Obrazy na stronie
PDF
ePub

hanc ætatem perduxisti; priusque te quis de omni vitæ statu, quam de ista auctoritate, dejecerit. Ante enim judicasti, Epicureum te esse oportere, quam ista cognovisti. Ita necesse fuit, aut hæc flagitia concipere animo,3 aut susceptæ philosophiæ nomen amittere. 67. Quid enim mereas, ut Epicureus esse desinas ? Nihil equidem, inquis, ut rationem vitæ beatæ, veritatemque, deseram. Ista igitur est veritas? Nam de vita beata nihil repugno; quam tu ne in Deo quidem esse censes, nisi plane otio langueat. Sed ubi est veritas? In mundis, credo,7 innumerabilibus, omnibus minimis temporum punctis, aliis nascentibus, aliis cadentibus; an in individuis corpusculis, tam præclara opera, nulla moderante natura, nulla ratione, fingentibus? Sed, oblitus liberalitatis meæ, qua tecum paulo ante uti cœperam, plura complector. Concedam igitur, ex individuis constare omnia. Quid ad rem? Deorum enim natura quæritur. 68. Sint sane ex atomis: non igitur æterni. Quia enim ex atomis sit, id natum aliquando sit. Si natum, nulli Dii ante quam nati:

Cotta Velleiusque usque perduxisti ad hanc æt. M.-3 M G, Manut. Lamb. animo concipere.-4 A merear. Paris. 3. aut Epicurus; E G, Paris. 1. 2. et Epicurus.-5 Paris. 2. virtutemque.—6 Ista igitur ubi est Glog. Heindorf. Ista quidem est veritas Junt. Ista est ergo veritas M. Mox, beata vita Paris. 2. quam tu in eo quidem Glog.-7 E Davisii conj. Lall. cedo. Pro punctis, A C, Paris. 2. 3 habent cunctis. Paris. 3 omittit aliis cadentibus; G habet candentibus. Mox, an individ. A BIO E, Thuan.-8 Sed nec oblitus La. Glog. qua ego tecum Red, tecum omittit Glog.-9 ' Quod enim ex atomis, id natum aliquando: si natum, &c.] Ita edidi cum Lall. qui, rectissimo judicio usus, secutus est Reg. in quo locus hic valde controversus ex optima conjectura videtur esse restitutus. quod enim ex a. sit, id natum al. sit Junt. Manut. item Lamb. sed

NOTE

* Quid enim mereas] 'Merere' vox militaris, pro stipendium accipere; unde 'equo merere,'' pedibus mere. re.' Sensus igitur hujus loci est, Quo stipendio possis adduci ut Epicureus esse desinas ?

1 Aliis cadentibus] Nasci perpetuo et cadere mundos illos aliqua parte docebat Epicurus. Universum' quidem, sive infinitorum mun

dorum complexionem secundum se totam, ortus et interitus expertem esse, neque incrementum, neque decrementum, accipere posse; partes autem ejus, seu mundos singulos, nasci, interire, minui, mutarique in horas; quemadmodum animalis, licet totum consistat, partes tamen, puta arteriæ, oculi, moveri possunt. Plutarch. in Placit. Philos.

[p. 15.] et, si ortus est Deorum, interitus sit, necesse est, ut tu paulo ante de Platonis mundo disputabas. Ubi igitur illud 10 vestrum beatum et æternum? quibus duobus verbis significatis Deum : quod cum efficere vultis, in dumeta correpitis." Ita enim dicebas, non corpus esse in Deo, sed quasi corpus; nec sanguinem, sed quasi sanguinem. XXV. 69. Hoc persæpe facitis, ut, cum aliquid non verisimile dicatis, et effugere reprehensionem velitis, afferatis aliquid, quod omnino ne fieri quidem possit: ut satius fuerit illud ipsum, de quo ambigebatur, concedere, quam tam impudenter resistere : velut Epicurus, cum videret, si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus certus et necessarius; invenit, quo modo necessitatem effugeret, quod videlicet Democritum fugerat: ait atomum, cum pondere et gravitate directo deorsum feratur, declinare paululum." 70. Hoc dicere turpius est, quam il

