n gures rem ad senatum; senatus, ut abdicarent 4 m consules; abdicaverunt. Quæ quærimus exempla majora? 5 vir sapientissimus, atque haud scio an omnium præstantissimus, peccatum suum, quod celari posset, confiteri maluit, quam hærere in republica religionem: consules summum imperium statim deponere, quam id tenere punctum temporis contra religionem. 12. Magna augurum auctoritas. Quid? haruspicum " ars nonne divina? Hæc innumerabilia ex eodem genere qui videat, nonne cogatur confiteri Deos esse? Quorum enim interpretes sunt, eos ipsos esse certe necesse est. Deorum autem interpretes sunt: Deos igitur esse fateamur. At fortasse non omnia eveniunt, quæ prædicta sunt. Ne, ægri quidem quia non omnes convalescunt, idcirco ars nulla medicina est. Signa ostenduntur a Diis rerum futurarum. In his si qui erraverunt, non Deorum natura, sed hominum conjectura, peccavit. Itaque inter omnes omnium gentium sententia constat, (omnibus enim innatum est, et in animo quasi insculptum) esse Deos. v. 13. Quales sint, varium est: esse, nemo negat. Cleanthes quidem noster quatuor de causis dixit Detulerunt; senatus jussit, ut consules se consulatu abdicarent. tos esse consules Manut. Lamb. creatos eos esse margo Venet. 1507.-4 Paris. 3. M. id abdicarent; Thuan. ut abdicarentur; Grut. ut abdicarent: consules abdicaverunt.-5 H, Paris. 2. majora exempla. Mox, haud sciam Glog. A CGIM, Paris. 1. 2. 3. atque aut scientia omn. E. quod celare Glog. Red. Heindorf. Schutz. potuisset, c. m. quam errare in r. religione Red. in reip. religione M. religione etiam A. in reip. religionem D. religiones Gud. 2.-6 Hæc et innum. Glog. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. in eodem genere Glog. et Paris. 3. Deos confiteri Paris. 1. c. esse Deos Glog. Heindorf. Moser.-7 Ne ægri quidem omnes convalescunt: iccirco Lamb.-8 Heindorf. e Glog. a Diis immortalibus.—9 Ita Manut. Lamb. Schutz. Nobb. summa C G HIN, Paris. 1. 2. 3. E U, margo Venet. 1507. Ascens. Junt. Dav. Heindorf. Moser. Orell. natura summa Gud. 2. sume K. sumam M. Itaque inter omnium gentium constat, (omnibus...insculptum) esse Deos Victor. probantibus Censore Jenens. 1794. p. 167. et Schutz. in ed. maj. NOTE m Ut abdicarent] C. Figulus e Gallia, Scipio Nasica e Corsica, Romam redierunt, et se consulatu abdicaverunt. Val. Max. I. 1. " Haruspicum] Haruspicum augu rumque discrimen vide in lib. de Divinat. • Quatuor de causis] Non quatuor tantum, sed septem esse prænotiones Deorum, tradit Plut. Plac. Phil. in animis hominum informatas Deorum esse notiones. Primam posuit eam, de qua modo dixi, quæ orta esset ex præsensione rerum futurarum alteram, quam ceperimus ex magnitudine commodorum, quæ percipiuntur* cœli temperatione, fœcunditate terrarum, aliarumque commoditatum complurium copia: 14. tertiam, quæ terreret animos fulminibus, tempestatibus, nimbis, nivibus, grandinibus, vastitate, pestilentia, terræ motibus, et sæpe fremitibus, lapideisque imbribus, et guttis imbrium quasi cruentis ; tum lapidibus, aut repentinis terrarum hiatibus; tum, præter naturam, hominum pecudumque portentis; tum facibus visis coelestibus; tum stellis iis, quas Græci cometas, nostri crinitas, vocant (quæ nuper bello Octaviano magnarum fuerunt calamitatum prænuntiæ); tum sole geminato, quod, (ut e patre 3 audivi) Tuditano' et Aquillio' 2 CAP. V. 1 Heindorf. conj. percipiantur. Mox, qua terrent animos Glog. Eliens. G, La. quæ terrent animos Paris. 