Obrazy na stronie
PDF
ePub

quales sint; tum, mundum ab his administrari; postremo, consulere eos rebus humanis. Nos autem hoc sermone, quæ priora duo sunt, sumamus: tertium et quartum, quia majora sunt, puto esse in aliud 10 tempus' differenda. Minime vero, inquit Cotta: nam et otiosi sumus, et iis de rebus agimus, quæ sunt etiam negotiis anteponendæ.

m

11. 4. Tum Lucilius, Ne egere quidem videtur, inquit,' oratione prima pars: quid enim potest esse tam apertum," tamque perspicuum, cum cœlum suspeximus, coelestiaque contemplati sumus, quam, esse aliquod numen præstantissimæ mentis, quo hæc regantur? quod ni ita esset, qui potuisset assensu omnium dicere Ennius ? °

Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Jovem ; q

illum vero et Jovem, et dominatorem rerum, et omnia nutu regentem, et, ut idem Ennius,3

Patrem Divumque,' hominumque,4

codd. aliquot, probantibus Heindorf. Schutz. Nobb.-9 Orell. ab iis, propter seq. eos.-10 Manut. Lamb. in aliud esse.

CAP. II. 1 Duo codd. Moseri omittunt inquit, probante Beiero; ne egere, inquit, videtur Red. probante Mosero; ne egere quidem, inquit, videtur conj. Heindorf.-2 Manut. vocant.-3 Ennius ait Glog. Heindorf. Schutz.-4 Di

NOTE

1 Esse in aliud tempus] Quando de duobus illis posterioribus scripserit, obscurum est. Forte libros de Fato intelligit, in quibus de providentia Deorum multa habet.

m Oliosi sumus] Sive quia feriæ erant Latinæ, ut dictum est lib. I. sive quia rerum potiebatur Cæsar.

n Tam apertum] Ex hoc argumento, et aliis quæ deinceps sequuntur, concluditur non plures Deos, sed unum esse. Unde nonnullis opinio est multitudinem Deorum callide hic a Cicerone refelli.

• Dicere Ennius] In una aliqua comœdiarum aut tragœdiarum, quas multas scripsit; unde decimum inter comicos locum obtinuit, auctore Vul

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

et præsentem ac præpotentem Deum. Quod qui dubitet, haud sane intelligo, cur non idem, sol sit an nullus sit, dubitare possit. 5. Quid enim est hoc illo evidentius? 5 Quod nisi cognitum comprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret, nec confirmaretur diuturnitate temporis ; nec una cum sæculis ætatibusque hominum inveterare potuisset. Etenim videmus, ceteras opiniones fictas atque vanas diuturnitate extabuisse. Quis enim hippocentaurum fuisse, aut chimæram, putat ? quæve anus tam excors inveniri potest, quæ illa, quæ quondam credebantur, apud inferos portenta extimescat? Opinionum enim commenta delet dies; naturæ judicia confirmat. Itaque et in nostro populo, et in [p. 27.] ceteris, Deorum cultus, religionumque sanctitates, existunt in dies majores atque meliores. 6. Idque evenit non temere, nec casu, sed quod præsentiam sæpe Divi suam declarant ; ut

a Nam tempus delet figmenta opinionum, quas homines pro arbitrio excogitant; confirmatque judicia, quæ natura hominibus inspirat.

vum hominumque N. Deorumque hominumque Paris. 3. Tum, ac præpotentem. Denique qui dubitet Glog. unde Heindorf. conj. ac præpotentem Deum. Denique hoc qui dubitet; codex unus Moseri, Manut. Lamb. dubitat. Deinde, solne sit Glog. Heindorf. Schutz.-5 Qui enim est hoc evidentius conj. Lamb. Quid enim? est hoc illo evidentius? de Bouhierii sententia Heindorf. Schutz. Moser. improbante Orell. Statim, quod si cognitum animis inheremus K. animo Paris. 2. 3. E, Basil. Thuan. haberemus animis Paris. 1. neque conformaretur Gud. 2. Deinde, inveterari Glog. La. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. inveterascere G, Lamb. ex nno cod. et Moser.-6 Centaurum aut chimæram fuisse M, Gud. 2.-7 Opinione C, Paris. 2. 3. E. Opinionem H a m. pr.-8 Red. Paris. 2. 3. Gud. 2. non casu; Cne casu; Paris. 1. atque casu. Statim, sed quod et A B HI, Paris. 1. 2. Victor. Manut. sed quod etiam K. sed quod præsentes sæpe divi vim suam decla

