Obrazy na stronie
PDF
ePub

concursu fortasse possent: formare, figurare, colorare, animare, non possent. Nullo igitur modo immortalem Deum efficitis.10 XL. Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo modo: virtus autem actuosa: et Deus vester nihil agens: expers virtutis igitur: ita, ne beatus quidem. 111. Quæ ergo vita? Suppeditatio, inquis, bonorum, nullo malorum interventu. Quorum tandem bonorum? Voluptatum, credo; nempe ad corpus pertinentium. Nullam enim novistis, nisi profectam a corpore, et redeuntem ad corpus, animi voluptatem. Non arbitror te, Vellei, similem esse Epicureorum reliquorum; quos pudeat earum Epicuri vocum, quibus ille testatur, se ne intelligere quidem ullum bonum, quod sit sejunctum a delicatis et obscœnis voluptatibus; quas quidem, non erubescens, persequitur omnes nominatim. 112. Quem cibum igitur, aut quas potiones, aut quas vocum aut colorum 3 varietates, aut quos tactus, quos odores, adhibebis ad Deos, ut eos perfundas voluptatibus? Ac poëtæ quidem nectar, ambrosiam," epulas comparant, et aut Juventatem aut Ganymedem

C

Melius poëtæ, quam vos, agunt, cum nectar ambrosiamque epulis Deorum adhibent.

ipse, &c. Pal. 2. ipse est etiam in B C H I, Paris. 1. 2. 3. ipsæ A N.-9 La. Gud. 2. omittunt possent.-10 Deum immortalem esse dicitis Red.

CAP. XL. Videamus nunc de beato sine virtute. Certe, &c. A G H I. Mox, et Deus videtur nihil agens G M.-2 Num arbitror te Thuan. velle pro Vellei A B C H I, Paris. 1. 2. 3. E. Mox, quos non pudeat earum Lamb. de conjectura, Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. quos p. earundem A G I, Gud. 2. EU, Hervag. quos p. eadem B M, Paris. 2. quos p. ejusdem Paris. 3. Glog. Red. Epicurei BCHI, Paris. 2. 3. E. se intell. omisso ne, HIM N, Paris. 1. 2. E. se non intell. ullum quidem G. se ne intell, quod nullum bonum quidem Paris. 3.-3 Ita de Walkeri conjectura Lall. Heindorf. Nobb. aut florum codd. et reliquæ edd.-4 Ita de Ernestii conjectura Schutz. Heindorf. Orell. Ut poëte Red. A GHIM N, Paris. 1. 2. Gud. 2. La. E 4, Ascens. margo Venet. 1507. Junt. At poëtæ Victor. Manut. Lamb. Dav. Et poëtæ conj. Walker. Utpote Paris. 3. Statin, ambrosiamque epulas Ascens. Victor, probante Orell. ambrosiam epulis Red. et margo Venet. 1507. ambrosiumque epulis Heindorf.

NOTE

b Nectar, ambrosiam] Nectar potus erat Deorum, ambrosia cibus. Sæpe tamen promiscue sumuntur: utrumque immortalitatem significat. Nectar enim a ve, privativa particula, et Kтelv, occido; ambrosia ab a priva

tivo, et ẞporòs, mortalis. Utrumque ministrat Diis Hebe, seu Juventas, et Ganymedes.

c Juventatem] Hebem Græcis, filiam Jovis ex Junone. Propter formam Jovi primum a poculis fuit. Sed

pocula ministrantem: tu autem, Epicure, quid facies? neque enim, unde habeat ista Deus tuus, video: nec, quomodo utatur. Locupletior igitur hominum natura ad beate vivendum est, quam Deorum, quod pluribus generibus fruitur voluptatum. 113. At has leviores ducis voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc verbum est) sensibus adhibetur. Quousque ludis? nam Philo etiam 7 noster ferre non poterat, aspernari Epicureos molles et delicatas voluptates: summa enim memoria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias, his ipsis verbis, quibus erant scriptæ. Metrodori vero, qui est Epicuri collega sapientiæ, multa impudentiora recitabat. Accusat enim Timocratem, fratrem suum, Metrodorus, quod dubitet omnia, quæ ad beatam vitam pertineant, ventre metiri : neque id semel dicit, sed sæpius. Annuere te video: nota enim tibi sunt. Proferrem libros, si negares. Neque nunc reprehendo, quod ad voluptatem omnia referantur; (alia est ea quæstio) sed doceo, Deos vestros esse voluptatis expertes; ita, vestro judicio, ne beatos quidem. XLI. At dolore vacant. Satin' est id ad illam abundantem bonis vitam beatissimam ? 114. Cogitat, inquiunt, assidue bea

Schutz. Nobb. Tum, Juventutem A G, Paris. 1. 3. U H I, Gud. 2. Junonem La. -5 Lamb. neque.—6 Red. Heindorf. Schutz. Nobb. dicis. Mox, est omittit Mannt. adhibetur sensibus Eliens. 1. 2. Reg. ABCHIMN, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. Junt. Victor. Dav. Thuan. Hervag. Orell. sensibus adhibentur E.— 7 Nam etiam Philo Glog. Victor. Lamb. Hervag. Nam enim Philo Red. AB CGHIN, Gud. 2. Paris. 1. 2. 3. E U. etiam omittunt codd. aliquot, margo Venet. 1507. Ascens. Thuan. Paulo post, iis ipsis verbis Manut. ab illo erant scriptæ conj. Heindorf.-8 La. Glog. Heindorf. Schutz. Moser. referatis. Statim, voluptatis esse Red. Heindorf. Moser.

CAP. XLI. 1 A dolore H M, Gud. 2. Paris. 1. 2. 3. E O. Mox, Satisn' est Lamb. Sat inest A a m. pr. et y. Sat id est A a m.sec. Satis est E. Satis enim Paris. 3. Satin' enim Glog. Sutisne est Red. ad aliam edd. vett.

NOTE

in quodam convivio, de quo Homer. Iliad. A. inter ministrandum forte collapsa, vestibus indecore reductis, ab officio remota est, et suffectus Ganymedes.' Volunt alii Ganymedem solius Jovis, Heben autem omnium Deorum ministram a poculis

fuisse. Nat. Com. 11. 5.

d Metrodori] Non collegam, sed discipulum Epicuri fuisse tradit Laërtius, additque, unum hunc e to. ta Epicureorum schola castra Epicuri deseruisse.

[ocr errors]

2

tum esse se: habet enim nihil aliud, quod agitet in mente. Comprehende igitur animo, et propone ante oculos, Deum nihil aliud in omni æternitate, nisi, Mihi pulchre est,' 3 et, Ego beatus sum,' cogitantem. [p. 24.] Nec tamen video, quo modo non vereatur iste Deus beatus, ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque incursione atomorum sempiterna, cumque ex ipso imagines semper affluant. Ita nec beatus est vester Deus, nec

æternus.

115. At etiam de sanctitate, de pietate adversus Deos, libros scripsit Epicurus. At quo modo in his loquitur? ut Coruncanium, aut Scævolam, pontifices maximos, te audire dicas; non eum, qui sustulerit omnem funditus religionem; nec manibus, ut Xerxes," sed rationibus, Deorum immortalium templa et aras everterit. Quid est enim, cur

--

2 Cogitant... beatos... habent... agitent Ascens, Manut. Lamb. Cogitant E. Cogitent I. inquis Manut. Lamb. habebit D I. agitet mente D.-3 Mihi pulchro est A a m. pr. B CI M, Paris. 3. E U. Me pulchrum esse M in marg.4 Nec vero video I. Statim, quo modo videatur iste G, Gud. 2. O Uy, Ascens. Ald. 1. 2. Hervag. Thuan. ne intereat desunt in A M, Paris. 2. 3. La. Glog. Red. E, Ascens. Ald. 1. 2. Hervag. Thuan. Tum, atomorum incursione Eliens. 1.2. Reg. B CHIN, Paris. 1. 2. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. impulsione atomorum O. incrassatione atomorum 4. Deinde, semper effluant margo Venet. 1507. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. ad nos affluant conj.

NOTE

e De sanctitate] Recenset Laërtius hunc librum inter opera Epicuri.

Coruncanium] Vel Coruncanum, ut alii legunt. Prænomen illi Tiberius. E Camerio municipio oriundus. Tacit. Annal. XI. et Cic pro Sulla, qui tamen Orat. pro Planco, in Tuscnlano natum eum ait. Sed manifeste locas mutilus est: Pigh. ad an. 473. Vir generis obscuri, sed primus e plebe pontifex maximus, viam plebeiis ad eam dignitatem aperuit, quo tempore labor et industria Romæ in pretio habebantur. Jus Romæ primus docere cœpit; consularis, censorius, triumphalis, dictator, mortuus est an. 510. Errant igitur qui occi.

[merged small][ocr errors]

8

Deos ab hominibus colendos dicas, cum Dii non modo homines non colant, sed omnino nihil curent, nihil agant? 116. At est eorum eximia quædam præstansque natura, ut ea debeat ipsa per se ad se colendam elicere sapientem. An quicquam eximium potest esse in ea natura, quæ, sua voluptate lætans, nihil nec 7 actura sit unquam, neque agat, neque egerit? Quæ porro pietas ei debetur, a quo nihil acceperis? aut quid omnino, cujus nullum meritum sit, ei deberi potest? Est enim pietas justitia adversum Deos; cum quibus quid potest nobis esse juris, cum homini nulla cum Deo sit communitas? Sanctitas autem est scientia colendorum Deorum; qui quamobrem colendi sunt, non intelligo, nullo nec accepto ab iis nec sperato bono. XLII. 117. Quid est autem, quod Deos' veneremur propter admirationem ejus naturæ, in qua egregium nihil videmus? Nam superstitione (quod gloriari soletis) facile est liberari, cum sustuleris omnem vim Deorum. Nisi forte Diagoram, aut Theodorum, qui omnino Deos esse negabant, censes superstitiosos esse potuisse. Ego ne Protagoram quidem, cui neutrum liquerit, nec esse Deos, nec non esse. Horum enim sententiæ omnium, non modo superstitionem tollunt, in qua inest timor inanis Deorum,' sed etiam religionem, quæ Deorum cultu pio continetur. 118. Quid? ii, qui dixerunt, totam de Diis immortalibus

