Obrazy na stronie
PDF
ePub

79

se simillimæ, a medioque tantum absit extremum, quantum idem a summo; quo nihil fieri potest aptius. 48. Sed, si hæc non videtis, quia nunquam eruditum illum pulverem° attigistis; ne hoc quidem physici P intelligere potuistis, hanc æqualitatem motus, constantiamque ordinum, in alią figura non potuisse servari? Itaque nihil potest esse indoctius, quam quod a vobis affirmari solet. Nec enim hunc ipsum mundum pro certo rotundum esse dicitis: nam posse fieri, ut sit alia figura; innumerabilesque mundos, alios aliarum esse formarum. 49. Quæ, si, bis bina quot? essent, didicisset Epicurus, certe non diceret. Sed, dum palato, quid sit optimum, judicat, cœli palatum' (ut ait Ennius) non suspexit. XIX. Nam, cum duo sint genera siderum, quorum alterum, spatiis immutabilibus ab ortu ad occasum commeans, nullum unquam cursus sui vestigium

10

circus, quod verum videtur Orellio.-5 Dav. conj. quantum medium a summo : receperunt Heindorf. Schutz. Nobb. Hæc verba desunt in A B CHIMN, La. Paris. 1. 2. 3. quo nihil potest fieri ineptius Red.-6 Sed si hoc Glog. Red. EU, Ascens. Thuan. Mox, anne hoc physici quidem Junt. Manut. an ne hoc quidem physici codd. aliquot, etiam Red. G, Gud. 2. E O U , Lamb. Heindorf. Moser. Orell. in te intelligere, omisso potuistis, Paris. 2. potuisti E. æquabilitatem Red. Heindorf. Schutz. Orell. uti volebat Dav.-7 N ́M, Paris. 2. potest indoctius, omisso esse. Statim, a nobis E, Paris. 3.-8 M, Glog. Paris. 2. 3. nam posse esse; E nam posset fieri. Deinde, ut alia sit figura Glog. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell.-9 Ita A B C M, Gud. 2. Paris. 3. O. bis bina quidem Paris. 1. I E. bis bina quid alii codd. ap. Moser. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Statim, didicissent M, Paris. 3.-10 Sed dum Plato H M, Paris. 2. 3. optimum sit M, Glog. dicat pro judicat E. coli palatium codd. aliquot, margo Venet. 1507. Lamb.

NOTÆ

• Illum pulverem] Matheseos studia intellige, quod illius artis magistri figuras suas in pulvere describere consuevissent. Sic in pulvere dum quædam describit Archimedes, occisus est, de Fin. lib. v. Illius pulve ris meminimus Tuscul. lib. v. et Pers. Sat. 1. Nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas Scit risisse vafer.'

P Physici] Physicos ironice vocat Epicureos, quod physices omnino rudes essent, ut dictum lib. 1.

4 Esse indoctius] Quanquam multi haud sane indocti negarunt mundum esse rotundum. Alii figuram ovi habere, teste Macrob. vII. c. ult. alii literæ similem, auctore Plut. in Sympos. alii pineæ nuci. Lactant. v. 24. eos ridet qui cœlum rotundum

esse senserunt.

• Cæli palatum] Forte palatium; si enim in voce jocari placuit, perinde jocus est in ‘palatio,' ac in ‘palato,' quæ vox Latina non est pro domo splendida.

inflectat; alterum autem continuas conversiones duas ' iisdem spatiis cursibusque conficiat ; ex utraque re et mundi volubilitas (quæ, nisi in globosa forma, esse non posset), et stellarum rotundi ambitus,' cognoscuntur: primusque sol, qui astrorum obtinet principatum, ita movetur, ut, cum terras larga luce compleverit, easdem modo his, modo illis ex partibus, opacet. Ipsa enim umbra terræ, soli officiens,3 noctem efficit: nocturnorum autem spatiorum eadem est æquabilitas," quæ diurnorum; ejusdemque solis tum accessus modici, tum recessus, et frigoris et caloris modum temperant. Circuitus enim solis orbium v et LX et CCC,4 quarta fere diei parte addita,* conversionem conficiunt annuam inflectens autem sol cursum, tum ad septemtriones, fum ad meridiem, æstates et hyemes efficit, et ea duo tempora, quorum alterum hyemi senescenti adjunctum est,

CAP. XIX. 1 Glog. Red. La. conversiones 'non; G, Eliens. U continua conversione sui; Paris. 1. a m. sec. continuas conversiones suas; M et Paris. 2. omittunt duas. Mox, et ex utraque re Paris. 2. 3. ex utroque conj. Walker. probante Heindorf. quæ nisi globosa Glog. esse non potest M, et Paris. 2. 3. Deinde, rotundi habitus cogn. Paris. 2. 3.-2 ABC GIM N, Gud. 2. E O , Paris. 1. 2. 3. Glog. Victor. Orell. tenet. Statim, illis partibus margo Ve net. 1507. Junt. Manut. Lamb.-3 Heindorf. et Schutz. de Gesneri conjectura officientis; Moser. suspic. ipsa enim umbra terra s. officiens. Pro æquabilitas codex unus Oxon. et Lamb. habent æqualitas.-4 Ita plerique codd. Junt. Dav. seqq. orbium V defectibus et LX et CCC margo Venet. 1507. Victor. Manut. orbium V diebus et LX et CCC Reg. Lamb. in ed. 1566. Lall. uti ex uno codice volebat Manut. Mox, cum ad septemtriones Venet.

NOTE

æqualitatem supplet. Ego vero lectio. nem vulgarem probo, sensumque esse hunc puto: Noctium inter se æqua

• Vestigium inflectat] Multi vete. rum ignoravere, stellis quoque, quæ fixæ dicuntur, suum esse motum, communi totius cœli motui opposibilitatem esse, ut est dierum inter se. tum, qualis est motus solis annuus, diurno ejusdem motui oppositus.

Rotundi ambitus] Quod Cicero 'ambitum' stellarum, Plinius 'iter' vocat, Plato Teplodov.

"Est æquabilitas] Locum sic interpretatur L'Escalopier: Dies noctesque æquales esse, quia videlicet noctes hyeme recuperant, quod æstate deperdunt; adeoque pro æquabilitate

* Diei parte addita] Eam ob causam dies intercalaris quarto quoque anno additur, ut temporum ratio solis itineri congruat. Plin. 11. 8. Qui annus bissextilis dicitur, quod eo anno bis numeretur vi Kal. Martii. Censorin. de Die Natali, c. 17.

y Hyemi senescenti] Notum est anni tempestates cum ætatibus hominis conferri: pueritiam cum vere, ubi

a

alterum æstati. [p. 36.] Ita, ex quatuor temporum mutationibus, omnium, quæ terra marique gignuntur, initia causæque ducuntur. 50. Jam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur; cujus tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum. Neque solum ejus species ac forma mutatur, tum crescendo, tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam regio, quæ tum est aquilonaris, tum australis. In lunæ quoque cursu est et brumæ quædam et solstitii similitudo: multaque ab ea manant et fluunt, quibus et animantes alantur augescantque; et pubescant, maturitatemque assequantur, quæ oriuntur e terra. xx. 51. Maxime vero sunt admirabiles motus earum quinque stellarum, quæ falso vocantur errantes: nihil enim errat, quod in omni æternitate conservat progressus et regressus, reliquosque motus, constantes et ratos. Quod eo est admirabilius in his stellis, quas dicimus, quia tum occultantur, tum rursus aperiuntur, tum adeunt, tum rece

1507. Victor. Tum senescenti hyemi G. est adjunctum Glog.-5 Lamb. degres. sus.-6 Ita Ascens. Victor. Lamb. Moser. Örell. aquilonia Glog. Heindorf. Schutz. Orell. aquilonalis Reg. Bonon. 1494. margo Venet. 1507. Junt. Mannt. aquilenta codd. aliquot, Jac. Gronov. Dav. aut australis A B C G H I, Paris. 1. 2. 3.

CAP. XX. 1 Gud. 2. margo Venet. 1507. Hervag. Thuan. Junt. Manut. Lamb. admirabiles sunt.—2 Ita cum aliquot codd. Dav. seqq. Cf. Arntzen.