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

x

b

a

et apud Regillum " bello Latinorum, cum A. Postumius dictator cum Octavio Mamilio Tusculano prælio dimicaret, in nostra acie Castor et Pollux ex equis pugnare visi sunt; et, recentiore memoria, iidem Tyndarida Persen victum nuntiaverunt. P. enim Vatienus,9° avus hujusd adolescentis, cum e præfectura Reatina Romam venienti noctu duo juvenes cum equis albis dixissent, Regem Per

e

rant Glog. M, Heindorf. Schutz. sed quod p. sæpe dii vim suam declarant Paris. 2. 3. La. sæpe omittunt Gud. 2. Basil. Thuan, divi sui habet 4. ut est apud Reg. A I K. bello Latino Manut. cum autem Post. Paris. 3. cum Post. B HI K, Paris. 1. Gud. 2. Red. cum Q. Post. Glog. dictaret K. Mamillio A BCI. Manilio La. pro imperio dimicaret Glog. Heindorf. Schutz. Moser, memoria Tyndarida Paris. 2. 3. M. memoria idem Tynd. A B C, Paris. 1. E. Persem A BN, E, Glog. Junt. Victor.-9 Codd. Ursini, Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. Vatinius. Paulo post, in equis albis Paris. 1. Dav. cum in equis albis Eliens. G. nuntiasset primo A, La. nuntiavisset primo BI M, Paris. 1. 2. 3. E. nuntiavit primo Red. N. senatuique nuntiavisset, et primo Moser. senatuique nuntiavisset, primo Heindorf. Schutz. Nobb. locutus esset G, Manut. Lamb.

NOTE

" Apud Regillum] Lacus est apud Algidum nemus in Campania Romana, quæ olim Latium dicta, hodie Lago di Castiglione, unde effluit Ola amnis. Baud.

* Bello Latinorum] In quo e quadraginta Latinorum millibus vix dena millia domum rediere.

y A. Postumius] Albus. Balbus a Plut. mendose scribitur in Vita Publicolæ. A Regillo lacn, ubi vicit, Regillensis dictus. Primus post T. Largium dictator.

2 Oct. Mamilio] Genero Tarquinii Superbi, et Latinorum seu Tusculanorum duce.

a Pugnare visi] Idem Val. Max. 1. 8. et Dion. referunt: Livius vero Postumium ædem Castori vovisse ; miraculi non meminit: Frontinus ait a Postumio excogitatum, ut milites ad pugnam excitaret.

b Tyndarida] Custor et Pollux, filii Jovis, et Ledæ, quam Jupiter, sub forma cycni, compressit. Dicti ta

men Tyndaridæ a Tyndaro, Ledæ marito.

c Vatienus] Vatinius legit Valer. Max. qui hanc quoque historiam habet eodem quo priorem capite. De illo Vatieno nihil ultra comperi.

d Avus hujus] Forte Vatinii, in quem Cicero scripsit.

e Præfectura] Urbes illæ præfecturas habere dicebantur, in quibus et jus dicebatur, et habebantur nundina. Præfecturarum duplex genus : aliæ, in quas solebant ire præfecti quatuor, et viginti sex virum numero, populi suffragio creati, puta Capuam, Cumas, Vulturnum, &c. aliæ, in quas ibant a prætore urbano missi, ut Fundos, Formias, &c. Ita Rosin.

Reatina] Reate, urbs olim Sabinorum, nunc Umbriæ, quo Aborigines urbe sua pulsi se receperunt, fere media inter Narniam et Aquilam ad Velinum fluvium, non longe a lacu Velino, Rieti. Reatinis aquis equorum ungulas indurari ait Plin.

sen illo die captum, senatui nuntiavit; et primo, quasi temere de republica locutus, in carcerem conjectus est: post, a Paulo literis allatis, cum idem dies constitisset; et agro a senatu, et vacatione, donatus est. Atque etiam cum ad fluvium Sagram Crotoniatas " Locri" maximo prælio devicissent, eo ipso die auditam esse eam pugnam ludis Olympiæ, memoriæ proditum est. Sæpe Faunorum voces exauditæ,' sæpe vise formæ Deorum, quemvis,

[ocr errors]

k

NOTE

Illo die captum] Eo prælio quod ad Pidnam commissum est, cæsa viginti hominum millia, capta undecim millia; ex Romanis non plus centum desiderati. Totam Macedoniam in deditionem Paulus victor accepit intra biduum. Perses in vaga fuga ab amicis desertus, in Samothraciam insulam profugit, ubi a Cn. Octavio, præfecto classis, cum liberis et tota familia regia captus est, et ad Æmilium Paulum victorem missus. Liv. Plut. in Emil. Oros.

A Paulo] L. Emilio Paulo duobus consulatibus, tribus triumphis claro: 1. de Hispania ulteriore; 2. de Liguribus; 3. de Perse rege. Patrem habuit L. item Æmiliuni, duobus quoque consulatibus et uno triumpho cla

rum.

* Et agro] Aliquo ex illis quos resp. variis in provinciis habuit, et quorum reditus in publicum ærarium referebatur.

* Et vacatione] Non ab omni publico munere, ut interpretatur doctus Val. Maximi interpres, quæ pœna, non merces fuisset; sed a militia. A qua triplex vacationis genus: 1. jure ætatis, videlicet post an. 52. 2. jure dignitatis, puta magistratus, et sacerdotii, excepto tamen bello Galli co, in quo ne sacerdotes quidem militia solvebantur: 3. jure beneficii in rempubl. collati. Vid. Lips. de Milit. Rom. lib. 1.

