Obrazy na stronie
PDF
ePub

d

intentam infixamque nostram intelligentiam capere, quæ sit et beata natura, et æterna. 50. [p. 12.] Summa vero vis infinitatis et magna ac diligenti contemplatione dignissima est; in qua intelligi necesse est, eam esse naturam, ut omnia omnibus paribus paria respondeant. Hanc irovoplav appellat Epicurus, id est, æquabilem tributionem. Ex hac igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo sit, esse immortalium non minorem; et, si, quæ interimant, innumerabilia sint, etiam ea, quæ conservent, infinita esse debere. Et quærere a nobis, Balbe, soletis, quæ vita Deorum sit, quæque ab iis degatur ætas. 51. Ea videlicet, qua nihil beatius, nihil omnibus bonis 7 affluentius, cogitari potest. Nihil enim agit: nullis occupationibus est implicatus: nulla opera molitur: sua sapientia et virtute gaudet: habet exploratum, fore se semper cum in maximis, tum in æternis voluptatibus. xx. 52. Hunc Deum rite' beatum dixerimus; vestrum vero laboriosissimum. Sive enim ipse

8 e

ad nos affluat de Heindorfii conjectura Moser. et a Diis affluat conj. Dav.-4 Codd. aliquot, Victor. Dav. infinitatis, magna; Eliens. et infinita, magna; Red. Gud. 2. Ascens. et infinita, et magna; N infinitatis, et magna, et dil. A magna diligentia. Mox, intelligi omittunt Eliens. et U. est omittit Le. eam naturam esse Glog. paribus deest in eodem cod. et Fa.-5 Ex hoc igitur K. igitur omittit E. tanta est multitudo Red. sit etiam immortalium M. et si quæ intereant G. et si quæ interveniant E. interiunt U. tum ea quæ Paris. 1. tam ea que H. etiam illa quæ Paris. 2.—6 M quæ ab iis; Dav. quæque ab his.--7 Codd. aliquot, Junt. Manut. Lamb. nihil omnino bonis omnibus; alii codd. nihil omnino omnibus bonis, probante Orell. excogitari potest quatuor codd. Moseri, Manut. Lamb.-8 Nihil e. a. Deus Glog. La. nullis est occ. M. nullius occ. I. implicitus K. Mox, nullius opera G K, Thuan. habet et exploratum M, Paris. 3. Glog. habet etiam exp. Heindorf. Schutz. tum in maximis Red. Ascens. Heindorf. Orell.

NOTE

© Paribus paria] Diceres Ciceronem voluisse ridendam proponere Epicnreorum doctrinam, dum eam speciosis verborum ambagibus exponit. Qua de re vide quid Cotta mox responsurus sit.

d'Irovouíav] Ab toos, æqualis, et vénew, partiri. Vide Gassendum, tom. III. Animadversionum in Laërt. lib. XII. p. 126.

e Nihil enim agit] 'Ampatíav, quasi inactionem, vocabant Epicurei; cum quibus aliqua ex parte Stoici consentiebant. Senec. Ep. 1x. 'Qualis est vita Jovis cum, resoluto mundo, et Diis in unum confusis, paulisper, cessante natura, acquiescit sibi, cogitationibus suis traditus; talis est sapiens,' &c.

mundus Deus est, quid potest esse minus quietum, quam, nullo puncto temporis intermisso, versari circum axem cœli admirabili celeritate? nisi quietum autem, nihil beatum est. Sive in ipso mundo Deus inest aliquis, qui regat, qui gubernet, qui cursus astrorum, mutationes temporum, rerum vicissitudines ordinesque conservet, terras et maria contemplans, hominum commoda vitasque tueatur: næ ille est 3 implicatus molestis negotiis, et operosis. 53. Nos autem beatam vitam in animi securitate, et in omnium + vacatione munerum ponimus. Docuit enim nos idem, qui cetera, natura effectum esse mundum: nihil opus fuisse fabrica; tamque eam rem esse facilem, quam vos effici negetis sine divina posse solertia, ut innumerabiles" natura mundos effectura sit, efficiat, effecerit. Quod quia quemadmodum natura efficere sine aliqua mente possit, non videtis; ut tragici poëtæ,i cum explicare argumenti exitum non po