3. M. qua terret fulminibus Red. quæ terret a. ful. A R. Paris. 1. 2. nivibus omittunt G M, Paris. 2. 3. E. vastitate pestilentiæ D H.-2 Lall. de Gulielmii conjectura, item Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. labibus. Pro portentis Heindorf. suspic. partubus. Statim, facibus et visis Heindorf. de conj. stellis his Junt. Victor. Dav. Pro crinitas, quod servant G N, Guelf. U, edd. Mars. Ascens. Basil. Thuan. cincinnatas habent Pall. Reg. Cantab. alii codd. Victor. Dav. probante Camer. ad Schol. Juv. p. 236.-3 Red. quod, ut a patre; Thuan. quod et ex patre ; NOTE P Tum lapidibus] Forte labibus, tum quod de lapideis imbribus dictum jam sit, tum quod terræ hiatus labesque Cicero non semel conjungat. De omnibus illis prodigiis vide libros de Divin. a Bello Octaviano] Marianum Florus vocat, quod propter Marium recruduerit. Causa belli hæc fuit: L. Cinna, consulatum adeptus, conatus erat exules reducere, sociosque nuper in civitatem receptos, lege per vim lata, inter veteres tribus 35. ut paria iis essent suffragia, distribuere. Quare a Cn. Octavio collega, veterum civium defensore, urbe cum sex tribunis plebis pulsus, dum Italiæ civitates ad arma solicitat, magistratu Delph. et Var. Clas, destituitur, sufficiturque a senatu L. Cornel. Merula, flamen Dialis. Mox, Cinna exercitum Ap. Claudii in Campania nactus, C. Marium cum filio aliisque exulibus ex Africa revocat, adjunctisque Carbone et Sertorio, Latio quatuor exercitibus vastato, Ostia colonia expugnata, Romam capit, Octavium occidit, caputque pro rostris exponit. Trucidati quoque C. et Lælius Cæsares, fratres; Crassi duo, pater et filius ;. M. Antonius, orator; aliique multi. Appian. Plut. r Tuditano] Cn. Sempronio Tuditano, qui de Istris triumphavit. Cos. an. 624. Cicero. • Et Aquillio] Qui bellum Asianum, 3 LLLL consulibus evenerat : quo quidem anno P. Africanus,' sol alter, exstinctus est: quibus exterriti, homines vim quandam esse cœlestem et divinam suspicati sunt. 15. [p. 29.] Quartam causam esse, eamque vel maximam, æquabilitatem motus, conversionem coeli ; solis, lunæ, siderumque omnium distinctionem, varietatem, pulchritudinem, ordinem: quarum rerum aspectus ipse satis indicaret, non esse ea fortuita. Ut, si quis in domum aliquam, aut in gymnasium, aut in forum," venerit; cum videat omnium rerum rationem, modum, disciplinam, non possit ea sine causa fieri judicare; sed esse aliquem intelligat, qui præsit et cui pareatur: multo magis in tantis motionibus, tantisque vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinibus, in quibus nihil unquam immensa et infinita vetustas mentita sit, statuat, necesse est, ab aliqua mente tantos naturæ motus gubernari. vi. 16. Chrysippus quidem,' quanquam est acerrimo ingenio, tamen ea dicit, ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse reperisse, videatur. Paris. 3. et M quo duce patrem. Iidem codd. omittunt audivi; Glog. et La. omittunt quod ut e p. audivi. Mox, Tutuditano Glog. Aquilio A C Ğ, Paris. 2. 3. M. Tuditano et Ap. Claudio cod. Ursin.-4 Dav. conj. in conversione cœli ; Ernesti suspic. conversionumque cœli; Heindorf. conj. maximam, maxima in aquabilitate motus conversionem cæli. Pro varietatem, quod gloss. videbatur Heindorfio, utilitatem exhibent Glog. Red. margo Venet. 1507. Victor. Deinde, non esse fortuita Junt. Manut. Lamb.-5 Glog. Heindorf. Schutz. viderit. Paulo post, aliquem, qui intelligat Schutz. Tum, in tantis motibus codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. in tantis mutationibus Glog. Pro mentita sit, Walker conj. mutavit vel mutaverit. CAP. VI. 1 Chrysippus qui Glog. et Paris. 3. quidem deest in M. Mox, NOTE infami stratagemate, 'infectis, contra fas Deum,' inquit Flor. lib. 11. 'moresque majorum, veneno fontibus, confecit.' De Asianis tamen triumphavit. P. Africanus] Emilianus. De ejus morte jam dictum est, et dicetur infra. In forum] Fori sex apud antiquos acceptiones: 1. negotiationis locus erat, ut forum Flaminium, fo rum Julium, ab iis cognominata, a quibus instituta; 2. ubi judicia et conciones fieri solita; 3. qui provinciæ præerat, forum agere dicebatur, cum, civitatibus convocatis, de litibus cognoscebat ; 4. forum, antiquitus vestibulum, unde fores; 5. locus in navibus, tunc autem plurale est et masculini generis, 'fori;' 6. fori etiam Circensia spectacula vocabantur. Ita Festus. 'Si enim,' inquit,* ' est aliquid in rerum natura, quod hominis mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana efficere non possit; est certe id, quod illud efficit, homine melius. Atqui res coelestes, omnesque eæ,3 quarum est ordo sempiternus, ab homine confici non possunt. Est igitur id, quo illa conficiuntur, homine melius. Id autem quid potius dixeris, quam Deum? Etenim si Dii non sunt, quid esse potest in rerum natura homine melius ? In eo enim solo ratio est, qua nihil potest esse præstantius. Esse autem hominem, qui nihil in omni mundo melius esse, quam se putet, desipientis arrogantiæ est. Ergo est aliquid melius. Est igitur profecto Deus.' 17. An vero, si domum magnam pulchramque videris, non possis adduci, ut, etiam si dominum non videas, muribus illam et mustelis ædificatam putes; tantum vero9 ornatum mundi, tantam varietatem pulchritudinemque rerum cœlestium, tantam vim et magnitudinem maris atque terrarum, si tuum, ac non Deorum immortalium domicilium putes, nonne plane desipere videare? An ne hoc quidem intelligimus, omnia supera esse meliora? terram autem esse infimam, quam crassissimus circumfundat aër? 10 ut, ob non ipse 4. videatur reperisse Paris. 1.-2 Si enim est, inquit, aliquid Red. Statim, quod vis desunt in K. illud ante efficit omittunt Paris. 2. 3. M.3 Junt. Victor. Dav. he; M et Gud. 2. esse; Glog. res cœlestes omnes, quippe quarum, &c. Paris. 3 omittit ea.-4 Glog. Lamb. Heindorf. a quo.-5 U, Ascens. Junt. Manut. Thuan. dixerim; Red. quod p. dixeris; Heindorf. conj. quod quid p. dixeris.—6 Glog. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. potest esse. 7 A B C G I M, Paris. 1. 2. La. Glog. Red. Victor. est ratio; N inest ratio; Paris. 3. In homine enim solo ratio est, &c.-8 Esse ante hom. Gud. 2. Est ergo hom. Red. esse post melius omittunt Glog. Red. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb.-9 A B CHIN, Gud. 2. EO, Reg. Mediol. Dav. ergo; codd. aliquot, etiam U, margo Venet. 1507. Junt. Ascens. Heindorf. Schutz. Basil. Thuan. omittunt vero; uncis inclusit Orell. Paulo post, terrarum intuens, si non hoc Deorum Glog. Heindorf. Schutz.-10 Reg. a m. pr. et M cr. circumdat aër; Glog. et H cr. aër circumfundat; Red. aër cr. circumfundat. NOTE * Si enim, inquit] Est hæc forma argumentandi (ut Chrysippi et Stoicornm solet) stricta et concisa. Pervagatum est illud, Superos ipsos, si qua argumentandi forma uterentur, non alia, quam Chrysippi, usuros. ▾ Mustelis] Mustela duplicis generis sunt; aliæ sylvestres, (Græci ictidas vocant) aliæ domestica. De utrisque Plin. xxix. 4. eam ipsam causam, quod etiam quibusdam regionibus * atque urbibus contingere videmus, hebetiora ut sint hominum ingenia propter cœli pleniorem naturam, hoc idem generi humano evenerit, quod in terra, hoc est, in crassissima regione mundi, collocati sint. 18. Et tamen, ex ipsa hominum solertia, esse aliquam mentem, et eam quidem acriorem et divinam, existimare debemus. Unde enim 1 hanc homo arripuit?' ut ait apud Xenophontem Socrates. Quin et humorem, et calorem, qui est fusus in corpore, et terrenam ipsam viscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem,13 si quis quærat, unde habeamus, apparet; quod aliud a terra sumsimus, aliud ab humore, aliud ab igne, aliud ab aëre eo, quem spiritu ducimus. VII. Illud autem, quod vincit hæc omnia, rationem dico, et, si placet pluribus verbis, mentem, consilium, cogitationem, prudentiam, ubi invenimus? unde sustulimus? An cetera mundus habebit omnia; hoc unum, quod plurimi est,' non habebit? Atqui certe nihil omnium rerum melius est mundo, nihil præstabilius,' nihil Mox, hebetiora sint M. Voces hominum et propter desunt in Paris. 1. Tum, mundi regione Red. collocati sunt Red. E, Paris. 1. Gud. 2.-11 Et tamen cum ipsa Paris. 3.-12 Unde ei E. Mox, ait deest in Junt.-13 Red. et Serv. ad Virg. Æn. 111. 600. spiritabilem; Dav. conj. animam d. illam, &c. probante Lall. Pro habeamus, quod de Davisii sententia receperunt Heindorf. Schutz. Moser. habemus servant plurimi codd. et edd. ante Ernesti. Defendunt Ochsn. Ecl. Cic. p. 23. Frotscher. Quintil. p. 8. Wopkens. Lectt. Tull. 11. 5. haberemus Red. Tum, appareat A C G N, Glog. Paris. 2. Deinde ab igni ABC E, Victor. Dav. quem spiritum ducimus Glog. G_U, Thuan. quem spiritum dicimus A B CHIN, Paris. 1. 3. La. E Oy, Junt. Ascens. Victor. Basil. quod spiritum dicimus Paris. 2. quem spiritu dicimus Orell. CAP. VII. 1 Ita codd. A B C G N, Paris. 2. 3. Manut. Lamb. seqq. plurimum est codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Victor.-2 Red. Gud. 2. nihil præstantius; G omnium rerum nihil est melius mundo, &c. Tum, nec cogi NOTE z Regionibus] Quales olim Batavia, Boeotia, Abdera: unde proverbia, 'Bootica sus,' mens Abderitica,' auris Batava.' De qua Martial. 'Tune es, tune, ait, ille Martialis, Cujus nequitias jocosque novit Au. rem qui modo non habet Batavam?' a Xenophontem] Memorabilium lib. 1. ubi ait Socratis hanc doctrinam fuisse, Deum esse mentem mundi, ex qua mentes humanæ totidem, quasi particulæ, decerptæ essent. b Illum spirabilem] Spiritum, seu halitum, qui ab aëre est, ut ab humiditate humor, ab igne calor, viscerum soliditas a terra. |