantur A. januæ appellantur I. januæ vocantur Paris. 3.-2 Ita Reg. Red. et Lamb. est omittunt alii codd. et edd. ante Lamb. Vesta enim nomen est a Græcis G. Actutum, ea enim quæ Gud. 2.-3 I, Paris. 1. 2. Gud. 2. E, Victor. quod est rerum ; Paris. 3. quidem est rerum.-4 B H, Paris. 1. Gud. 2. ab hoc Divi. Sequens sire abest a Paris. 3. et Glog. Tum, a penu dicti n. est enim quo, &c. Red. a penu dicti etiam B, Gud. 2. quo vescunt Paris. 2. quod vescuntur N.-5 Paris. 2. 3. M quem solem volunt. Mox, volunt pro putant N. quod solus Paris. 2. Tum, quia ejus ortus Glog. Paris. 2. 3. M. obscuratis omnibus aliis Glog. Paris. 2. 3. M. obscuritionibus 4. obscuratis aliis omnibus codd. aliquot Lall. Deinde, enim ante Lucina omittit Probus ad Virg. Ecl. vi. 31.-6 Lamb. e Probo eandemque. Statim, apud nos codd. aliquot, Probus, Heindorf. Moser. Orell. Pro omniraga, quod servant A B C G H I K L M N, Glog. Red.

NOTE

Perviæ, Jani] Jani dictæ portæ ingentes, quæ in viarum capitibus exstrui solitæ, unica tantum janua aditum præbentes. Donat. in Domitiano Suetonii, cap. 13. Ejusmodi Jano marmoreo Augustus Pompeii statuam imposuit. Suet. Fulvius quo. que Flaccus tres Janos faciendos curavit. Liv.

I 'Eoría] Latine focus. Duplex autem Vesta: altera mater Saturni, altera filia mater, pro terra vulgo sumitur, et avi stando' dicta. Ovid.

Fast. IX. 'Stat vi terra sua; vi stando terra vocatur.' Filia ab igne dicta, qui, quia nihil gignit, Vesta virgo censetur. Quod vero domorum exstruendarum prima inventrix fuisse perhiberetur, domorum custos et Dea habebatur, in iisque pingi solebat. Posidon.

Sacrificatio extrema] Apud omnes quos quidem legerim auctores, traditur non extremo loco, sed primo, litari in sacris solitum Vostæ.

cinam" in pariendo invocant; quæ eadem Diana omnivaga dicitur, non avenando,' sed quod in septem numeratur tanquam vagantibus.' 69. Diana dicta, quia noctu quasi diem efficeret. Adhibetur autem ad partus, quod ii maturescunt aut septem nonnunquam, aut, ut plerumque, novem lunæ cursibus; qui, quia mensa spatia conficiunt, 'menses' nominantur. [p. 40.] Concinneque, ut multa, Timæus, qui, cum in historia dixisset, qua nocte natus Alexander esset, eadem Dianæ Ephesiæ templum deflagravisse, adjunxit, minime id esse mirandum, quod Diana, cum in partu Olympiadis adesse voluisset, abfuisset domo.' Quæ autem Dea ad res omnes veniret,' Venerem nostri nominaverunt; atque ex ea potius venustas, quam Venus ex venustate. XXVIII. 70. Videtisne igitur, ut, a physicis rebus, bene atque utiliter inventis, tracta ratio sit ad commenticios et fictos Deos? quæ res genuit falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pæne aniles. Et formæ enim nobis Deorum, et ætates, et ves

[ocr errors]

S

[ocr errors]

Reg. edd. vett. Heindorf. Moser. Schutz. Orell. annivaga e Probo receperunt Lamb. et Grut. Deinde, in septem vagatur tanquam venatibus Probus.— 7 Dictum a dicta est cod. Monac. unde Moser, conj. Dictinna dicta, quia, probantibus Crenz. et Schutz.-8 Voc. ut omittunt nonnulli codd. Probus, Manut. Lamb. Grut. Mox, nominati Probus.-9 Glog. Red. Heindorf. Schutz. Moser Nobb. Orell. natus esset Alexander.

NOTE

[blocks in formation]

et Suid. Plura de illo Voss. in Hist. Græcis.

Historia dixisset] Plutarchus, non Timæi, sed cujusdam Hegesiæ Magnesii dictum illud esse scribit: quod quoque Cicero' concinnum,' Plutarch. 'insulsum' vocat, adeoque fri gidum, ut ipsum exstinguere debuerit incendium.

Diana Ephesia templum] Unum e septem mundi miraculis, ab Erostrato quodam combustum. Plin. xxxvi. 14. Alex. ab Alex. 111. 20.

Olympiadis] Matris Alexandri. Formæ enim] De formis, seu imaginibus Deorum, prolixe egit Carta

titus, ornatusque, noti sunt; genera præterea, conjugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanæ. Nam et perturbatis animis inducuntur : accipimus enim Deorum cupiditates, ægritudines, iracundias: nec vero, ut fabulæ ferunt, Dii bellis præliisque caruerunt; nec solum (ut apud Homerum) cum duo exercitus contrarios alii Dii ex alia parte defenderent, sed etiam (ut cum Titanis," ut cum Gigantibus) sua propria bella gesserunt. Hæc et dicuntur et creduntur stultissime, et plena sunt futilitatis,' summæque levitatis. 71. Sed tamen, his fabulis spretis ac repudiatis, Deus pertinens per naturam cujusque rei, per terras Ceres, per maria Neptunus, alii per alia, poterunt intelligi, qui, qualesque sint ; quoque eos nomine consuetudo nuncupaverit, hos Deos et venerari et colere debemus. Cultus autem Deorum est optimus, idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis, ut eos semper pura, integra, incorrupta et mente et voce veneremur. Non enim philosophi solum, verum etiam majores nostri, superstitionem a religione separaverunt. 72. Nam, qui totos dies precabantur et immolabant, ut sui sibi liberi superstites essent, superstitiosi' sunt appel

CAP. XXVIII. 1 Heindorf. conj. inventi. Mox, pro traducta H habet præducta. Pro inducuntur M includuntur. Actutum, accepimus Glog. G, margo Venet. 1507. Heindorf. Moser. Orell. cupiditates Deorum N. agritudines iracundas Gud. 2. Dii omittunt Eliens. 1. 2. Reg. Glog. Red. Paris. 2. 3. I M, Gud. 2. E O U, Junt. Victor. Manut. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. Deinde, duos exercitus Vratisl. C G, Paris. 2. 3. O U y, Junt. Manut. Lamb. Dav.-2 Titanibus conj. Ernesti. Statim, sua cum codd. aliquot omisit Lamb.-3 Augustin. Civ. Dei, IV, 30. et cod. Ursin. vanitatis; Glog. Red. Heindorf. scurrilitatis.-4 A B C G H M, Paris. 3. Gud. 2. Junt. Victor. Manut. Grut. sunt, probante Moser. improbante vero Ernesti. Mox, hos Deos venerari Paris. 2. 3. M, Glog. Heindorf. Schutz. Nobb. quos Deos et venerari margo Venet. 1507. Victor. Manut. Lamb. et colere debeamus Lamb. et colere deberemus La.-5 Ita edd. post Ernesti; ut sibi sui liberi Eliens. 1. 2. Reg. U, Mediol. Bonon. 1494. margo Venet. 1507. Ascens. Victor. Junt.

rius, quem consule.

NOTE

u Cum Titanis] Horum quoque cum Diis pugnam cecinit Hesiodus; hinc et Homero et Hesiodo civitate sna interdixit Plato, quod hic Fiyaνтομа

χίαν, ille Θεομαχίαν, scripserit.

* Idemque castissimus] De casto cultu Deorum, vide quid a nobis dicatur lib. de Leg. in eam legem, ' Ad Divos adeunto caste.'

lati; quod nomen postea latius patuit. Qui autem omnia, quæ ad cultum Deorum pertinerent, diligenter retractarent," et tanquam relegerent, sunt dicti religiosi,' ex relegendo, ut elegantes ex eligendo, tanquam a diligendo diligentes, ex intelligendo intelligentes: his enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem, quæ in religioso. Ita factum est in superstitioso et religioso, alterum vitii nomen, alterum laudis. Ac mihi videor satis, et esse Deos, et quales essent, ostendisse.

I

XXIX. 73. Proximum est, ut doceam, Deorum providentia mundum administrari. Magnus sane locus, et a vestris, Cotta, vexatus: ac nimirum vobiscum omne certamen est. Nam vobis," Vellei, minus notum est, quemadmodum quidque dicatur. Vestra enim solum legitis; vestra amatis ceteros, causa incognita, condemnatis. Velut a te ipso, hesterno die,' dictum est, anum fatidicam Пpóvoav a Stoicis induci, [id est, providentiam]: 3 quod eo errore dixisti, quia existimas ab his providentiam fingi quasi quandam Deam singularem, quæ mundum omnem gubernet et regat sed id præcise dicitur; 74. ut, si quis dicat, Atheniensium rempublicam consilio regi, desit illud, Areopagi.' Sic, cum dicimus, providentia mundum admi

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Manut. Dav. ut sui liberi sibi Lamb. ut sibi liberi sui Red. ut filii eorum aut sui liberi sibi K. Mox, patuit postea latius Eliens. A BCI M, Paris. 1. Gud. 2. Mediol. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Heindorf. Moser. Orell. -6 Manut. Lamb. pertractarent. Mox, religiosi dicti sunt Red. Heindorf. Schutz. religiosi ex legendo C. ex legendo, tanquam legendo delegendis A. ut ante elegantes omittunt A B CIK M, Paris. 1. 2. itemque ex diligendo Glog. Heindort. Schutz. itemque a diligendo Nobb. et tanquam a diligendo Dav. Tum, et ex intelligendo Red. Heindorf.-7 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. et Jant. omittunt et religioso. Verba, in superstitioso et religioso, de Ernestii sententia uncis incluserunt Schutz. Moser. Nobb. defendit Heindorf.

CAP. XXIX. 1 Glog. Red. Heindorf. Schutz. eorum, probante Moser.2 Margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. locus est. Statim, pro ac codex unus Oxon. et Lamb. exhibent at; Glog. huc; Heindorf. conj. hoc.-3 Hæc, id est, providentiam omittunt codd. Ursini, item Dav. Heindorf. Moser.4 Red. Heindorf. Schutz. providentiam ab his.—5 Areopagi margo Venet. 1507.

NOTÆ

Areopagi] Senatus Atheniensium, Marti consecratus est, quod Mars pridictus ab Apelos máyos, Martius collis. mus in eo colle causam dixerit, inter

nistrari, deesse arbitrator, 'Deorum.' Plene autem et perfecte sic dici existimato, providentia Deorum mundum administrari. Ita salem istum, quo caret vestra natio, in irridendis nobis nolitote consumere: et, mehercle, si me audiatis, ne experiamini quidem. Non decet: non datum est: non potestis. [p. 41.] Nec vero hoc in te unum convenit, moribus domesticis ac nostrorum hominum urbanitate limatum ;7 sed, cum in reliquos vestros, tum in eum maxime, qui ista peperit, hominem sine arte, sine literis, insultantem in omnes, sine acumine ullo, sine auctoritate, sine lepore. xxx. 75. Dico igitur providentia Deorum mundum, et omnes mundi partes et initio constitutas esse, et omni tempore administrari: eamque disputationem tres in partes nostri fere dividunt;' quarum pars prima est, quæ ducitur ab ea ratione, quæ docet esse Deos: quo concesso, confitendum est, eorum consilio mundum administrari. Secunda est autem, quæ docet, omnes res subjectas esse naturæ sentienti, ab eaque [omnia] pulcherrime geri: quo constituto, sequitur ab animantibus principiis eas esse generatas. Tertius locus est, qui ducitur ex admiratione rerum cœlestium atque terrestrium.

Heindorf. Schutz. Mox, deest arbitror Glog. Red. La. deesse arbitrato A B C, Gud. 2. O. deesse arbitror EU, Ascens. Hervag. deesse arbitrio H I, Paris. 2. deese arbitratu Paris. 3. deest arbitratus M.-6 Glog. Red. Heindorf. Schutz. nolite. Mox, ne experimini Lamb. Volebatue experiemini?' Orell.-7 Ita Manut. Lamb. Schutz. Moser. Nobb. Orell. in te uno...limato omnes fere codd. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Heindorf. in te omnino... limatum de Walkeri conjectura Lall. una pro uno conj. Dav. Paulo post, ullo omittunt Glog. G M, La. Paris. 2. 3.

CAP. XXX. 1 Red. Heindorf. Schutz. Nobb. fere dividunt nostri. Mox, prima pars Glog. Red. Reg. Eliens. B C H M N, U, Mediol. Dav. Schutz. Orell.-2 Voc. omnia de Pearcii sententia uncis inclusit Ernesti. Statim, ea esse generata de Bouhierii et Davisii conjectura dedit Orell. cam esse gene. ratam codd. plerique, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Manut. Lamb. Dav. esse omnia generata Red. omnia esse generata de Heindorfii sententia Schutz. et Nobb. eum esse generatum conj. Walker. eas esse generatas Ernestii conj. recepit Moser.-3 Tertius est locus A B C HIM N, Gud. 2. Paris. 1. Glog.

NOTE

fecto Halirrhotio, homine impuro. De Areopago copiose Sigon. de Rep. Athen. III. 2.

Non decet: non datum est] Non

decet id vos homines sine arte et literis; non datum est vobis hominibus sine auctoritate; non potestis, homines sine lepore.

« PoprzedniaDalej »