Sagram] In Magna Græcia, per

fines Locrensium, in mare Ausonium influentem.

m Crotoniatas] Croton urbs est in Magna Græcia, in ora Calabriæ ulterioris, magna cœli salubritate, unde adagium, Crotone salubrius.' Inde nobiles athletæ. Magna ibidem luporum copia, a quibus etiam devora. tus est Milo Crotoniates. Rhodiginus.

a Locri] Urbs in confinio Brutiorum, in Magna Græcia, prope Zephyrum promontorium, a Locrensibus, populis Achaiæ, duce Evante, aut, ut Solino placet, Ajace, eorum duce, condita. Virg. Æneid. 11. 'Hic et Narycii posuerunt monia Locri.' Ex ejus ruinis crevit Hierarchium, urbs ulterioris Calabriæ.

• Maximo prælio] Cum Crotoniensinm centum viginti millia armatorum constitissent, Locrenses, paucitate sua perspecta, (nam sola quindecim millia militum habebant) omissa spe victoriæ, in destinatam mortem conspirant; et, dum mori honeste quærunt, feliciter vicerunt. Justin. xx. 2. et 3.

P Olympia] Quæ et Pisa dicta, urbs Elidis in Peloponneso, nota ob ludos Olympicos.

a Faunorum] Agricolarum Dii fuerunt, quorum pater fuisse fertur Faunus, Latinorum rex, quo tempore Pandion Athenis regnavit. Is, quia primus religionem Italis invexit, et multa ad agriculturam excogitavit, ab agricolis pro Deo habitus est.

non aut hebetem 10 aut impium, Deos præsentes esse confiteri coëgerunt. 111. 7. Prædictiones vero, et præsensiones rerum futurarum, quid aliud declarant, nisi hominibus ea, quæ sint,' ostendi, monstrari, portendi, prædici? ex quo illa ostenta, monstra, portenta, prodigia' dicuntur. Quod si ea ficta credimus licentia fabularum, Mopsum, Tiresiam," Amphiaraum,* Calchantem," Helenum; quos ta

convictus est G. convectus est Red. I N, Paris. 2. 3.-10 Glog. Red. Gud. 2. Paris. 3. quemvis non hebetem; ABCGHIM N, Gud. 2. et edd. vett. q. aut non hebetem. Mox, præsentes Deos Glog. Red. Heindorf.

CAP. III. 1 Margo cod. Reg. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. quæ futura sunt, probantibus Walkero et Ernesti. Cf. de Fato § 13. quæ sunt Glog. Red. al.-2 Quod si hæc ficta Heindorf. Quod si externa ficta idem conj. in Addend. Quod si illa ficta Schutz. Paulo post, repudiaret Red. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. repudiaretur Glog. vel repudiassent O inter lineas ab ea

NOTE

Voces exaudita] Celebris est vox Sylvani, qui victoriam Romanorum in bello Veienti prædixit. Val. Max.

1. 8.

• Prodigia] 'Prodigia,' inquit Festus, 'quod prædicunt futura, permutatione gliteræ, quæ ab antiquis c vocabatur.'

t Mopsum] Duo vates illius nominis; alter, Thessalus, Ampycis et Chloridis filius, unus ex Argonautis, serpentis morsu in Africa periit, et inter Argonautas sepultus, teste Lycophronis commentatore. De illo Sen. in Medea: Omnibus verax, sibi falsus uni.' Alter Apollinis et Mantus filius, Tiresiæ nepos. Ita Pompon. Is, cum Calchas in certamine succubuisset, sibi necem conscivit. De isto hic sermonem esse crediderim, quippe quem inter augures Cic. collocet libro de Divin.

Tiresiam] Thessalum, qui cum Palladem in Hippocrene lavantem vidisset, ab ea excæcatus est. Αι Chariclo, mater Tiresiæ, obtinuit, ut, pro lumine corporis, mentis aciem et artem divinandi baberet; aiunt e fœmina marem evasisse. Vixit tempo

ribus Polynicis. Eurip. Plin. Diodor.

v. 6.

* Amphiaraum] Argivum. Deus a Græcis habitus: et a loco in quo est humatus, oracula petita. Erat in Attica sacellum Amphiarai, ubi Thebis fugiens, terræ hiatu una cum curru absorptus est. Vide Pausan.

▾ Calchantem] Testoris filium, Phrygium, a Græcis Delphos missum, oraculum de bello Trojano consultarum. Absque ejus consilio nihil Trojano bello actum est.

Helenum] Filium Priami. A Pyrrho, Achillis filio, quod illi pestem futuram prædixisset, servatus, in partem regni, quam Charniam de nomine fratris appellavit, vocatus est. Puer cum esset, in templo Apollinis Thymbræi, ubi Genethlia celebrabat, colludens cum Cassandra sorore, obdormiit. Famulæ, quibus amborum cura erat, puerorum oblitæ, domum repetunt. Postridie in templum reversæ, vident serpentibus aures puerorum obstrui. Ex illo utrumque vaticinandi numine correptum ferunt. De Heleno sæpe Virgil. En. 11. et

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »