Obrazy na stronie
PDF
ePub

u

dictum esse dilucide; neque sententiis solum copiose, sed verbis etiam ornatius quam solent vestri. 59. Zenonem* (quem Philo noster coryphæum 6" appellare Epicureorum solebat), cum Athenis essem, audiebam frequenter, et quidem ipso auctore Philone; credo, ut facilius judicarem, quam illa bene refellerentur, cum a principe Epicureorum accepissem, quemadmodum dicerentur. Non igitur ille, ut plerique, sed isto modo, ut tu, distincte, graviter, ornate. Sed, quod in illo mihi usu sæpe venit,& idem modo, cum te audirem, accidebat, ut moleste ferrem, tantum ingenium (bona venia me audies) in tam leves, ne dicam in tam ineptas, sententias incidisse. 60. Nec ego nunc ipse aliquid afferam melius. Ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus, et maxime 10 in physicis, quid non sit, citius, quam quid sit, dixerim. XXII. Roges me,' quid, aut quale sit Deus; auctore utar Simonide; de quo cum

Mox, neque in sent... sed etiam verbis G. sed etiam verbis Red. etiam omittit M.-6 Kopupalov vet. cod. Ursin. cum Athenis esset N. frequenter audiebam Glog. et quam ipse Paris. 3. Philone credo: ut, &c. G.-7 Gud. 2. plerisque ; Glog. Heindorf. plerique alii. Glog. omittit graviter; Paris. 3 omittit graviter, ornate; G habet ac ornate; Glog. Red. margo Venet. 1507. Heindorf. et ornate.-8 E usu evenit; OU, Paris. 1. 2. 3. M, Gud. 2. Glog. margo Venet. 1507. Junt. usu sæpe evenit. Pro accidebat, quod servant Paris. 2. 3. H I, margo ed. Lamb. Schutz. Orell. accideret M. acciderat edd. vett.9 Non ego nunc Paris. 2. Nec nunc ego G. ipse omittit E.-10 Paris. 2. 3. HI M, Gud. 2. E, Junt. Victor. sed maxime; Thuan. omittit et. Statim, quid non sit, quam quid sit G.

CAP. XXII. 1 Rogas me M. aut qualis U, margo Venet. 1507. Ascens. Manut. Lamb. Thuan. aut quare E, Red. Gud. 2. Statim, a quo Glog. Tum, deliberandi causa Manut. Lamb. Grut. unam diem Thuan. postulat M. Paulo post, cum s. duplicavit G. cum s. replicaret Red. unde reduplicaret conj. Heindorf. admiratusque E. admirans K. iratusque M a m. pr. Hiero quæreret margo

NOTE

* Zenonem] Diversum ab eo de quo supra; ille enim Cittieus, hic Sidonius in Phoenicia; ille Stoicus, hic Epicureus. Duos præterea Zenones memorat Suidas, eos quoque Sidonios, sed utrumque Stoicum; alterum Musæi filium, alterum Dioscoridis; illum Diodori Chroni, hunc Chrysippi Tarsensis discipulum.

u

Coryphæum] A κopuph, vertex.

Suidas exponit πρῶτον τῶν χορευτών, primum saltantum, seu præsultorem.

Simonide] Multi Simonides: hic, Leoprepis filius, patria Julietes in insula Ceo, poëta, Melicertes dictus propter suavitatem carminis; floruit cum Pindaro. Hieronem, a Musis primo alienum, ad earum amorem traduxit. Elian. iv. 15.

2

[ocr errors]

2

quæsivisset hoc idem tyrannus Hicro, deliberandi sibi unum diem postulavit: cum idem ex eo postridie quæreret, biduum petivit: cum sæpius duplicaret numerum dierum, admiransque Hiero requireret, cur ita faceret; 'Quia, quanto,' inquit, diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior.' Sed Simonidem arbitror, (non enim poëta solum3 suavis, verum etiam cetera quam doctus sapiensque traditur) quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem, quid eorum esset verissimum, desperasse omnem veritatem. 61. Epicurus vero tuus (nam cum illo malo disserere,4 quam tecum) quid dicit, quod non modo philosophia dignum sit, sed mediocri prudentia?

