Obrazy na stronie
PDF
ePub

Natura Deorum, nullos esse Deos, Epicuro videri; quæque is de Diis immortalibus dixerit, invidiæ detestandæ gratia dixisse: neque enim tam desipiens fuisset, ut homunculi" similem Deum fingeret, lineamentis duntaxat extremis, non habitu solido; membris hominis præditum omnibus, usu membrorum ne minimo quidem; exilem quendam atque pellucidum; nihil cuiquam tribuentem, nihil gratificantem, omnino nihil curantem, nihil agentem: quæ natura primum nulla esse potest: idque videns Epicurus, re tollit, oratione relinquit Deos. 124. Deinde, si maxime talis est Deus, ut nulla gratia, nulla hominum caritate teneatur; valeat: quid enim dicam, propitius sit?' Esse enim propitius potest nemini, quoniam, ut dicitis, omnis in imbecillitate est et gratia et caritas.

♪ Abeat a nobis ; frustra enim dicerem, nobis propitius sit.

Junt. Manut. Lamb. illud nimirum.-11 Ita codd. aliquot, etiam E O U, Junt. Victor. Lamb. Dav. Schutz. homunculis Manut. Heindorf. Moser, homunculis simulacra Deum finxisset Glog. Paris. 3. homunculus simulacra Deum finxisset G. homunculus similem Deum finxisset M. homunculus etiam Red. et Thuan. Mox, hoc habitu solido Glog. non hoc habitu solido conj. Heindorf. habitu solo Gud. 2. La. sed membris Gud. 2. G. Tum, usum membrorum B. Paulo post, nihil gratificantem omnino, nihil curantem Junt. Victor. Dav. Orell. nihil gratificantem, nihil omnino, &c. Red. Heindorf. Moser.-12 Red. Glog. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. nulla potest esse.

Delph, et Var. Clas.

Cicero.

3 КК КК

M. TULLII CICERONIS

DE NATURA DEORUM

AD M. BRUTUM

LIBER II.

ARGUMENTUM.

Hic liber continet Balbi disputationem de natura Deorum, ex mente Stoicorum; qui totam istam quæstionem in partes quatuor dividebant. Primum enim docebant esse Deos ; deinde, quales essent; tum, mundum ab his administrari; postremo, consulere eos rebus humanis. His igitur quatuor tanquam capitibus tota Balbi disputatio continetur. Et prima quidem pars, quanquam ne egere quidem oratione videri poterat, tamen argumentis confirmatur: nam primo, quod omnium consentiens est de Diis opinio, natura evidens sit necesse est: deinde, Dii ipsi præsentia sua et apparitione eam rem confirmarunt: prædictiones item et præsensiones rerum futurarum, Deos esse, clamant; omnium maxime autem mira totius mundi varietas, pulchritudo, ordo, rerumque omnium ad utilitatem humanam conspiratio. Quin ex ipsa hominum solertia colligi potest, esse aliquam divinam mentem. Nam si cetera, quæ in corpore sunt, sumsimus aliunde, aliud a terra, aliud ab humore, aliud ab aëre, aliud abigni; rationem etiam aliunde habeamus necesse est; et, cum cetera omnia mundus habeat, quod est omnium optimum, id quoque cur non habeat, nulla est ratio. Omnes porro concedunt, nil non modo esse mundo melius, sed ne cogitari quidem posse: quare, cum ratione nil melius, ea quoque mundo insit necesse est; qui profecto non posset ita omnibus partibus consentire, nisi uno divino et continuato spiritu contineretur. cap. 2-8. His rationibus subjiciuntur demonstrationes physicæ. Prima hujusmodi est; omnia quæ aluntur et crescunt, ea temperatione caloris oriuntur et augentur, omnesque partes mundi calore fultæ sustinentur; itaque et mun

dus simili parique natura servatur. Est igitur natura, quæ omnem mundum continet eumque tuetur; quæ, quoniam mundi principatum, (yeμovikov,) ut in homine mens, obtinet, et est adeo omnium optima, sensus quoque et ratio huic naturæ insint necesse est, quæ in partibus mundi sunt, et multo quidem acriora atque majora; ex quo mundum Deum esse concluditur. Est præterea animans mundus; quod motu suo cietur, qui, vel Platone auctore, tantum in animos cadit. cap. 9-12. Altera ratio sic procedit: In omni rerum institutione est aliquid extremum atque perfectum, nisi quædam vis obsistat. Igitur in omni natura s. universo, ac multo etiam magis, necesse est absolvi aliquid ac perfici; quod nil, ut in ceteris naturis, obsistere potest : ergo cum in his, quæ gignuntur ex terra, nil sit præter nutritionem; bestiæ præterea sensum et motum habent et appetitum; homini addita etiam est ratio, qua appetitus regantur. Ex quo efficitur, esse etiam quartum et altissimum gradum eorum, qui natura boni sapientesque gignantur, quibus ab initio insit recta constansque ratio, quæ Deo tribuenda sit, hoc est, mundo. Eodem fere modo efficitur, esse in mundo summam virtutem et sapientiam. cap. 12-14. Sed mundi divinitate perspecta, astris etiam divinitas est tribuenda: gignuntur enim ex mobilissima et purissima ætheris parte, nulla alia admixta natura, to. taque sunt calida et pellucida. Absurdum autem esset, si res aëre ortæ rationem haberent; quæ in multo puriore æthere nascuntur, sensu aut ratione carerent, quæ ibi multo acriora sint necesse est, et vel ordine eorum et constantia, motuque voluntario declarantur. cap. 15. seq. Sed maxime astrorum sensum et intelligentiam divinitatemque declarat mirabilis ordo eorum et constantia, quæ neque naturam significat, quod est plena rationis, neque fortunam, quæ constantiam respnit. In quo Epicurus ridicule errat, qui humanam figuram Diis attribuit, negatque rotundum et volubilem Deum cogitari posse. cap. 16. seq. Sed multæ aliæ naturæ Deorum ex magnis eorum beneficiis constitutæ sunt. Nam primo, quod est a Deo natum, id nomine ipsius Dei nuncupatur; deinde res ipsa, in qua est vis major aliqua, sic appellatur; beneficiis porro excellentes viri in cœlum fama ac voluntate sublati sunt; ac denique ex physica ratione multi fluxerunt poëtici Dii. cap. 23. seq. Constitutis duobus his, Deos esse, et qualis eorum natura sit, sequitur disputatio de providentia Deorum. Ea tribus argumentis asseritur, de Stoicorum more: primum ab eo ipso, quod Dii sunt, ducitur; c. 30. 31. seq. alterum inde, quod omnes res subjectæ sunt naturæ sentienti, ab eaque omnia pulcherrime geruntur; cap. 32. tertium autem ex admiratione rerum cœlestium et terrestrium arcessitur, qui locus copiose admirabiliterque explicatur. Tertiæ huic disputationis parti subjicitur tandem ea, quæ istam tantam rerum molitionem hominis causa factam esse, demonstrat, hominumque commodis mirifice esse a Deo provisum : quod quidem quatuor argumentis fit; quorum primum ductum est a corporis humani structura; alterum a perfectionibus animi; tertium ab utilitate, quam res cum cœlestes, tum terrestres, hominibus afferunt; quartum denique ab exemplis hominum illustrium, quibus Dii consuluerunt.

1. 1. [Ed. Ald. p. 26.] Quæ cum Cotta dixisset,1 tum Velleius, Næ ego, inquit, incautus, qui cum Academico, et eodem rhetore, congredi conatus sum. Nam neque indisertum Academicum pertimuissem, nec sine ista philosophia rhetorem, quamvis eloquentem: neque enim flumine conturbor inanium verborum, nec subtilitate sententiarum, si orationis est siccitas. Tu autem, Cotta, utraque re valuisti. Corona tibi et judices defuerunt. Sed ad ista

CAP. I. 1 Hæc cum C. dixisset Paris. 3. 4. 6. 8. Mox, conatus sim codd. aliquot, Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Orell.-2 Lamb. neque sine ista...

NOTE

mox

a Et eodem rhetore] Rhetoris nomen et honorificum et injuriosum fuit pro varietate temporum. Apud Græcos rhetoris et sophistæ discrimen diu nullum fuit: sophistæ tamen antiquius nomen est. Eorum omnium primo fuit, qui liberalem aliquam artem callerent, puta medicam, musicam, et poëticam: poëtarum esse cœpit, qui owopovioral primum, deinde ropioral dicti. A poëtis abiit ad homines peritos dicendi. Cognomen illud primus sortitus est Solon, quem qui secuti sunt, nomen quod solum tulisset, nobilius rati, ne civium invidiam incurrerent, modo gymnastici, modo poëtæ dici maluerunt, usque ad tempora Socratis, quibus effusa doctorum hominum seges extitit, tuncque maxime celebrari cœpta sophistæ appellatio. Nec diu fuit: cum enim genus illud hominum quæstum præsertim quæreret, fucumque adolescentibus speciosa oratione faceret, sophista nomen despicatui haberi cœptum, et in iis conquievit qui eloquentiam docerent. Apud Latinos rhetoris nomen antiquins; de sophistis enim ante Tullium vix auditum est. Hoc utrorumque discrimen ; quod qui eloquentiæ præcepta Latine traderet, rhetor; qui Græce, sophista dicere

tur. Stipendium sophistis, quam rhetoribus, longe majus, ut patet ex Cod. Theodosiano. Interdum idem Græcas Latinasque scholas habuit; cumque in toga Latine declamasset, sumto pallio, quasi mutata persona, redibat in suggestum, et Græce perorabat. Talis fuit Sabinus Clodius, de quo Severus Cassius, cum ab eo audiendo rediret, interrogatus quonam modo dixisset, scite respondit, 'Male Kal Kaкws.' Cresol. Theat. Rhet.

b Indisertum Academicum] Jocus est; quasi dicat, Academicum non Academicum. Academici enim nun. quam eloquentiam a philosophia, aut philosophiam ab eloquentia, sejunxe

runt.

c Quamvis eloquentem] Eloquentem absque philosophia neminem esse, præclare dixit de Orat. lib. III. 'Neque infantiam ejus,' inquit, 'qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat; neque inscitiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam puto: quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam, quam stultitiam loquacem.'

d Corona tibi] Non præmium,' at male Betuleius interpretatur, sed ‘hominum frequentia.' Quo sensu Cic.

e

alias. Nunc Lucilium, si ipsi commodum est, audiamus. 2. Tum Balbus, Eundem equidem mallem 3 audire Cottam, dum, qua eloquentia falsos Deos sustulit, eadem veros inducat: est enim et philosophi, et pontificis, et Cottæ, de Diis immortalibus habere non errantem et vagam, ut Academici, sed, ut nostri, stabilem certamque sententiam. Nam contra Epicurum satis superque dictum est. Sed aveo audire, tu ipse, Cotta, quid sentias. An, inquit,s oblitus es, quod initio dixerim, facilius me, talibus præsertim de rebus, quid non sentirem, quam quid sentirem, posse dicere? 3. Quod si haberem aliquid, quod liqueret,i tamen te vicissim audire vellem, cum ipse tam multa dixissem. Tum Balbus, Geram tibi morem, et agam quam brevissime potero: etenim, convictis Epicuri erroribus, longa de mea disputatione detracta oratio est. Omnino dividunt nostri totam istam de Diis immortalibus quæstionem in partes quatuor. Primum docent, esse Deos; deinde,

k

neque; Paris. 2. 3. Fb, Fd, M omittunt nec ante subtilitate.—3 Manut. eundem equidem, inquit, mallem ; codd. aliquot, margo Venet. 1507. Ascens. Lamb. eundem, inquit, mallem; Moser. de Heindorfii sententia malim. 'Sed longe urbanior codd. lectio.' Orell, equidem omittunt Glog. Paris. 2. 3. Fb, Fd, La.-4 Sed habeo A B, Paris. 1. Fb, Fc, Fd, Fe, G H I M, La. E O U. tu ipse contra H I.—5 An quid Fd. Statim, quid initio B H M N, Glog. E. quid in initio A, Paris. 2. 3. Fb, Fe. quod in initio Paris. 1. præsertim talibus Red. facilisne præsertim, omisso talibus, M, Paris. 2. 3. Fb.-6 Manut. Lamb. audire vicissim.-7 Geram igitur tibi morem Glog. Red. Fa, Fb, Fd, Heindorf. Schutz. Nobb. Geram ergo morem M.-8 Dii nostri Fa, Fd, M. istam omittunt

NOTE

pro Milone, 'non enim corona consessus vester cinctus est.'

sas magi, apud Babylonios et Assyrios Chaldæi, apud Indos gymnoso

e Lucilium] Q. Lucilium Balbum, phista, apud Celtas, seu Gallos, druide quo dictum est lib. I.

Eadem veros] Fuit enim proprium Academicorum, alienas opiniones om. nes destruere, nullum astruere. 'Utinam,' inquit Cotta, lib. 1. tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere.'

• Et philosophi] Philosophi enim primi Deorum aut cultum invenerunt, aut sacra curarunt. Apud Per

dæ.

h Ut nostri] Stoici.

Liqueret] Liquent proprie quæ sunt defæcata. Ita vinum quod ante turbidum erat, postquam liquatum est, dicitur liquere, a 'lix,' quæ veteri lingua aqua fuit. Ita Vossius.

* Convictis] Per Cottam libro superiore.

« PoprzedniaDalej »