post sit addens necesse est, ut volebat Wyttenb. quia enim ex a. fit id n. al. sit Victor. Heindorf. quia si sunt ex atomis, iidem nati aliquando sunt. Si nati nulli Dii Schutz. de Heindorfii sententia; qui si sint ex a. iidem nati etiam ali. quando sunt. Si nati, nulli Dei Glog. Dei etiam Victor.' Orell.-10 Ubi i. istud conj. Heindorf. Mox, quem cum efficere Glog. a m. sec. margo Venet. 1507. Schutz. non sanguinem Paris. 2. 3. Glog. Red. Ascens. Basil. Thuan. sed tanquam sanguinem A B C HIN, E O, Eliens. Reg. Gud. 2. Paris. 2. 3. Mediol. Victor. Dav.

CAP. XXV. 1 Ita A B C G HIM N, U, E Oy, Reg. Paris. 1. 3. et edd. vett. affantis Paris. 2. affirmatis Red. efferatis Grut. Actutum, aliquid, quod verisimile dicatis omnino ne, &c. Paris. 3. de quo ambigebatis Red. de quo ambigatur E. imprudender Glog. Red. Paris. 2. H a m. sec. Manut. Paulo post, cum viderit I. si videret A a m. pr. si atomi ferentur E. in naturæ potestate Red.-2 Eliens. 1. 2. Reg. Guelf. Dav. directa deorsus; Paris. 1. 2. I N,

NOTE

In dumeta correpitis] Dumeta' vocat subterfugia Stoicorum, alludens ad eorum orationem, quam 'spinosam' alibi vocat; quod nihil simpliciter esse dicerent, sed omnia quasi esse feras non lætari, sed quasi lætari; non irasci, sed quasi irasci.

a Declinare paululum] Duplex apud Epicurum motus atomorum; alter naturalis, alter reflexus: naturalis,

quo atomus suo deorsum pondere feratur ; reflexus, quo una in alteram incurrens, alio reflectatur. Naturalis iterum duplex; alter κarà σtáOuny, ad perpendiculum, seu, ut Cicero vocat, ad lineam; alter karà wapéykλIσw, secundum declinationem, obliquus, ut Budæus, vertiginis, ut Laërt. loquitur. Motus ad lineam' a Democrito inventus; motus obliquus,' commentum est Epicuri, duasque ob

lud, quod vult, non posse defendere. Idem facit contra dialecticos; a quibus cum traditum sit, in omnibus disjunctionibus, in quibus, aut etiam, aut non,' poneretur, alterutrum verum esse; pertimuit, ne, si concessum esset hujusmodi aliquid, 'Aut vivet cras, aut non vivet, Epicurus,' alterutrum fieret necessarium: totum hoc,'aut etiam, aut non,' negavit esse necessarium. Quo quid dici potest 5 obtusius ? Urgebat Arcesilas P Zenonem, cum ipse falsa omnia diceret, quæ sensibus viderentur; Zeno autem, nonnulla visa esse falsa, non omnia. Timuit Epicurus, ne, si unum visum esset 7 falsum, nullum esset verum; omnes sensus veri nuntios dixit esse. Nihil horum, nisi callide: graviorem enim plagam accipiebat, ut leviorem repelleret. 71. Idem facit in natura Deorum: dum individuorum corporum concretionem fugit, ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus Deorum, sed tanquam corpus; nec sanguinem, sed tanquam sanguinem. XXVI. Mirabile videtur, quod non rideat haruspex, cum