NOTÆ

omnia in herba sunt, spe adhuc latente; juventutem cum æstate, quæ flores jam habet, et spem pleniorem ; virilem ætatem cum autumno, cum fructus maturescunt ; senectutem cum hyeme, propter canos et frigus.

Sed etiam regio] Ea a mathematicis latitudo vocatur, estque discessus ab ecliptica seu media zodiaci linea : ab ea autem nunquam luna discedit plus quam quinque gradibus. Si ad Aquilonem, Septemtrionalis dicitur; Meridionalis, si ad Austrum.

a Bruma quædam] Bruma est tempus solstitii hyberni. Solstitium au

tem hybernum est, cum sol in signo Capricorni versatur, seu in tropico, quod tunc parum videatur ad zodia. cum accedere aut ab eo discedere, adeoque stare. Ita luna cum snos quasi tropicos habeat, quos cum attigerit, stare videatur, solstitiorum brumæque similitudinem habet.

b Vocantur errantes] Non quod incertus vagusque sit cursus, sed quod ambagibus plurimis ferantur, cum reliquorum siderum simplicissimi cursus sint.

© Tum occultantur] Dicuntur oc. cultari, cum ad solem ita accedunt,

dunt, tum antecedunt, tum subsequuntur, tum celerius moventur, tum tardius, tum omnino ne moventur quidem, sed ad quoddam tempus insistunt. Quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt, qui tum efficitur, cum solis, et lunæ, et quinque errantium, ad eandem inter se comparationem, confectis omnium spatiis, est facta conversio. 52. Quæ quam longa sit, magna quæstio est ; * esse vero certam et definitam, necesse

est.

6f

Nam ea, quæ Saturni stella dicitur, palvwvque ❝f a Græcis nominatur, quæ a terra abest plurimum, XXX fere annis cursum suum conficit: in quo cursu, multa mirabiliter efficiens, tum antecedendo, tum retardando, tum vespertinis temporibus delitescendo, tum matutinis rursum se aperiendo, nihil immutat sempiternis sæculorum ætatibus, quin eadem iisdem temporibus efficiat. Infra autem hanc, propius a terra, Jovis stella fertur, quæ paétwv & dicitur; eaque eundem XII signorum orbem annis XII conficit; easdemque, quas Saturni stella, efficit in cursu varietates.

ad Plin. Paneg. p. 8. tum abeunt A B C G HIKLM N, et edd. fere omnes ante Dav. tum obeunt Ascens. tum abeunt a sole, tum accedunt conj. Heindorf. Pro antecedunt Lamb. habet accedunt. Actutum, tum autem subsequuntur Eliens. 1. 2. U, Mediol. Victor. Ascens. Junt. Dav. autem non agnoscunt Glog. Red. B G M N, Paris. 3. O 4.-3 Eliens. 1. Dav. Lall. compositionem ; sed vulg. servant omnes omnino codd. Moseri. omnibus spatiis E.-4 Glog. Paris. 2. 3. Heindorf. Moser. magna est quæstio; M quæ quam magna sit, longa est quæstio; Red. est magna quæstio. Mox, diffinitam A I G.-5 Nam quæ, omisso ea, Gud. 2.-6 Lamb. paívwv quæ ; Paris. 2. 3. fænonque; G Fanonque, M ferionque; Thuan. Phenonque; A fenonque. Mox, pro retardando

NOTE

ut ejus lumine obscurentur; aperiri, cum ab eodem recedunt, et videri incipiunt. Astronomi ortum occasumque Heliacum appellant.

.

d Tum recedunt] Concitatos' astronomi vocant, quos Cicero ait abire; 'retrogrados,' quos ille recedere. De variis astrorum motibus vide Plin. 11. 16. et 17.

e Magnum annum] De illo consule de Rep. lib. VI.

faivwvque] Saturnus Græce, cum

pro Deo temporis sumitur, Kpóvos cum pro planeta, ♣alvwv dicitur, non splendens, ut aliqui male, cum sit hebetissimi luminis, sed apparens, quod minime omnium sub radiis solis versetur, diutiusque proinde videatur. Ea nomina a Platone ex Ægypto et Syria invecta sunt.

8 gaélwv] A páw, fulgeo, ob splendorem ita dictus a Platone in Timæo, et Capella, lib. VIII. a Græcis Zeus, ab Egyptiis Osiris stella.

8

53. Huic autem proxime inferiorem orbem tenet Tupus,h quæ stella Martis appellatur; eaque IIII et Xx mensibus, VI, ut opinor, diebus minus, eundem lustrat orbem, quem duæ superiores. Infra hanc autem stella Mercurii est. Ea σTíλß appellatur a Græcis ; quæ, anno fere vertente, signiferum lustrat orbem, neque a sole longius unquam unius signi intervallo discedit, tum antevertens, tum subsequens. Infima est quinque errantium, terræque proxima, stella Veneris:9 pwopópos Græce, Lucifer Latine dicitur, cum antegreditur solem; cum subsequitur autem, Hesperos." Ea cursum anno conficit, et latitudinem lustrans signiferi orbis, et longitudinem 1° (quod idem faciunt stellæ

a

10

Quæ, intra unius ferme anni spatium, circulum zodiaci evolvit.

Lamb. habet retro eundo. Tam, delitiscendo Victor.-7 Ita de Walkeri suspicione edidit Ernesti; Huic autem proximum codd. fere omnes et edd. ante Ernesti: Huic qui proximum Glog. Hinc aute mproximum Paris. 2. 3. Thuan. proximum deest in M. Mox, tenent... Mars E. tenet stella Martis, quæ vpóeis appellatur conj. Walker.-8 Ita margo Venet. 1507. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Infra autem hanc Junt. Victor. Dav. Orell.-9 Veneris, quæ codd. omnes et edd. ante Ernesti, qui de conjectura sua delevit rò quæ, eum. que secuti sunt Schutz. et Nobb. Mox, Latine dicitur Lucifer ex uno cod. Moser. et Orell. Latine Lucifer dicitur Red. Heindorf. Schutz. Nobb. Lucifer dicitur Latine Paris. 1. appellatur pro dicitur Gud. 2. tum subsequitur solem E. aut pro autem Paris. 3. cum subs. autem, Grace "Eσnepos, Latine Vesper Lamb. cum subs. Vesper Latine, Grace "Eonepos conj. Heindorf. Hesperus Heindorf. Schutz. Moser.-10 Gud. 2 omittit lustrans s. o. et longitudinem.

NOTE

Пupóes] Id est, igneæ et canden-Aristotelis, Procli: 1. Saturnus, tis naturæ, deductum ab up, ignis.

Stella Mercurii] De situ et ordine trium superiorum planetarum consentiunt omnes ferme veteres recentioresque; at de Sole, Mercurio, Venere, et Luna, variæ sunt opiniones, quarum hic schema habeto: Ptolemæi: 1. Saturnus, 2. Jupiter, 3. Mars, 4. Sol, 5. Venus, 6. Mercurius, 7. Luna.-Plut. Plac. Phil. 11. 32. 1. Saturnus, 2. Jupiter, 3. Mars, 4. Sol, 5. Mercurius, 6. Venus, 7. Luna.-Platonis et Ægyptiorum: 1. Saturnus, 2. Jupiter, 3. Mars, 4. Venus, 5. Mercurius, 6. Sol, 7. Luna.

2. Jupiter, 3. Mars, 4. Mercurius, 5. Venus, 6. Sol, 7. Luna.-Anaxi. mandri, Metrodori, Cleanthis: 1. Sol, 2. Luna, 3. Saturnus, 4. Jupiter, 5. Mars, 6. Venus, 7. Mercurius.

* Στίλβων] Micans.

1 Φωσφόρος] Α φέρειν, ferre, φως, lumen. Platon. 'Ewopópos, Auroram ferens, dicitur.

m Hesperos [eorepos] Latine Vesper, per digamma Græcum, dictus est: sic ab everos, Venetus; Velinus lacus ab λos, quæ vox paludem sonat.

« PoprzedniaDalej »