Lamb.-5 De Manutii conjectura Lamb. hominibus non consulant.-6 At est eximia Deorum quædam Glog. At est Deorum quædam præstans et eximia Red. Adest eorum, &c. Paris. 2. M. Paulo post, allicere sapientem Glog. Manut. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell.-7 Lamb. nihil neque.-8 Glog. Heindorf. Schutz. Moser. nobis potest. Mox, cum homini cum Deo nulla sit Glog. Red. I M, Paris. 2. 3. Heindorf. Moser. sit omisit G. sanctitas autem et scientia A B CIH, Paris. 1. 2. colendi sint Glog. A IH N, Paris. 1. 2. E. nullo et accepto N. nec sperato ab eis A.

CAP. XLII. 1 Quid est quod Deos N. Quid est autem ergo quod Deos O. Quid est autem quod eos Manut. Lamb. veremur Paris. 3. naturæ ejus A M. nihil egregium Paris. 2. G. nihil videmus egregium M.-2 A B C MN, Paris. 2. 3. Gud. 2. E O U, Lamb. liberare.-3 Nisi fortem Diagoram M. -4 Ego ne pertulerim quid mihi quid neutrum Gud. 2. Ego ne Protagoram, cui neutrum Paris. 2. Ego ne pertulerim nunquid unum Paris. 3. Pro liquerit, quod servant Victor. Manut. Dav. libuerit Eliens. 2. G, La. Gud. 2. O, Mediol. Ascens. Hervag. licuerit tres codd. Leidd. ap. Oudend. Invent. p. 71. A B CHIM N, Paris. 1. 2. 3. Glog. Red. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell.-5 Deorum omittit codex unus Oxon. probantibus

k

opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus reipublicæ causa, ut, quos ratio non posset, eos ad officium religio duceret, nonne omnem religionem funditus sustulerunt? Quid? Prodicus Ceus, qui ea, quæ prodessent hominum vitæ, Deorum in numero habita esse dixit, quam tandem religionem reliquit? 119. Quid? qui aut fortes, aut claros, aut potentes viros tradunt post mortem ad Deos pervenisse, eosque esse ipsos, quos nos colere, precari, venerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium? quæ ratio maxime tractata ab Euhemero est; quem noster et interpretatus et secutus est, præter ceteros, Ennius. Ab Euhemero m autem et mortes et sepulturæ demonstrantur Deorum. Utrum igitur hic confirmasse religionem videtur, an penitus totam sustulisse? Omitto

8

[ocr errors]

Moser. et Beiero. Mihi retinendum videtur.' Orell.-6 Prodigus ABCH IK MN, Paris. 1. 2. Chitis A B C H. Chius G K M N, Manut. Basil. Chius I. Cius Victor. Perseus Citieus Lamb.-7 Quid qui fortes de Heindorfii conjectura Schutz. et Moser.-8 AB CIM, Paris. 1. 2. Gud. 2. U, Eliens. Mediol. Junt. Victor. Dav. Heindorf. Moser. Orell. videtur religionem; Paris. 3. hoc confirmasse videntur religionem, an totam penitus; N confirmasse hic, &c. E

NOTE

Reip. causa] Triplex apud vetcres Deorum genus: primum a poëtis, secundum a philosophis, tertium a viris civitatum principibus inventum. Ultimum hoc excogitatum aiunt, ut populorum animi metu regerentur. Hinc cautum fuit, ut ad singularum gentium naturam accommodarentur. Lacedæmoniis, qui militia delectabantur, militaria et armata numina data; Phonicibus, mercaturæ deditis, Dii mercatores, suo quisque loculo et marsupio instructi, &c. Ex triplici illa Deorum divisione orta triplex theologia, fabulosa, naturalis, civilis. Varro. Contra quem vide Aug. de Civ. Dei, iv. 32.

* Prodicus Ceus [Chius] Vel Ceius, ut Suidæ placet; ita dictus a Ceo, insula maris Ægæi. Physicus et sophista, æqualis Democriti Abderitæ,

et Gorgiæ, discipulus Protagora. Athenis, hansta cicuta, mortuus est. Nota est fabula Prodici, qua fingit, Herculi adolescenti obvias factas Virtutem ac Voluptatem, quæ suis utraque rationibus adolescentem in sua castra deducere tentassent.

Ennius] Refert Lactant. Divin. Inst. 1. 11. aliquos illius historiæ Ennianæ locos.

Ab Euhemero] Duplex Euheme. rus; alter Messenius, alter Tegeates: hic historicus, ille poëta: de Tegeate hic est mentio; de illo hæc habet Lactant. de Falsa Relig. lib. 1. Antiquus auctor Euhemerus, qui fuit e civitate Messana, res gestas Jovis et ceterorum qui Dii putantur, collegit, historiamque contexit.' Hanc interpretatus est Ennius.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »