Obrazy na stronie
PDF
ePub

I

nec exhibet cuiquam, negotium.' XXXI. In hac ita exposita sententia, sunt qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto. De homine minime vafro male existimant. 86. Dubium est enim, utrum dicat aliquid iste beatum et immortale, an, si quod sit, id esse immortale. Non animadvertunt, hic eum ambigue locutum esse: sed multis aliis locis, et illum, et Metrodorum, tam aperte, quam paulo ante te. Ille vero Deos esse putat: nec quenquam vidi, qui magis ea, quæ timenda esse negaret, timeret; mortem dico, et Deos. Quibus mediocres homines non ita valde moventur, his ille clamat omnium mortalium mentes esse perterritas. Tot millia 5 latrocinantur, morte proposita. Alii omnia, quæ possunt, fana compilant. Credo, aut illos mortis timor terret, aut hos religionis.6

87. Sed, quoniam non audes (jam enim cum ipso Epicuro loquar) negare, esse Deos; quid est, quod te impediat, aut solem, aut lunam,7 aut mundum, aut mentem aliquam sempiternam, in Deorum natura ponere? Nunquam vidi, inquit, animam rationis consiliique participem in ulla'alia,

CAP. XXXI.

1 In hac itaque Red. Glog. unde Heindorf. conj. In hac itaque ejus ita, &c. Tum, inscientia Reg. Dav. uti conj. Lamb. in ed. 1566. nec tamen edidit.-2 Codd. aliquot, Manut. Lamb. Dav. Heindorf. Moser. Orell. aliquid dicat. Pro iste, codex unus Oxon. Eliens. Heindorf. Schutz. Moser. habent esse.-3 Hæc, id esse immortale, omnino corrupta, ut senserunt multi, demonstravit Heindorf. Mihi e perverso supplemento videntur inculcata esse. Credebat interpolator deesse aliquid post, si quid sit; Hein. dorf. conj. id esse tale; recepit Schutz. id esse [immor]tale dedit Nobb. Manutius de conj. et Dav. an si quod sit beatum, id esse immortale; Lamb. an quod sit beatum, id esse immortale; Rossi Commentt. Laërt. pag. 313. an, si quod sit beatum et immortale, probante Beiero. Recte ad sententiam, sed parum probabiliter.' Orell. an si quod sit, quod esset immortale suspic. Jentzen.-4 Non enim A, Victor.-5 Glog. mali. Mox, idem codex aliique morte postposita.-6 A CI, Gud. 2. Ereligiones, neque plane displicet Mosero.-7 Ita Manut. Lamb. Grut. Nobb. aut lunam omittunt Reg. Eliens. 1. 2. Glog. Red. A B C M N, La. Paris. 2. 3. U, V, Bonon. 1494. Victor. Mediol. Dav. Orell. Statim, in Deorum numero ponere conj. Walker.—8 Glog. Heindorf. Schutz. inquis. Paulo post, nisi in humana

NOTE

2 Metrodorum] Epicuri sodalem : de illo jam dictum sæpe.

a Mortem dico] De morte quidem hanc ab Epicuro sententiam usurpa

ri solitam refert Lactant. Divin. Inst. lib. III. 'Quando nos sumus, mors non est; quando mors est, nos non sumus. Mors ergo nihil ad nos.'

nisi humana figura. Quid? solis numquidnam, aut lunæ, aut quinque errantium siderum, simile vidisti? Sol, duabus unius orbis ultimis partibus definiens motum, cursus annuos conficit. Hujus hanc lustrationem,10 ejusdem incensa radiis, menstruo spatio luna complet. Quinque autem stellæ eundem orbem tenentes, aliæ propius a terris, aliæ remotius, ab iisdem principiis, disparibus temporibus, eadem spatia conficiunt.' 88. Numquid tale, Epicure, vidisti? Ne sit igitur sol, ne luna, ne stellæ : quoniam nihil esse potest, nisi quod attigimus aut vidimus." Quid? Deum ipsum numne vidisti? cur igitur credis esse? Tollamus ergo omnia, quæ aut historia nobis, aut ratio, nova affert. Ita fit," ut mediterranei mare esse non credant. Quæ sunt tantæ animi angustiæ, ut, si Seriphi natus esses, nec unquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque sæpe vidisses, non crederes leones et

[2

с

Sol concludens motum suum duabus extremis partibus unius circuli, et ab eodem zodiaci puncto ad idem ejusdem punctum regrediens, cursum annuum conficit. Ejusdem circuli circuitum, seu lustrationem, ejusdem solis radiis illustrata luna conficit unius mensis spatio; quinque autem stellæ in eodem circulo se moventes, alia propius, aliæ remotius terris, incipientes ab eodem circuli principio, et ad idem regredientes, conficiunt eadem spatia disparibus temporibus.

Populi, qui mediam terram incolunt procul a mari.

Heindorf. e Glog.-9 Quid? solis, nunquam luna Paris. 3. Nunquam solis, nunquam lunce La. Quid? solis nunquam natura aut lunæ M.-10 Ita e codd. Lamb. Dav. seqq. H. h. illustrationem Junt. Victor. Mannt. Grut.-11 Glog. aut quod vidimus, probante Heindorf.-12 Quid? quod animum ipsum minime vidisti Heindorf. e vestigiis codd. Statim, omnia tollamus ergo codd. aliquot, margo Venet. 1507. Victor. Tum, aut nova ratio Manut. Lamb. nova, aut ratio Schutz. de conj. Gulielm.-13 Sic Red. Glog. Guelf. G M U 4, Paris. 1.2. margo Venet. Heind. Moser. Schutz. Orell. Ita sit Victor. Manut. Lamb. Dav. Lall. Ita fiet codd. aliquot, Junt. Paulo post, dicerentur Junt. Victor. Deinde, etiam irrideri Red. margo Venet. 1507. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz.

NOTE

b Solis numquidnam] Sensus est: Vidistine unquam aliquid simile motus solis et lunæ, &c. et illum tamen motum esse non negas; quid ergo negas esse Deos, quia nihil eorum simile vidisti? Aliter locum explicat Lescalopier; an bene, tu videris.

Seriphi] Insula est maris Ægæi, una e Cycladibus, in qua ranæ non coaxant; Plin. Hinc ranæ Seriphiæ,' adagium in taciturnos. Urbem in ea fuisse illius cognominem, conjici potest ex syntaxi hujus loci; quanquam urbis ejusmodi non meminerunt geographi.

pantheras esse, cum tibi, quales essent, diceretur? [p. 19.] si vero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares? XXXII. 89. Et tu quidem, Vellei, non vestro more, sed dialecticorum (quem funditus gens vestra non novit) argumenti sententiam conclusisti. Beatos esse Deos, sumsisti. Concedimus. Beatum autem sine virtute neminem esse posse. Id quoque damus, et libenter quidem. Virtutem autem sine ratione constare non posse. Conveniat id quoque, necesse est. Adjungis, Nec rationem esse, nisi in hominis figura. Quem tibi hoc daturum putas? Si enim ita esset, quid opus erat te gradatim istuc pervenire? [quid autem est istuc gradatim ?] Sumsisses tuo jure. Nam a beatis ad virtutem, a virtute ad rationem, video te venisse gradibus. A ratione ad humanam figuram quo modo accedis? Præcipitare istuc quidem est, non descendere. 90. Nec vero intelligo, cur maluerit Epicurus Deos hominum similes dicere,' quam homines Deorum. Quæres, quid intersit. Si enim hoc illi simile sit, esse illud huic video. Sed hoc dico, non ab hominibus formæ figuram venisse ad Deos. Dii enim semper fuerunt ; et natis

d Qui Epicurei estis.

CAP. XXXII. 1 Ita de Manutii conjectura Lamb. Nobb. quos Junt. quæ Grut. Mox, argumentis sententiam conj. Manut. argumento sententiam Med. Lamb. Heindorf. argumentationem concl. conj. Schutz.-2 Ita codd. et edd. ante Lall. nisi quod Junt. et Victor. habent quod autem est. Verba, quid... gradatım uncis inclusit Dav. pervenire? Sumsisses tuo jure. Quid est autem istuc gradatim? Nam, &c. de Facciolati sententia Lall. Heindorf. Moser. Nobb. pervenire? sumsisses tuo jure. Qui autem tu istuc gradatim? Nam, &c. Schutz. de conjectura sua. Tum præcipitare istud Schutz. -3 Heindorf. e vestigiis Glog. et Red. similes esse dicere. Actutum, quam Deorum homines Red. Heindorf.-4 Quæ res A H. Quæres q. intersit desunt in M. Mox, G esse hinc illud video; M esse huic illud video.-5 Dii enim fuerunt semper, nati Glog. et omittunt etiam A B C GHIMN, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. E U. Dii enim si semper fuerunt, nati al. ap. Moser. Post sunt A inserit quia æterni sunt. Paulo post, forma delerunt Schutz.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

6

nunquam sunt, si quidem æterni sunt futuri: at homines nati. Ante igitur humana forma, quam homines, ea, qua erant [forma] Dii immortales. Non ergo illorum humana forma, sed nostra divina, dicenda est. Verum hoc quidem, ut voletis: illud quæro, quæ fuerit tanta fortuna, (nihil enim in rerum natura ratione factum esse vultis) 91. sed tamen quis iste tantus casus? unde tam felix concursus atomorum, ut repente homines Deorum forma nascerentur? Semina Deorum decidisse de coelo in terras putamus, et sic homines patrum similes extitisse? Vellem diceretis: Deorum cognationem agnoscerem non invitus. Nihil tale dicitis; sed casu esse factum, ut Deorum similes essemus. Et nunc argumenta quærenda sunt, quibus hoc refellatur? Utinam tam facile vera invenire possim, quam falsa convincere! XXXIII. Etenim enumerasti memoriter, et copiose,' (ut mihi quidem admirari liberet, in homine esse Romano tantam scientiam) usque a Thale Milesio, de natura Deorum philosophorum sententias. 92. Omnesne tibi illi delirare visi sunt, qui sine

Moser. 'Recte defendit Beier.' Orell.-6 Verum quidem A. ut voles G. ratione in rerum natura Eliens. Reg. A B CHIM N, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. U, Mediol. Victor. Junt. Dav. Heindorf. Moser. Orell.-7 Glog. Red. margo Venet. 1507. Junt. Heindorf. Schutz. quis est iste.-8 Ita Manut. et Lamb. essemus similes Deorum Eliens. Reg. A B C HIN, Paris. 1. Gud. 2. Victor. Dav. Schutz. Moser. Orell. similes essemus Deorum Junt. Hein. dorf.-9 I, Manut. Dav. Heindorf. Schutz. Nobb. possem; et sic Lac

tant. 11. 5.

CAP. XXXIII. 1 Red, memoriter et jocunde et copiose. Statim, admirari videtur Red. admirabile videretur conj. Heindorf. luberet A B C H, Paris. 1. 2. 3. esse in homine Romano Red. Heindorf. a Thalete Manut. Lamb. Tum, de Deorum natura Eliens. Reg. A B C H N, Paris. 1. 2. Mediol. Victor. Dav. Moser. Orell.-2 Omnesque tibi illi conj. Heindorf. Omnesne illi tibi Paris. 1. sententias omnes. Ne tibi illi H. Illine delirare, &c. Red. Mox, constare

NOTE

1 Semina Deorum] In eum sensum Ovid. Met. lib. 1. Natus homo est, sive bunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo; Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto Æthere, cognati retinebat semina cœli.'

In homine esse Romano] Romani ante Ciceronem pauci philosophiæ operam dederunt. Romanorum studia erant juris civilis notitia, reip. administratio. Virg. Æn. vi. Tu regere imperio populos, Romane, memento: Hæ tibi erunt artes.'

5

manibus et pedibus constare Deum posse decreverunt? Ne hoc quidem vos movet, considerantes, quæ sit utilitas, quæque opportunitas in homine membrorum, ut judicetis, membris humanis Deos non egere? Quid enim pedibus opus est sine ingressu? quid manibus, si nihil comprehendendum? quid reliqua descriptione omnium corporis partium, in qua nihil inane, nihil sine causa, nihil supervacaneum est? Itaque nulla ars imitari solertiam naturæ potest. Habebit igitur linguam Deus, et non loquetur: dentes, palatum, fauces, nullum ad usum : quæque procreationis causa natura corpori affixit, ea frustra habebit Deus: nec externa magis, quam interiora; 93. cor, pulmones, jecur, cetera; quæ, detracta utilitate, quid habent venustatis? quandoquidem hæc esse in Deo propter pulchritudinem vultis. Istisne fidentes somniis, non modo Epicurus, et Metrodorus," et Hermachus, contra Pythagoram, Platonem, Empedoclemque dixerunt, sed meretricula etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausa sit? Scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen.

8

Deos Glog. Heindorf. Schutz. Moser. decreverint A C I, Paris. 2.-3 Nec hoc EU, Paris. 1. Thuan.-4 Paris 3. Quid enim est opus pedibus. Statim, in ingressu M. sine incessu Paris. 1. Tum, comprehendendum est Eliens. A B C G HI, Paris. 2. 3. Gud. 2. E, Bonon. 1494. Mediol. Victor. comprehendetur margo Venet. 1507. Manut. Lamb. Verba, quid reliqua... supervacaneum est, desunt in M, Paris. 3. La.-5 A N, et Victor. naturæ solertiam.-6 Ita Guelf. Eliens. 1. 2. nonnulli codd. ap. Moser. Mediol. Bonon. 1494. Junt. affinxit A B CHIN, Paris. 1. Victor. Manut. Lamb. Dav. Heindorf. Moser. Örell. Mox, nec extrema Victor. Tum, ceteraque detracta Junt. Victor. Manut.-7 Hermarcus A C H I. Hermarchus B. Symachus G et Thuan. Statim, Empedoclem Platonemque N. Platonem deest in Paris. 1. dixerint Glog. Heindorf. probantibus Schutz. Moser. scribere ausit cod. Ursin. ausa est Eliens. 1. 2. Bonon. 1494. Dav. Orell.-8 Scito quidem illa Junt. Manut. Lamb. Mox, sed tamen cur tantum E. h. habuerit, &c. Junt. sed cum

NOTE

h Metrodorus] Duo ejus nominis discipuli Epicuri: alter Stratonicensis, qui mox ad Carneadem se contulit; alter Atheniensis, de quo hic agitur. Ejus liberis Epicurus testamento prospexisse dicitur.

i Hermachus] Ortu Mitylenæus fuit, secta Epicureus.

k Leontium] Hanc Leontiam Laërtius, Leontillam Epicurus ipse appellat. Amica fuit Metrodori et Epicuri. De ea Plut. libro qui inscribi. tur, 'Ne suaviter quidem vivere hominem posse secundum Epicurum.'

« PoprzedniaDalej »