Obrazy na stronie
PDF
ePub

illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi vis, et causa gignendi; a quo et animantia omnia, et ea, quorum stirpes terra continentur, et nasci sit necesse, et augescere. XI. 29. Natura est igitur,' quæ contineat mundum omnem, eumque tueatur, et ea quidem non sine sensu atque ratione: omnem enim naturam necesse est, quæ non solitaria sit neque simplex, sed cum alio juncta atque connexa, habere aliquem in se principatum, ut in homine mentem, in bellua quiddam simile mentis, unde oriantur rerum appetitus. In arborum autem, et earum rerum quæ gignuntur e terra, radicibus inesse principatus putatur. Principatum autem id dico, quod Græci yeμоvixò vocant; quo nihil in quoque genere nec potest nec debet esse præstantius. Itaque necesse est,3 illud etiam, in quo sit totius naturæ principatus, esse omnium optimum, omniumque rerum potestate dominatuque dignissimum.

30. Videmus autem, in partibus mundi (nihil est enim in omni mundo, quod non pars universi sit) inesse sensum et rationem. In ea parte igitur, in qua mundi inest principatus, hæc inesse necesse est, et acriora quidem atque majora. [p. 32.] Quocirca, sapientem esse mundum,“ necesse est; naturamque eam, quæ res omnes complexa teneat, perfectione rationis excellere; eoque Deum esse mundum, omnemque vim mundi natura divina contineri. Atque etiam mundi ille fervor, purior, pellucidior, mobi

CAP. XI. 1 Natura igitur Paris. 2. 3. M. Statim, omnem mundum Glog. Gud. 2. M, G. eumque tuetur G. eumque tutatur E. Tum, ratione et sensu Glog. Paris. 2. 3. Paulo post, alio conjuncta G, Manut. Lamb. in se aliquem principatum Glog. H M. aliquem in se principium G. quoddam simile menti Glog. menti etiam Red. Paris. 3. Gud. 2.—2 Græci egemini convocant A. in quo genere M, Paris. 2. E. in quocumque genere Red. in suo genere Glog. in suo quoque genere conj. Heindorf.-3 Ita necesse est A B C, Paris. 1. 2. 3. E. Mox, rerum dominatum et potestate Thuan. omnium rerum potestate La.-4 Vi demus enim I. in mundi partibus Red. Gud. 2. Tum, sensum atque rationem Glog. Paris. 1. 3. M E v, margo Venet. 1507. Junt. Victor.-5 In ea igitur parte Red. Heindorf. Moser. parte omittit Gud. 2. in qua mundus est Paris. 3. M, Junt. Manut. Lamb. in qua mundi est U et Thuan.-6 Red. mundum esse. Statim, naturam quoque eam quæ res complexa, omisso omnes, La. complexas Paris. 2. 3. G M. Paulo post, eoque dicendum est Deum Glog. probante Heindorf. mundi divina natura Junt. Victor. Manut. Lamb.-7 Alque

8

liorque multo, ob easque causas aptior ad sensus commovendos, quam hic noster calor, quo hæc, quæ nota nobis sunt, retinentur et vigent. 31. Absurdum igitur est dicere, cum homines bestiæque hoc calore teneantur, et propterea moveantur ac sentiant, mundum esse sine sensu ; qui integro, et puro, et libero, eodemque acerrimo et mobilissimo, ardore teneatur; praesertim cum is ardor, qui est mundi, non agitatus ab alio, neque externo pulsu, sed per se ipse, ac sua sponte, moveatur. Nam quid potest esse mundo valentius, quod pellat atque moveat calorem eum, quo ille teneatur? 10 XII. 32. Audiamus enim Platonem,' quasi quendam Deum philosophorum; cui duo placet esse 9 motus, unum suum, alterum externum : esse autem divinius, quod ipsum ex se sua sponte moveatur, quam quod pulsu agitetur alieno. Hunc autem motum in solis animis esse ponit, ab hisque principium motus esse ductum putat. Quapropter, quoniam ex mundi ardore motus omnis oritur, is autem ardor, non alieno 3 impulsu, sed sua sponte, movetur; animus sit, necesse est. Ex quo efficitur, animantem esse mundum. Atque ex hoc quoque intelligi poterit, in eo inesse intelligentiam, quod certe est mundus melior, quam ulla natura. Ut enim nulla pars corporis nostri est, quæ non sit minoris quam nos

2

est etiam de Bonhierii conjectura Schutz. Moser. Orell. Atque mundi, &c. margo Venet. 1507. Manut. Atque etiam mundi ... est multo Lamb. Paulo post, nobis nota Red. Heindorf.-8 Absurdum est igitur nonnulli codd. Orell. Absurdum est enim Red. et Heindorf. Mox, et sentiant margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Tum, et libero et puro Eliens. Reg. Mediol. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav.-9 Paris. 2. neque extrinsecus hoc ab alio accipiat moveatur; Paris. 3. M neque extrinsecus ab aliquo hoc accipiat moveatur.-10 Nam moveri necesse est multo valentius quod pellut atque motum efficiat, quam quo ille teneatur Paris. 2. 3. quo illo teneatur C.

CAP. XII. 1 Audiamus nunc Platonem Giog. Red. Paris. 2. 3. G, La. Mox, cui duos Glog. Red. A H, Gud. 2. E O U, Manut. Lamb.-2 Verb. esse suspectum est Ernestio et Wyttenb.-3 Glog. Heindorf. Schutz. Moser. is ardor, qui non alieno. Alii quoque codd. omittunt autem. 'Mihi videtur syllogismus contractus, in quo præstat autem.’Orell. sua sponte moveatur Red. Heindorf. -4 Paris. 3. Gud. 2. I in eo esse. Statim, quam illa natura Paris. 1.-5 Red.

NOTE

Duo placet esse] Vide dialogum, qui Phædrus inscribitur. Decem ta

men Platonis motus enumerantur de Divin, lib. I.

metipsi sumus; sic mundum universum pluris esse, necesse est, quam partem aliquam universi. Quod si ita est, sapiens sit mundus, necesse est: nam ni ita esset, hominem, qui est mundi pars, quoniam rationis est 'particeps, pluris esse quam mundum omnem, oporteret.

8

33. Atque etiam si a primis inchoatisque naturis ad ultimas perfectasque volumus procedere, ad Deorum naturam perveniamus, necesse est. Primo enim animadvertimus, a natura sustineri ea quæ gignantur e terra, quibus natura nihil tribuit amplius, quam ut ea alendo atque augendo tueretur. 34. Bestiis autem sensum et motum dedit, et, cum quodam appetitu accessum ad res salutares, a pestiferis recessum: homini hoc amplius, quod addidit rationem, qua regerentur animi appetitus, qui tum remitterentur, tum continerentur. XIII. Quartus autem gradus' et altissimus est eorum qui natura boni sapientesque gignuntur; quibus a principio innascitur ratio recta constansque, quæ supra hominem putanda est, Deoque tribuenda, id est, mundo; in quo necesse est perfectam illam atque absolutam inesse rationem. 35. Neque enim dici potest, in ulla rerum institutione non esse aliquid extremum atque perfectum. Ut enim in vite, ut in pecude,

Reg. Eliens. A B CI, Ascens. Thuan, est corporis nostri; Glog. et N Ut enim nulla est pars, &c. Paris. 3. Gud. 2. M omittunt est. Actutum, quæ non minoris sit codd. aliquot, Dav. Lall. Orell. quæ non minor sit margo Venet. 1507. Junt. Victor. quæ non sit minor Manut. Lamb.-6 A B CHIMN, Paris. 1. 2. 3. quia esset mundi pars; G a m. sec. et Victor. etiam esset. Mox, rationis esset A I M N, Paris. 2. 3.-7 Prima B C H N, Paris. 1. Gud. 2. E U, Thuan. Primo enim animi, quos habemus, a natura sustinent ea Paris. 2. 3. M. Primo enim a natura animadvertimus, &c. Red. ea a natura sustineri Paris. 1. Actutum, pro gignantur, quod servant Reg. A B C G, Paris. 1. 2. 3. E U, Mediol. Ascens. Victor. Junt. Dav. gignuntur G a m. sec. Gud. 2. 4, alii codd. Manut. Lamb. Schutz. e terra omittunt Paris. 2. 3. M. quibus naturis Gud. 2. Tum, quam ut alendo Glog. Paris. 1. 2. M.-8 Glog. Heindorf. Schutz. Nobb. et sensum et motum. Statim, a pestiferisque Heindorf. e Glog. homini hoc amplius margo Venet. 1507. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. tum contenderentur Lamb. in ed. 1566. ipse postea improbavit.

CAP. XIII. 1 Quartus autem gradus est B C N, Glog. Red. Quartus autem est gradus G HIM K. Statim, est omittunt Manut. Lamb. Pro putanda Ernesti suspic. ponenda.-2 Ita plerique codd. margo Venet. 1507. Manut. Lamb. Dav. Moser. in illa r. i. non esse edd. Ascens. Lips. et Orell. in nulla institutione esse Victor. in universa r. i. non esse e margine Glog. Heindorf. et

(nisi quæ vis obstitit) videmus naturam suo quodam itinere ad ultimum pervenire; atque, ut pictura, et fabrica, ceteræque artes, habent quendam absoluti operis effectum; sic, in omni natura, ac multo etiam magis, necesse est absolvi aliquid ac perfici. Etenim ceteris naturis multa externa, quo minus perficiantur, possunt obsistere: universam autem naturam nulla res potest impedire; propterea quod omnes naturas ipsa cohibet et continet. Quocirca necesse est, esse quartum illum et altissimum gradum, quo nulla vis possit accedere. 36. [p. 33.] Is autem est gradus,' in quo rerum omnium natura ponitur: quæ quoniam talis est, ut præsit omnibus, et eam nulla res possit impedire, necesse est, intelligentem esse mundum, et quidem etiam sapientem. Quid autem est inscitius, quam eam naturam, quæ omnes res sit complexa, non optimam dici; aut, cum sit optima, non primum animantem esse, deinde rationis et consilii compotem, postremo sapientem? qui enim potest aliter esse optima? Neque enim, si stirpium similis sit, aut etiam bestiarum, optima putanda sit potius, quam deterrima: nec vero, si rationis particeps sit, nec sit tamen a principio sapiens, non sit deterior mundi potius, quam humana conditio. Homo enim sapiens fieri potest: mundus autem, si in æterno præteriti temporis spatio fuit insipiens, nunquam profecto sapientiam consequetur: ita erit homine deterior. Quod quoniam absurdum est, et sapiens a principio mundus, et Deus, habendus est. 37. Neque enim est quicquam aliud præter mundum, cui nihil ab

Schutz.-3 Dno codd. Moseri officit.-4 Margo Venet. 1507. Manut. Lamb. illum quartum. Pro accedere codd. aliquot, Victor. Lamb. habent accidere.-5 Is autem gradus est Manut. Lamb. Is est autem gradus de Heindorfii conjectura Schutz. et Moser. Mox, et ut præsit Glog. Red. Paris. 1. 2. 3. I O E, Gud. 2. Junt. Victor. Heindorf. Moser. Orell.-6 Quid est autem Schutz. et Moser. est delendum videtur Beiero ad Offic. tom. I. p. 104. Statim, quam aut eam Glog. Red. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz.-7 Heindorf. e Glog. et Orell. aliter potest esse. Paulo post, neque vero Lamb. potius post mundi deest in Pal. 1.-8 A C G M, Gud. 2. E U, Paris. 2. 3. quo nihil.

NOTE

Is autem est gradus] Doctrinam Plato, et huc ex eo fonte translata hanc de mundi anima habet totam est.

[ocr errors]

sit, quodque undique aptum atque perfectum expletumque sit omnibus suis numeris et partibus. XIV. Scite enim' Chrysippus, ut, clypei causa," involucrum ; vaginam autem, gladii; sic, præter mundum, cetera omnia aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fructus quos terra gignit, animantium causa; animantes autem, hominum; ut equum, vehendi causa; arandi, bovem; venandi et custodiendi, canem. Ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandum et imitandum, nullo modo perfectus; sed est quædam particula perfecti. 38. Sed mundus, quoniam omuia complexus est, nec est3 quicquam quod non insit in eo, perfectus undique est. Quid igitur4 potest ei deesse, quod est optimum? Nihil autem est mente et ratione melius ergo hæc mundo deesse non possunt. Bene igitur idem Chrysippus, qui, similitudines adjungens, omnia in perfectis et maturis docet esse meliora, ut in equo quam in equulo, in cane quam in catulo, in viro quam in puero; item, quod in omni mundo optimum sit, id in perfecto aliquo atque absoluto esse debere. 39. Est autem nihil mundo perfectius; nihil virtute melius: igitur mundi est

CAP. XIV. 1 Sicut enim M. Sic enim Paris. 2. Sic etenim Paris. 3. Panlo post, gignat Red. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell.-2 Ipse autem homo, qui Red. Heindorf. Pro imitandum Eliens. 1 habet mirandum. Tum est omittunt Manut. Lamb.-3 Heindorf. e Glog. item Schutz. Moser. Orell. neque enim est; Victor. neque est ; A C G K, Paris. 2. E habent etiam neque. Mox, non sit in eo I K M, Paris. 2.-4 Quid ergo Reg. U. ei deesse id BCHIMN, Paris. 2. 3. E, Glog. Heindorf. Moser. Schutz. quod optimum est Glog. Heindorf. Schutz.-5 Nihil est autem codex unus Moseri, Schutz. Moser. Orell. uti conj. Heindorf.-6 Codd. aliquot, Ascens. Lamb. Heindorf. Schutz. equuleo; alii codd. eculeo. Mox, pro item Manut. habet jam.—7 Glog.

NOTE

profecta a Pythagoricis, qui numeris numerorumque harmonia omnia generari et componi docuerunt.

• Undique aptum] Aptum hic in propria significatione usurpatum est; aptum enim proprie id est, quod bene compactum, a vetere indicativo, u Clypei causa] De eadem Chrysip'apio' vel 'apo.' Eodem sensu dic- pi doctrina, de Fin. lib. 11. habetur tum in Orat. Facilius est apta dis- prolixius. Clypeos involucris tegesolvere quam dissipata connectere.' bant, ne situ et rubigine fœdarentur: Et Catull. Carm. XXVIII. 2. splendorem enim armorum ad terrosarcinulis et expeditis.' rem hostium conferre putabant. Ve↑ Suis numeris] Locutio, ut opinor, get. 11. 14.

'Aptis

« PoprzedniaDalej »