8

Gud. 2. U, Heindorf. Schutz. Nobb. directo deorsus.-3 Item facit N. devinctionibus A, La. dejunctionibus B C H I, Paris. 1. Gud. 2. divisionibus Paris. 2. devictionibus Paris. 3. Tum, in quibus poneretur aut etiam aut non Glog. in q. p. aut erit aut non, alterutrum esse verum pertimuit La. alterum utrum esset verum pertimuit A C Ñ. alterum utrum esse verum e codd. Victor. esset verum Paris. 1. 2. 3. H M, Gud. 2. U. alterutrum neutri esse E.-4 AB CIM, Paris. 1. 2. 3. La. Gud. 2. E O U alterutrum fieri. Mox, aut etiam non M, Gud. 2.-5 Idem cod. Quod qui dici potest; Red. potest esse; A B C N, Paris. 1. E potuit.-6 E ipsa falsa; multi codd. Junt. Manut. Lamb. Schutz. omnia falsa.-7 G esset visum; A nullum esset falsum, nullum esset verum; omnis ; Paris. 3. esse dixit; E dicit esse.-8 De Davisii conj. Lall. calide; Jentzen. suspic. Nihil horum hominis callidi.

CAP. XXVI. 1 Admirabile Glog. quam non E O. arrideat Red. videat Pa

NOTE

causas ab eo excogitatus; 1. ut fieret rerum generatio; 2. ut tolleretur necessitas fati. De prima ratione vide de Fin. lib. I.

• Disjunctionibus] Quas vulgo vocant propositiones disjunctivas, qualis est, Aut vivet cras, aut non vivet Epicurus.

P Arcesilas] Princeps Media Academiæ, de quo sæpe supra.

a Non rideat haruspex] Erat illa vox Catoni familiaris, ut scripsit Cic. de Divin. lib. II. 'Mirari se,' inquit, 'aiebat Cato, quod non rideret haruspex, haruspicem cum vidisset; quota enim quæque res evenit prædicta ab istis! aut si evenit quippiam, quid afferri potest, cur non casu id evenerit?'

S

[ocr errors]

haruspicem viderit: hoc mirabilius, quod vos inter vos risum tenere possitis. Non est corpus, sed quasi corpus.' Hoc intelligerem, quale esset, si id in ceris fingeretur, aut fictilibus figuris in Deo quid sit quasi corpus, aut quasi sanguis, intelligere non possum: ne tu quidem, Vellei sed non vis fateri. 72. Ista enim a vobis 3 quasi dictata redduntur, quæ Epicurus oscitans hallucinatus est, cum quidem gloriaretur (ut videmus in scriptis), se magistrum habuisse nullum:" quod, et 4 non prædicanti, tamen facile quidem crederem; sicut mali ædificii domino glorianti, se architectum non habuisse. Nihil enim olet 5 ex Academia, nihil ex Lyceo, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis. Xenocratem 6 audire potuit: quem virum!

ris. 2. Mox, quam vos A C E O, Paris. 3. risum continere I.-2 Red. Glog. EO, Paris. 1. 3. C G H I M, Victor. Heindorf. omittunt id. Statim, cereis A B C G HIM N, E O U, Paris. 1. Manut Lamb. Dav. Lall.-3 Ista a vobis Red. Glog. Paris. 3. Tum, habuisse magistrum in eodem cod. magistrum se habuisse Red. sed magistrum habuisse I.—4 Quod etiam Red. Glog. Heindorf. et omittunt Paris. 2. Gud. 2. Mox, tam facile Manut. equidem credam Lamb. equidem crederem Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. quidem credam codd. aliquot, Junt. Manut.-5 Nihil enim floret Reg. Eliens. 1. 2. Guelf. enim omittunt multi codd. N. e. fleret E O 4. Statim, nihil ne ex L. Victor. Dav.-6 Xeno

NOTE

Si id in ceris] Primus cereas imagines excogitavit Lysistratus Sicyonius, frater Lysippi; fictiles Dibutades quidam, item Sicyonius, filiæ opera, quæ, capta amore juvenis, illo abeunte peregre, umbram ex facie ejus ad lucernam in pariete lineis circumscripsit, quibus pater ejus impressa argilla typum fecit; eumque servatum in Nymphæa tradunt, donec Corinthum Mummius everteret. Plin. xxxv. 12.

8 Quasi dictata] Laërtius lib. x. ita institutos ab Epicuro discipulos refert, ut ejus scripta, instar puerorum, memoriæ mandarent.

t Hallucinatus est] Verbum illud quidam aspirant. De quo Gell. II. 13. H literam (sive illam spiritum magis quam literam dici oportet) in

serebant veteres nostri plerisque vocibus verborum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset vividior, vegetiorque. Atque id videntur fecisse studio et exemplo linguæ Atticæ.' Sic lachrymas,' sic 'helluari,' sic hallucinari,' sic 'honera' dixerunt.

* Habuisse nullum ] Αὐτοδιδακτοὺς Græci vocant eos, quibus nullus in literis magister fuit. Talem se fuisse Heraclitus gloriatur apud Laërt. lib. IX.

* Olet ex Academia] Sic, olet lucernam,' per proverbium dicitur. Sensus loci est, Nihil tradit Epicu rus, quod aut Lycei, ant Academiæ subtilitatem, immo ne puerorum quidem rudimenta, sapiat.

y Xenocratem] Qui post Spensip

с

[ocr errors]

Dii immortales! et sunt, qui putent audivisse : ipse non vult. Credo plus nemini. Pamphilum quendam," Platonis auditorem, ait a se Sami auditum: ibi enim adolescens habitabat cum patre et fratribus, quod in eam pater ejus Neocles agripeta venerat. Sed, cum agellus eum non satis aleret, ut opinor, ludimagister fuit. 73. Sed hunc Platonicum 7 mirifice contemnit Epicurus: ita metuit, ne quid unquam didicisse videatur. In Nausiphaned Democriteo tenetur; quem cum a se non neget auditum, vexat tamen omnibus contumeliis. Atqui, si hæc Democritea non audisset, quid audierat? quid est in physicis Epicuri non a Democrito? Nam, etsi quædam commutavit, ut, quod paulo ante de inclinatione atomorum dixi; [p. 16.] tamen pleraque dicit eadem; atomos, inane, imagines, infinitatem locorum, innumerabilitatemque mundo

cratem quidem Red. Heindorf. Mox, qui putant codd. multi, Junt. Manut. Lamb. Tum, audisse Victor. Dav.-7 Sed hunc et Plat. codd. Ursini; Sed hunc ut Plat. conj. Heindorf. probantibus Moser. et Beier.-8 Locus a recentt. multis conj. vexatus est sanissimus, nt viderunt Wyttenb. et Moser.' Orell. quid erat? vel quid ex eo audiretur conj. Schutz. si ab hoc Dav. non audisset, qui audierat conj. Heindorf. Statim, quid enim in phys. Eliens. 1. 2. U, alii codd. Junt. Dav. Nobb. Orell. probante Beiero; quid est enim, &c. conj. Heindorf.-9 ABCFHI M, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. E O inanes imagines.

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

ensium potestatem redacta esset, eo colonia deducta est: in ea fuit Neocles pater Epicuri, Agripeta dictus, quod agri portionem petiisset, qui viritim novis colonis Sami dividebatur.

b Et fratribus] Qui tres fuere: Neocles, Chæredemus, Aristobulus. c Agripeta] Ita vocabantur novi coloni, propterea quod agros colendos peterent. Habetur et illa vox Epist. ad Att. lib. xv.

d In Nausiphane] Qui Democriti doctrinam profitebatur. Is cum gloriari soleret, auditorem suum Epicurum fuisse, Epicurus, id ægre ferens, conviciis eum onerabat. Quæ vide apud Laërt.

« PoprzedniaDalej »