a

Quæritur primum, in ea quæstione, quæ est de natura Deorum, sintne Dii, necne sint. Difficile est negare:

Venet. 1507. Manut. Lamb.-2 Quia quantum E. diutius considero, inquit A B CG HIN, Paris. 1. Gud. 2. Red. inquit omittit Victor. Pro res tres codd. Gruteri, et unus Eliens. habent spes; Paris. 2. et La. species; Paris. 1. videtur res.-3 Glog. Red. Paris. 2. 3. Ascens. non solum enim poëta; M non enim solum poëta. Mox ceteroqui doctus Paris. 2. M, Victor. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. cetera doctus margo Venet. 1507. cetera qua doctus Guelf. E K. cetera quoque doctus codd. aliquot, Dav. Lall. ceteroque doctus A B C IN, Paris. 1. Gud. 2. cetera quam doctus habet Junt. cetero quæ H. celerumque Paris. 3. ceterorum predoctus Glog. cetera qui doctus Red. Pro traditur est dicitur in Glog. et M. acuta et subtilia Paris. 1. 2. 3. M, Glog. Thuan. dubitantemque E M.-4 La. nam alias malo cum illo dissentire. Quid dicit] Vel legendum quid dixit; vel paulo post dignum sit.' Lamb. Dignum sit legendum ex antiquo libro. Ursin. dignum esset edd. vett. sed etiam mediocri Glog. Paris. 2. 3. G U, margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb.5 Quare G, Paris. 3. quæ est de n. Deorum desunt in uno Eliens. et U. sint

NOTE

y Hiero] Filius Dinamenis. Duo enim Hierones, uterque tyrannus Sy. racusanus; alter Hieroclis filius; alter, ut dixi, Dinamenis: ille Olymp. 123. hic 80. regnavit; ille Pyrrhi, Eacidæ filii, amicus et affinis; hic frater Gelonis et Thrasybuli. Pro Thrasybulo Hippocratem Salianus ponit; auctore, ut ait, Pausania. At Hippocrates ille, de quo Pausanias, temporibus Hieronis junioris vixit, nec senioris frater esse potuit.

z Tanto mihi res] Thales simile

quiddam, auctore Tertulliano, Crœso respondit.

a Non modo philosophia] Epicurus nec orator fuit; hanc scientiarum partem ipse contemsit: nec dialecticus; 'in ea enim parte, quæ est disserendi, plane inermis ac nudus,' de Finib. lib. 1. nec physicus; in physicis, non suus, totus alienus, totus Democritus,' de Fin. lib. iv. nec theologus, 'de Natura Deorum plane balbutit,' de Divin. lib. I.

8

credo, si in concione quæratur; sed in hujusmodi sermone et in consessu, facillimum." Itaque ego ipse pontifex, qui cærimonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc, quod primum est, esse Deos, persuaderi mihi non opinione solum, sed etiam ad veritatem, plane velim. Multa enim occurrunt, quæ conturbent, ut interdum nulli esse videantur. 62. Sed vide, quam tecum agam liberaliter. Quæ communia sunt vobis cum ceteris philosophis, non attingam, ut hoc ipsum: placet enim omnibus fere, mihique ipsi inprimis, Deos esse. Itaque non pugno: [p. 14.] rationem tamen eam, quæ a te affertur, non satis firmam puto. XXIII. Quod enim omnium gentium generumque hominibus ita videretur, id satis magnum esse argumentum dixisti, cur esse Deos confiteremur: quod cum leve per se, tum etiam falsum est. Primum enim unde notæ tibi sunt opiniones nationum? Equidem arbitror, multas esse gentes sic immanitate efferatas, ut apud eas nulla suspicio Deorum sit. 63. Quid? Diagoras, Atheos qui dictus est, posteaque Theodorus, nonne aperte Deorum naturam sustulerunt? nam Abderites quidem Protagoras, cujus a te modo mentio facta est, sophistes temporibus illis vel maximus, cum in principio libri sui 4 sic posuisset, 'De Divis, neque ut sint, neque ut

a Dices difficile esse id negare: credo equidem difficile esse, si in cœtu populari quæratur; sed facillimum est id negare in privato (cujusmodi est hic noster) con

sessu.

nec Dii M. nec sint Thuan.-6 Glog. Paris. 2. G, La. Thuan. contentione; Paris. 3. contemptione. Mox, hujuscemodi Bonon. 1494. Ascens. Basil. margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Thuan. ejusmodi Grut. ejuscemodi ed. 1584. hujus Gud. 2. consensu Red. Glog. A B C, Paris. 1. 2. 3. et consessu Manut. Lamb. Schutz.-7 Itaque ego ille G M, Basil. Thuan. ipse deest in E. Mox, is hoc quidem primum Glog. unde Heindorf. conj. is hoc quidem, quod primum. Tum, ad opinionem cum uno cod. Lamb. solum omittunt aliquot codd. probante Gorenz. ad Acad. 11. § 7. p. 26. Sed cf. de N. D. 11. § 168.-8 Red. nobis ceterisque; EU I nobis cum ceteris. Mox, placeat omnibus fere Red. fere omnibus Paris. 1. mihi ipsique N. mihi ipsi Thuan. Deinde, esse Deos Lamb.

CAP. XXIII. 1 Qui enim Paris. 3. Statim, argumentum esse Glog. CHIN, Paris. 1. 2. 3. esse omittit Red. probantibus Beiero et Heindorf. Tum, per se est Red. Glog. Heindorf.-2 ACGHIN, Paris. 3. Gud. 2. Glog. Junt. Victor. unde tibi nota.-3 Heindorf. Orell. &eos.-4 Codd. aliquot, Junt.

NOTE

Libri sui] Quem 'De Diis' inscripsit, et in Euripidis domo recitas

non sint, habeo dicere,' Atheniensium jussu urbe atque agro est exterminatus, librique ejus in concione combusti. Ex quo equidem existimo, tardiores ad hanc sententiam profitendam multos esse factos, quippe cum pœnam ne dubitatio quidem effugere potuisset. Quid de sacrilegis, quid de impiis, perjurisque dicemus?

Tubulus si Lucius unquam,

Si Lupus, aut Carbo, aut Neptuni & filius,f 64. (ut ait Lucilius) putasset esse Deos, tam perjurus aut tam impurus fuisset? Non est igitur tam explorata ista ratio ad id, quod vultis, confirmandum, quam videtur. Sed, quia commune est hoc 1° argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc tempore: ad vestra propria venire malo.

10

Victor. Grut. omittunt sui; N sui libri.-5 De Diis Red. Glog. G, Paris. 2.3. margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Mox, jussu Atheniensium N.-6 E proferendum; U et Thuan. consequendam.-7 Sed quid G H, Paris. 1.-8 De Scaligeri emend. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. aut Carbo, Neptuni. Mox, pro impurus, margo Venet. 1507. Manut. Lamb. habent impius.-9 Red. explorata ratio ad id quod multis sit conf. Paris. 3 etiam multis ; Glog, illa ratio; M Non est ergo explorata.—10 Glog. Red. Eliens. Reg. A B

NOTE

se dicitur. Addit Plut. Euripidem in eandem sententiam cessurum fuisse, nisi Areopagitarum judicium reformidasset, a quibus nuper Damis quidam, teste Galeno, damnatus fuerat eam ob doctrinam.

c Tubulus] L. Hostilius Tubulus, unus ex omni memoria sceleratissimus. Cic. pro M. Scauro. Prætor cum esset an. 611. quæstionem de crimine inter sicarios sortitus est, sed pecuniam ob rem judicandam cum accepisset, accusatus, nec ausus respondere, in exilium abiit: mox ab exilio revocatus, ne in carcere Decaretur, venenum ebibit. Ascon. Pædian. in Orat. pro M. Scauro. Diximus jam de illo de Fin. lib. 11.

d Si Lupus] Non Vectius Albutius Lupus, ut quidam putant; sed L. Rutilius Lupus, de quo Horat. Sat. II. 1. Famosisque Lupo cooperto

versibus.' Quæstor an. 612. tribunus plebis an. 616. Vixit tempore et Lucilii qui hæc carmina scripsit, et Scipionis Læliique, ad quos scripta sunt, et Metelli, quem, ut Lupum, insectatus est Lucilius, teste Persio, Sat. 1. Secuit Lucilius urbem, Te, Lupe, te, Muci, et genuinum fregit in illis.'

e Aut Carbo] C. Papirius Carbo, ob turbulentissimum tribunatum plebis an. 622. et P. Africani invidiam, in exilium actus est. Consul tamen an. 633. mox a L. Crasso oratore, de quo supra, accusatus, (Val. Max. vI. 5.) cantharidas sumsit, et morte se a severitate judicum vindicavit. Cic. in Bruto, et Epist. Famil. ad Pap. Pætum.

Neptuni filius] Poëtæ, ut viros insignes, Jovis filios; ita sceleratos, Neptuni filios appellabant. Gellius.

12

65. Concedo esse Deos: doce me igitur, unde sint, ubi sint, quales sint corpore, animo, vita. Hæc enim scire desidero. Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia, (hinc, quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis) quæ primum nullæ sunt: nihil est enim, quod vacet corpore: corporibus autem omnis obsidetur locus: ita nullum inane, nihil esse individuum potest. XXIV. 66. Hæc ego nunc physicorum oracula' fundo vera, an falsa, nescio; sed veri tamen similiora, quam vestra. Ista enim flagitia Democriti, sive etiam ante Leucippi, h esse corpuscula quædam lævia, alia aspera, rotunda alia, partim autem angulata, curvata quædam, et quasi adunca; ex his effectum esse cœlum atque terram, nulla cogente natura, sed concursu quodam fortuito. Hanc tu opinionem, C. Vellei, usque ad

a Colligente, coagmentante.

a

2

C G I, Paris. 1. 3. Mediol. Junt. Victor. Dav. hoc est.-11 Concedere M E. doces me A B CHINEO. doceas me G. do me Gud. 2.-12 Idem cod. regno et luia vel licentia; Thuan. regno vel lumine vel licentia. Mox, in solem al. ap. Lamb. effingis atque effugis Glog. et a m. sec. effigis, quod est etiam in Paris. 3. effutis conj. Heindorf.-13 Paris. 3. nihil ejus quidem vacet; A nihil enim est quod vacet; Victor. Manut. nihil est, &c. Tum, corporibus enim Eliens. Heindorf. Schutz. obsidetur omnis H. ita nulla mane esse E. individuum esse Red. Gud. 2. Heindorf.

CAP. XXIV. 1 Victor. Manut. oracla. Mox, veri simili tamen similiora B H, Paris. 1. Eliens. 1. 2. Reg. Mediol. Bonon. 1494. sed verisimilia etiam similiora Glog. sed verisimile tamen similiora H a m. sec. sed verisimili tamen verisimiliora E. quam vestra ista flagitia conj. Walker.-2 Manut. Lamb. omittunt autem. Cod. Ursin. habet, alia aspera, alia rotunda, alia autem partim angulata et pyramidata, quædam curvata et quædam quasi adunca; alii quoque codd. et Junt. pyramidata; al. pyramita; Heindorf. e vestigiis codd. suspic. levia, alia aspera, rotunda alia, alia pyramidata, et angulata, tum sinuosa quædam, et quasi hamata, haud improbante Mosero. 'Fortuito...hanc, &c.] Distinxi hæc cum ed. Junt. et Matthiæ, qui variorum inanes mutandi conatus optime refutavit. Vulgo post fortuito plene interpungitur.' Orell. ex hiis A CIO. et his N.

NOTE

& Quodcumque in solum] Repetitum a figulis proverbium, qui ex solo, sen Juto, quod in manus venit, vas quodcumque effingunt. Erasmus, dum ingeniosus in hoc loco explanando videri vult, a vero sensu aberravit. Adag. III. 6.

h Leucippi] Zenonis auditor fuit. De quo vide Laërt. lib. 1x.

Lævia [levia] Glabra, polita, a Aeios, ut a λaîos, lævis. Male a nonnullis scribitur per a ; nec enim diph. thongus evertitur per a, sed per e vel i Romanorum.

« PoprzedniaDalej »