Obrazy na stronie
PDF
ePub

superiores); neque unquam ab sole duorum signorum intervallo longius discedit," tum antecedens, tum subsequens. XXI. 54. Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam tam variis cursibus in omni æternitate convenientiam ' temporum, non possum intelligere sine mente, ratione, consilio. Quæ cum in sideribus inesse videamus, non possumus ea ipsa non in Deorum numero reponere. Nec vero stellæ eæ, quæ inerrantes vocantur, non significant eandem mentem atque prudentiam; quarum est quotidiana, conveniens, constansque conversio: nec habent æthereos cursus, neque cœlo inhærentes, ut plerique dicunt physica rationis ignari. Non est enim ætheris ea natura, ut vi sua stellas complexa contorqueat. Nam, tenuis ac perlucens, et æquabili calore suffusus, æther non satis aptus ad stellas continendas videtur. 55. [p. 37.] Habent igitur + suam sphæram stellæ inerrantes, ab ætherea conjunctione secretam et liberam. Earum autem perennes cursus atque perpetui, cum admirabili incredibilique constantia, declarant in his vim et mentem esse divinam; ut, hæc ipsa qui non sentiat Deorum vim habere, is nihil omnino sensurus esse videatur. 56. Nulla igitur in cœlo nec fortuna, nec temeritas, nec erratio, nec varietas inest; contraque omnis

Fixa.

4

Actutum, quidem idem Paris. 3. quidem quod idem M. qui idem N. ne unquam E. nunquam Gud. 2. a sole Paris. 2. 3. Ġud. 2. Victor. Dav. Heindorf.

CAP. XXI. 1 E continuantiam. Mox, non possumus Glog. Paris. 2. 3. M, Heindorf. Schutz. Tum, mente, pactione, consilio E.-2 Red. Paris. 3. Gud. 2. ponere.-3 Nec vero ea stella Junt. Victor. Mannt. Nec vero ha stella Reg. IM N, Paris. 2. 3. Hervag. Thuan. Dav. Heindorf. quæ errantes La. Paris. 3. et Paris. 1. a m. sec. quæ in errantes nominantur H. Pro quarum Paris. 3 habet quanto; E quia.-4 Hunc ergo Gud. 2. Habent suam igitur Red. Mox, stellæ quinque errantes Glog. Red. Paris. 3. stellæ errantes E. stellæ et quinque errantes et inerrantes conj. Heindorf.-5 Orell. conj. inesse. Statim, ut ante hæc omittunt Paris. 2. 3. M. et hæc...sentiant E.-6 Gud. 2. neque fortuna, neque temeritas. Pro varietas, quod e cod. Eliens. et Clerici conjectura receperunt Dav. Lall. Nobb. et firmant codd. I M, et Paris. 1. vanitas habent alii codd. et edd. Pro ementia, CM habent mentita; E, Hervag. Thuan. Junt. Manut. Lamb. ea mentita; G dementia vel falsa. Pro eunt, A B

NOTE

1 Longius discedit] Plinius unius tantum signi dimidiique, seu 46. gra

duum intervallo, discedere a Sole Venerem tradit.

о

8

ordo, veritas, ratio, constantia. Quæque his vacant, ementita et falsa, plenaque erroris, eunt circum terras, infra lunam, quæ omnium ultima est; in terrisque versantur. Coelestium 7 ergo admirabilem ordinem, incredibilemque constantiam, ex qua conservatio et salus omnium omnis oritur, qui vacare mente putat, is ipse mentis expers habendus est. 57. Haud ergo (ut opinor) erravero, si, a principe investigandæ veritatis, hujus disputationis principium duxero. XXII. Zeno igitur ita naturam definit,'P ut eam dicat ignem esse artificiosum ad gignendum, progredientem via. Censet enim artis maxime proprium esse, creare et gignere; quodque in operibus nostrarum artium manus efficiat, id multo artificiosius naturam efficere, id est, ut dixi, ignem artificiosum, magistrum artium reliquarum. Atque hac quidem ratione omnis natura artificiosa est, quod habet quasi viam quandam et sectam, quam sequatur. 58. Ipsius vero mundi, qui omnia complexu suo coërcet et continet, natura non artificiosa solum, sed plane artifex, ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum opportunitatumque omnium. Atque, ut ceteræ naturæ suis seminibus quæque 3 gignuntur, augescunt, conc Progredientem cum aliquo ordine, methodo, et ratione.

HIKM N, Paris. 1. 2. 3. La. Glog. Victor. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. habent ea; Junt. erunt; Gud. 2. tunc; E emit. Deinde, pro versantur, quod servant A G H, Paris. 1. 2. 3. M, La. E O U, margo Venet. 1507. Junt. Dav. Lall. seqq. versatur exhibent multi codd. Victor. Manut. Lamb. -7 Ita codd. aliquot, Ernesti, et seqq. probante Dav. versatur, cœlestem Grut. et al. ante Ernesti.-8 Hanc igitur Gud. 2. Red. M. Haud ego Paris. 1. a m. pr. erravere...duxere E. ducam M.

CAP. XXII. 1 Zeno autem, &c. La. Zeno ergo naturam ita definit M. naturam ita diffinit G. naturam ita definit habent etiam Glog. Red. HIK N, Gud. 2. Paris. 1. Eliens. Reg. Mediol. Victor. Dav. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. naturam sic definit margo Venet. 1507. Junt. Paulo post, artium nostrarum Dav. e codd.-2 Bouh. conj. et semitam.-3 Heindorf. conj. in Ad.

NOTE

• Ementita] Meteora, ut vocant, sublunaria intellige.

P Naturam definit] Eandem Zenonis definitionem refert Laërt. in Zenone, et pluribus explicat Lipsius, Dissert. Physiol. Stoic. 1. 6.

a Sed plane artifex]' Artificiosi' et 'artificis' discrimen illud est ; quod 'artificiosus' sit qui ex arte agat; 'artifex,' qui artis magister et antistes sit.

tinentur ; sic natura mundi omnes motus habet voluntarios, conatusque, et appetitiones, quas ópuàs' Græci vocant; et his consentaneas actiones sic adhibet, ut nosmetipsi, qui animis movemur, et sensibus. Talis igitur mens mundi cum sit, ob eamque causam vel prudentia vel 4 providentia appellari recte possit, (Græce enim póvoa dicitur) hæc potissimum providet, et in his maxime est occupata, primum ut mundus quam aptissimus sit ad permanendum, deinde ut nulla re egeat, maxime autem ut in eo eximia pulchritudo sit, atque omnis ornatus. XXIII. 59. Dictum est de universo mundo; dictum est etiam de sideribus; ut jam propemodum appareat multitudo nec cessantium Deorum, nec ea, quæ agant, molientium cum labore operoso ac molesto. Non enim venis, et nervis, et ossibus continentur, nec iis escis aut potionibus vescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos humores colligant; nec iis corporibus sunt, ut aut casus aut ictus extimescant, aut morbos metuant ex defatigatione membrorum. Quæ verens Epicurus monogrammos Deos 3 et nihil agentes commen

2

dend. suis quæque seminibus; recepit Moser. Mox, et ante his omittit Victor.-4 Verba vel prudentia, vel omittunt Reg. G, Gud. 2. U, Junt. Hervag. Thuan. Manut. Lamb. vel prudentia omittunt E O. appellari re possit Gud. 2. recte appellari possit M. hoc potissimum E G, Gud. 2. est maxime occupata Glog. Red. M.-5 Glog. La. M atque ornatus, omisso omnis.

CAP. XXIII. 1 Dicunt enim Paris. 3. Mox, dictum etiam est Eliens. I, Paris. 1. Mediol. Junt. Victor. Manut. Dav. etiam omittunt Glog. Red. Paris. 3. ut jam prope in eodem Glog. Paris. 3. ut jam prope in oculis Glog. a m. sec. ut jam prope oculis conj. Heindorf. non cessantium H I, Paris. 3. Victor. ne cessantium C.-2 Victor. Dav. nec his; Junt. Heindorf. omittunt iis. Mox, nec his corporibus Victor. Dav.__ut_casus, omisso aut, Glog. Red. B C GIM N, Paris. 1. 2. 3. E, Victor. Heindorf. Schutz. Nobb. aut i. pertimescant G. ex defetigatione B C H.3 Deos monogrammos G. magnanimos Deos E. monograminos Deos. monogrammos Deos, id est nihil agentes commentus Glog. Paris. 3. id est habent etiam Red. Paris. 2. M. nihil agentes Deos E. monogrammos Deos, id est ad

NOTE

'Opuds] De illis vide Tusc. Quæst. • Пpóvoia] Vide lib. de Fin.

Monogrammos] A póvos, solus, et ypauuh, linea. Ita vocantur picturæ lineares, seu adumbratæ tantum, nec dum acceptis coloribus, tabellæ; olim 'sublesta. Deinde metaphorice per

jocum a Lucilio poëta traducta primum vox ad homines macilentos. Simili joco Dii Epicurei monogrammi dicti sunt, quod non corpus, sed quasi corpus haberent. Cæl. Rhodi gin. v. 9. Turneb. Advers. xxvII. 9.

et XXIX. 17.

tus est. 60. Illi autem + pulcherrima forma præditi, purissimaque in regione cœli collocati, ita feruntur, moderanturque cursus, ut ad omnia conservanda et tuenda consensisse videantur.

Multæ autem aliæ naturæ Deorum, ex magnis beneficiis eorum, non sine causa, et a Græciæ sapientissimis et a majoribus nostris, constitutæ nominatæque sunt. Quicquid enim magnam utilitatem generi afferret humano, [p. 38.] id non sine divina bonitate erga homines fieri arbitrabantur. Itaque tum illud, quod erat a Deo natum, nomine ipsius Dei nuncupabant, (ut, cum fruges Cererem " appellamus, vinum autem Liberum ;* ex quo illud Terentii,

Sine Cerere et Libero friget Venus)

61. tum autem res ipsa, in qua vis inest major aliqua, sic appellatur, ut ea ipsa vis nominetur Deus, ut Fides," ut Mens, quas in Capitolio dedicatas videmus proxime a M. Æmilio Scauro; ante autem ab Attilio Calatino erat

a

umbratos conj. Heindorf.-4 Illi vero M, Paris. 2. 3. Glog. Heindorf. Inest autem N. Mox, et tuenda conservandaque Glog. Red. Heindorf. Schutz.5 Manut. Lamb. Grut. al. vett. Gracia sapientibus.-6 Glog. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. a Deo donatum, uti volebat Dav. n. i. Dei mei Gud. 2. Dei omittit Paris. 1. Tum, Cer. ap. unum autem librum Paris. 3.-7 Ita codd. aliquot, Victor. Manut. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. ea ipsa vis alii codd. margo Venet. 1507. Junt. Lamb. ea ipsa res ed. Bonon. 1496. et

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

cum Cerere et Libera consecratus.
Y Ut Fides] De templis Fidei ac
Menti Romæ exstructis, vide libros
de Divinatione.

2 M. Emilio Scauro] Qui bis consul an. 638. et 646. de Gallis triumphavit.

a Attilio Calatino] Aulo, bis cos. et dictatore, quem nonnulli cum M. Attilio Regulo confundunt, quod ejusdem cum illo et nominis et sanguinis fuerit. Val. Max. IV. 4. Primus inter dictatores exercitum extra Italiam duxit. Deprehensus est in agro suo arans, cum a senatu ad rempubl. gubernandam evocatus est. Plin.

8

Fides consecrata. Vides Virtutis templum, vides? Honoris a M. Marcello renovatum, quod, multis ante annis, erat bello Ligustico da Q. Maximo dedicatum. 10 Quid Opis? quid Salutis? quid Concordiæ ? Libertatis ? " Victoria? quarum omnium rerum quia vis erat tanta, ut sine Deo regi non posset, ipsa res Deorum nomen obtinuit. Quo ex genere Cupidinis, et Voluptatis, et Lubentinæ * Veneris, vocabula consecrata sunt, vitiosarum rerum, neque naturalium; quanquam Velleius aliter existimat : sed tamen ea ipsa vitia naturam vehementius sæpe pulsant. 62. Utilitatum igitur magnitudine constituti sunt ii Dii,"2

k

Dav.-8 Ita codd. omnes et edd. ante Lamb. Spes de Lambini conjectura receperunt Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell.-9 Inde Virtutis templum, inde Glog. Heindorf. Schutz. probante Beier. ad Offic. tom. 11. p. 242. 'Inest tamen ambiguitas quædam haud nimis elegans; nam inde cum v. renovalum jungendum videri potest.' Orell.-10 Difficilis locus: haud multis ante, &c. Dav. suspic. nonnullis ante, &c. conj. Bouh. Vides Honoris templum, vides Honoris et Virtutis a M. Marcello renovatum, quibus non multis ante annis erat... dedicatum dubia Garatonii suspic. ad Planc. p. 104. Bonon. Cf. etiam Thorlacii Opusc. vol. 1. p. 179. Hase ad Val. Max. 1. 1. 8.' Idem.-11 Glog. Heindorf. Schutz. vitiosarum quidem.-12 Junt. Victor. Dav. Orell. sunt ei

NOTE

VIII. 3. Dictum jam de illo est Fin. Jib. 11. et dicetur in libro de Senectute.

b Vides Honoris] Quæ duo templa ita sita erant, ut ad Honoris ædem nullus, nisi per Virtutis templum, aditus esset.

c M. Marcello] Filio illius, qui quinquies consul, et Q. Fabii Cunctatoris æmulus fuit.

d Bello Ligustico] Quod anno 520. a Sempronio Graccho inchoatum, triennio post, coss. Cornelio Lentulo et Lic. Varo, confectum est.

e Q. Maximo] Qui Verrucosus, et Ovicula dictus, de quo alibi.

Quid Opis] De templis Opis, Salutis, Concordiæ, consule libros de Divinatione.

Libertatis] Libertatis templum, ex pecunia mulctaticia dedicatum et conditum a Tib. Graccho patre,

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »