Obrazy na stronie
PDF
ePub

с

pulchrius: nec solum nihil est, sed ne cogitari quidem quicquam melius potest. Et, si ratione et sapientia nihil est melius, necesse est hæc inesse in eo, quod optimum esse concedimus. 19. Quid vero? tanta rerum consentiens, conspirans, continuata cognatio, quem non coget ea, quæ dicuntur a me, comprobare? Possetne uno tempore florere, deinde vicissim horrere, terra? [p. 30.] aut, tot rebus ipsis se immutantibus, solis accessus, discessusque solstitiis brumisque cognosci; aut æstus maritimi, fretorumque angustiæ, ortu aut obitu lunæ commoveri? aut una totius cœli conversione cursus astrorum dispares conservari?d Hæc ita fieri, omnibus inter se concinentibus mundi partibus, profecto non possent, nisi ea uno divino et continuato spiritu continerentur. 20. Atque hæc cum uberius disputantur, et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam. Cum autem (ut Zeno solebat) brevius angustiusque concluduntur, tum apertiora sunt ad reprehendendum. Nam, ut profluens amnis aut vix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile, corrumpitur; sic orationis flumine reprehensoris vitia diluuntur;6 angustia autem conclusæ orationis non facile se ipsa tuta

tari H I N, Paris. 1. negotiari Paris. 2. 3. negari M.—3 Paris. 3. inesse hoc; G hoc esse in eo; 4, Basil. Thuan. koc inesse in eo; M omittit in eo.—4 Manut. Lamb. a me dicuntur. Mox, pro uno Bouh. conj. verno. Pro deinde codd. aliquot, Victor. Dav. dein. Deinde, recessusque solstitiis al. ap. Schniz.5 Margo Venet. 1507. Heindorf. Schutz. uno et continuato divino spiritu.— 6 Ita plurimi codd. et edd. ante Heindorf. vitia condiluuntur codex unus ap. Orell. convicia diluuntur de Davisii sententia Heindorf. Schutz. Moser. Orell.

NOTE

c Inesse in eo quod] Ab una univer. si anima omnes animas quasi particulas esse, non disjunctas tamen; sicut fluvius, in multos divisus alveos, unus tamen est. Opinio fuit a Trismegisto profecta, et in multas sparsa scholas; puta Socratis, Zenonis, Epicteti. Plut. de Plac. Phil.

d Dispares conservari [conversari] Simul converti. Sic libro de Univers. legitur, 'Quippe qui, ex eadem vinc

tus alteraque natura, adjuncta materia, temperatione trium partium, proportione compacta, se ipse conversans,' &c.

e Brevius angustiusque] Zeno Stoicus brevitatis studiosissimus fuit: nota est ejus vox, 'Oportet philosophorum etiam syllabas, si fieri possit, breves esse; veritas enim multis verbis non eget.' Laërt. lib. I.

tur.

f

[ocr errors]

g

Hæc enim, quæ dilatantur a nobis, Zeno sic premebat: VIII. 21. Quod ratione utitur, id melius est, quam id quod ratione non utitur. Nihil autem mundo melius : ratione igitur mundus utitur.' Similiter effici potest, sapientem esse mundum; similiter, beatum; similiter, æternum. Omnia enim hæc meliora sunt, quam ea quæ sunt his carentia; nec mundo quicquam melius; ex quo efficitur,' esse mundum Deum. 22. Idemque hoc modo: Nullius sensu carentis pars aliqua potest esse sentiens. Mundi autem partes sentientes sunt: non igitur caret sensu mundus.' Pergit idem, et urget angustius: 'Nihil,' inquit,quod animi, quodque rationis est expers,3 id generare ex se potest animantem, compotemque rationis. Mundus autem generat animantes, compotesque rationis: animans est igitur mundus,+ composque rationis.' Idemque similitudine (ut sæpe solet) rationem conclusit 5 hoc modo: 'Si ex oliva modulate canentes tibiæ nascerentur, num dubitares, quin inesset in oliva tibicinis quædam scientia? Quid, si platani fidiculas ferrent numerose sonantes ? Idem scilicet censeres, in platanis inesse musicam. Cur igitur mundus non animans sapiensque judicetur, cum ex se procreet animantes atque sapientes ?'

6

CAP. VIII. 1 Codd. aliquot, Junt. Victor. efficietur.—2 Mundi autem partes sunt G. Mox, sensu caret Glog. Paris. 3. M, Heindorf.-3 Glog. Red. Paris. 2. 3. M quodque rationis expers sit; G et quod rationis est expers; I quod rationis est expers. Actutum, generare ex sese animantem potest compotemque rationis, omisso id, Red. compotem rationis, omissis ex se, Paris. 2. 3. M.—4 Animans igitur est mundus Glog. Paris. 2. 3. M. Animantis est igitur Gud. 2. -5 Red. Heindorf. Schutz. rationem concludit.-6 Red. A BHI N, Gud. 2. O U, Paris. 1. 2. 3. tibicini; Glog. M, E, Reg. margo Venet. 1507. Victor. Lall. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. tibicinii.

NOTE

f Similiter, æternum] Qui æternus videri Zenoni potuit mundus, quem corruptibilem esse docuit? Doctrinam hanc, ejusque argumenta, Laër tius non Zenoni, sed Chrysippo, Apollodoro, Posidonio, tribuit.

6 Nullius sensu] Has argumentationes refutatas videre si lubet, adi

Lactant. Divin. Instit. 11. 6.

b Procreet animantes] Lepide hoc argumentum refellit Betuleins: 'In caseo,' inquit, et pomo vermes nas. cuntur qui vivunt et sentiunt: quidni ergo caseus et pomum vivere dicantur?"

IX. 23. Sed quoniam cœpi secus agere, atque initio dixeram; negaram enim hanc primam partem egere oratione, quod esset omnibus perspicuum, Deos esse: tamen id ipsum rationibus physicis confirmare volo. Sic enim res se habet, ut omnia, quæ alantur et crescant contineant in se vim caloris, sine qua neque ali possent, neque crescere. Nam omne, quod est calidum et igneum, cietur et agitur motu suo. Quod autem alitur et crescit, motu quodam utitur certo et æquabili; qui quamdiu remanet in nobis, tamdiu sensus et vita remanet; refrigerato autem et exstincto calore, occidimus ipsi et exstinguimur.3 24. Quod quidem Cleanthes his etiam argumentis docet, quanta vis insit caloris in omni corpore: negat enim ullum esse cibum tam gravem, quin is die et nocte concoquatur: cujus etiam in reliquiis inest calor iis, quas natura respuerit. Jam vero venæ et arteriæ micare non desinunt, quasi quodam igneo motu: animadversumque sæpe est, cum cor animantis alicujus evulsum ita mobiliter palpitaret, ut imitaretur igneam celeritatem. Omne igitur quod vivit, sive animal sive terra editum, id vivit propter inclusum in eo calorem. Ex quo intelligi debet, eam caloris naturam vim habere in se vitalem, per omnem mundum pertinentem. 25. [p. 31.] Atque id facilius cernemus, toto genere hoc igneo, quod tranat omnia, subtilius explicato. Omnes

[ocr errors]

7

[ocr errors]

CAP. IX. 1 Codd. multi et Junt. physicis id est naturalibus. Actutum, confirmari codd. aliquot et edd. ante Dav.-2 Sic enim se res habet Lamb. Mox, et qua crescant Reg. Eliens. U, Mediol. Bonon. 1494. Junt. Victor. Dav. et crescunt Glog. La. Schutz. contineant quandam vim Glog. G M, Paris. 2. 3. c. quandam in se vim de Heindorfii conjectura Schutz. ali possunt Paris. 3. et Manut. nec crescere Victor. Dav.-3 M, Paris. 3. occidimur et ipsi extinguimur.-4 Quod sine causa suspectum Dav. et Ernestio.' Orell. Mox, quanta vis caloris inest Glog. et M. q. vis sit caloris Red. esse ante cibum omittant Glog. Red. Paris. 2. 3. M. esse nullum cibum I N. nocte et die A B C HIM, Paris. 2. 3. Gud. 2. Eliens. U, Mediol. Victor. Dav. is ante die suspectum est Heindorfio. Cf. Beier. ad Offic. tom. 11. p. 268. in reliquis Victor. inest c. his Junt. Victor. Dav. inesse c. his Heindorf.-5 Ita Reg. cod. Ursin. Dav, Heindorf. avulsum Paris. 3.—6 Schutz. de Heindorfii conjectura delevit eam. Statim, in se habere Manut. Lamb.-7 Lamb. conj. trameat; Victor. omnia

NOTE

1 Quod quidem Cleanthes] Forte legendum, Quid quod Cleanthes, vel, equidem Cleanthes.

igitur partes mundi (tangam autem maximas) calore fultæ sustinentur: quod primum in terrena natura perspici potest. Nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem * videmus; et, recenti fossione,

[blocks in formation]

atque etiam ex puteis jugibus aquam calidam trahi, et id maxime hybernis fieri temporibus, quod magna vis caloris terræ cavernis contineatur; eaque hyeme sit 10 densior; ob eamque causam, calorem insitum in terris contineat arctius. x. 26. Longa est oratio,' multæque rationes, quibus doceri possit, omnia, quæ terra concipiat semina, quæque ipsa, ex se generata, stirpibus infixa contineat, ea, temperatione caloris, et oriri et augescere. Atque aquæ etiam admistum esse calorem, primum ipse liquor, tum aquæ declarat effusio; quæ neque conglaciaret frigoribus, neque nive pruinaque concresceret, nisi eadem se, admisto ca

2.

tranat.-8 Junt. Manut. Lamb. tangam quæ maximo calore.—9 Codd. multi et Junt. atque ictu; Lamb. 1566. atque attritu; Lamb. in ed. 1584. conj. ac contritu. Mox, terram f. recalentem A B CHI M, Reg. N U y, Mediol. terram formare excalentem al. ap. Moser. terram firmare calentem E. Tum, fieri temporibus hybernis Glog. Red. Eliens. 1. 2. A B C I M N, Gud. 2. Paris. 1. 2. 3. Mediol. Junt. Victor. Dav. Thuan. cavernis continetur e codd. Heindorf. Schutz. Moser. magna vis terræ cavernis continetur caloris codd. plerique, margo Venet. 1507. Victor. Manut. Lamb. contineatur cavernis Dav.-10 Margo Venet. 1507. Heindorf. Moser. fit. Mox, in terris continet de Heindorfii conjectura Orell. in terris continent Glog. Pro in terris Bouh. conj. interius, quam conjecturam recepit Lall. probante Ernesti; unde interius continet et arctius suspic. Heindorf.

CAP. X. 1 Longa est ratio H a m. pr. doceri possunt Paris. 3. Gud. 2. doceri possumus G. doceri possint M. Mox, ex temperatione Glog. Red. Paris. 2. 3. M, Gud. 2. ex ea temperatione codex unus uti volebat Heindorf.-2 Ita codd. aliquot, Junt. Manut. Lamb. Dav. primum ipse liquor aquæ declarat et effusio Glog. Schutz. Moser. Nobb. Orell. primum ipse liquor aquæ declarat et fusio conj. Lall. primum ipse liquor aquæ declarat effusa Eliens. et Victor. primum ipse liquor aquæ declarat effusioque Pal. 4. Mox, in nivem pruinamque

NOTE

* Elici ignem] Ignem Pyrodes, Cilicis filius, primus e silice excussisse dicitur; Prometheus in ferula primus servasse. Plin. VII. 36. Lucretius, non e silicum, sed ex arborum attritu, vel e fulmine, primum homines habuisse scribit lib. v. De lapi

dum ignea vi multa præclare Arist. lib. de Mirabilibus Auscult.

1 Terram fumare] Fragmentum poë. tæ ignoti, certe non Ennii; neque enim extat in Annalibus ejus collectis a Paulo Merula.

[ocr errors]

lore liquefacta et dilapsa, diffunderet. Itaque et Aquilonibus reliquisque frigoribus adjectis, durescit humor; et idem vicissim mollitur tepefactus, et tabescit calore." Atque etiam maria agitata ventis ita tepescunt, ut intelligi facile possit, in tantis illis humoribus inclusum esse calorem. Nec enim ille externus et adventicius habendus est tepor, sed ex intimis maris partibus agitatione excitatus: quod nostris quoque corporibus contingit, cum motu atque exercitatione recalescunt. Ipse vero aër, qui natura est maxime frigidus, minime est expers caloris. 27. Ille vero et multo quidem calore admistus est ipse enim oritur ex respiratione aquarum: earum enim quasi vapor quidam aër habendus est. Is autem existit motu ejus caloris, qui aquis continetur : quam similitudinem cernere possumus in iis aquis, quæ effervescunt subditis ignibus. Jam vero reliqua quarta 7 pars mundi, ea et ipsa tota natura fervida est; et ceteris naturis omnibus salutarem impertit et vitalem calorem. 28. Ex quo concluditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta diuturnitate servari; eoque magis, quod intelligi debet, calidum

8

de Heindorfii conjectura Schutz. probante Moser.-3 Heindorf. conjecit astrictus; Schutz. de conjectura coactus; Dav. et Nobb. cum codd. aliquot omittunt adjectis.-4 Eliens. Reg. B G H M N, La. Mediol. Victor. Basil. Thuan. esse inclusum.-5 Ipse aër U. Spem vero aër M.—6 Junt. Victor. Dav. Heindorf. in his aquis. Actutum, quæ æneis eff. cod. Ursin. Glog. Red. Paris. 3. La. . quæ eis eff. Paris. 2. et U. quæ in aneis de Heindorfii conjectura Schutz. fervescunt nonnulli codd. Moseri. Pro subditis, quod servant G N, Gud. 2. subjectis habent Glog. Red. Paris. 3. M. subitis Victor. Grut.-7 Paris. 1. Gud. 2 omittunt quarta; M exhibet quanta.-8 Red. omnes partes mundi. Mox, mundum et ipsum eoque magis quidem intelligi Paris. 3.

...

NOTE

Aquilonibus] Venti frigidi et sic ci, sic dicti propter impetum vehementissimum instar aquilæ: Græce Bopeas. Flat inter septemtriones et ortum solstitialem, e regione Cauri. Plin. 11. 47.

Tabescit calore] 'Tabescere' pro liquescere dixit quoque Ovid. de

Icaro, Met. VIII. Tabuerant ceræ.'
• Maxime frigidus] Qui potest aër
natura maxime frigidus esse, et cali-
dus tamen, non calore adventitio,
ut male Stoicos excusat Lipsius, sed
nativo, ut evincit hic locus.
P Quarta pars] Ignis.

« PoprzedniaDalej »