CAP. XX. 1 Hunc rite Deum M.-2 Sive enim ipse Deus mundus est I. Sive ipse mundus N. Sive mundus ipse Deus est, qui potest esse minus quam nullo Paris. 2. nil beatum est Junt. Victor. Mox, sive ipso in mundo Junt. si vero in mundo codd. aliquot, Victor. Deinde, et terras, et maria de Davisii conjectura Heindorf. et Schutz. vitasque tuetur B, et D a m. sec.-3 Red. næ est ille. Actutum, implicitus G. molestiis Gud. 2. implicatis negotiis E. laboriosisque negotiis, omissis et operosis, Basil. et Thuan.-4 Gud. et I omni.-5 Docuit enim idem Glog. Docuit nos enim idem Paris. 1. M. Docuit enim vos Paris. 3. effectum mundum esse Red. non opus Thuan. Tum, fabricatamque eam rem esse facile B G. fabricatamque etiam Paris. 3. fabricatum eamque Thuan. fabrica, eamque rem Basil. tanquam E. ei esse 4. eam rem fuisse Red. eamque rem ei esse tam facilem Manut. Lamb. Deinde, effici negatis Eliens. margo Venet. 1507. Junt. Orell. negatis effici Manut. Lamb. effingi negetis Paris. 3. G. effectura sit effecit G M. effectura sit efferit Paris. 3.-6 I quod tragici; M quod tragici poëtæ. Mox, non possunt de Walkeri conjectura Lall. confugistis E. ad eum Ha m. pr. et Paris. 2. Tum, desideratis Paris. 2. G I. regiones magnitudinem G. mag. regionis E. in qua se miscens G. longe lateque Paris. 2. Red. Deinde, ultimam videat de Davisii conjectura Heindorf. Schutz. ulterius videat Junt. ultimi defendunt Wakefield. ad Lucr. 11. 739. Elvenich. et Moser.

NOTE

f Mundus Deus] Ut docent Stoici. & Natura effectum esse] Hanc ex Democrito doctrinam Epicurus mutuatus est. Ille enim infinitos esse mundos, hunc ipsum in hac infiniti inanis parte genitum fuisse; in alia, alium; bujus rerum dispositionis fortunam

causam esse; atomos fortuito convenisse, &c. Philopon. in Aristot. Phys. lib. 11.

h Innumerabiles] Cur infinitos Epicurei mundos esse velint, vide apud Lucret. sub finem lib. 11.

Tragici poëta] Hinc vulgare illud,

testis, confugitis ad Deum: 54. cujus operam profecto non desideraretis, si immensam et interminatam in omnes partes magnitudinem regionum videretis, in quam se injiciens animus et intendens, ita late longeque peregrinatur, ut nullam tamen oram ultimi videat, in qua possit insistere. In hac igitur immensitate latitudinum, longitudinum, altitudinum,7 infinita vis innumerabilium volitat atomorum;' quæ, interjecto inani, cohærescunt tamen inter se, et aliæ alias apprehendentes continuantur: ex quo efficiuntur hæ rerum formæ atque figuræ, quas vos effici posse sine follibus et incudibus non putatis. Itaque imposuistis in cervicibus nostris sempiternum dominum, quem dies et noctes timeremus. Quis enim non timeat omnia providentem, et cogitantem, et animadvertentem, et omnia ad sc pertinere putantem, curiosum, et plenum negotii Deum?9 55. Hinc vobis extitit primum illa fatalis necessitas, quam siapμévnym dicitis; ut, quicquid accidat, id ex æterna veritate, causarumque continuatione, fluxisse dicatis. Quanti autem

[ocr errors]

7 Glog. Red. Heindorf. et altitudinem. Mox, cohærescunt inter se tum G. cohærescunt tum inter se Gud. 2. Tum, figuræ atque formæ H. forme et figuræ A B C, Paris. 1. 2. 3. E, Eliens. Victor. Mediol. formæque figura M.8 Itemque, &c. E. Itaque imposuistis cerv. edd. vett. Junt. Lamb. in servant A B C, Paris. 2. 3. H M N, Gud. 2. EO, Red. Thuan.-9 Paris. 3. domini.-10 Red. E O U existit. Statim, quicquid uccidit Paris. 2. G, Gud. 2.

NOTE

'Deus e machina.' Morem illum poëtarum cante usurpandum monet Horat. in Arte Poët. ‘Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus Inciderit.' Sic Apollo in Oreste Euripidis; sic Jupiter in Amphitryone Plauti.

litatem invisibilia, Diodori Chroni corpuscula minima, nec divisionis capacia, unde mundum extitisse docuerunt, quid aliud sunt quam ato

mi?

- Εἱμαρμένην] Α præterito Attico Et interminatam] De hac fuse de eluapua, verbi μeípeoba, dividere, parFin. lib. I.

Atomorum] Non propter exilitatem, sed propter soliditatem firmitatemque dictæ sunt atomi. Harum auctor vulgo fertur Epicurus. At Pythagoræ fragmenta minima, Heraclidæ ramenta pulvisque minutissimus, Platonis elementa propter exiDelph, et Var. Clas.

tiri, unde eiuapuévov, fatale, quasi fatum suum cuique tribuat. Platoni eiuapuévoɩ vóμoi, fatales leges. Aristoteles ab epew, nectere, vel dicere; nam utrumque significat. De illa fatali necessitate vide Gell. vi. 2. et Plut. lib. Tepì râs eiμapμévns, et Hug. Grotium de Fato.

Cicero.

3 GGGG

[ocr errors]

hæc philosophia æstimanda est, cui, tanquam aniculis, et iis quidem indoctis, fato fieri videantur omnia? Sequitur Mavrix" vestra, quæ Latine divinatio' dicitur; qua tanta12 imbueremur superstitione, si vos audire vellemus, ut haruspices, augures, harioli, vates, et conjectores, nobis essent colendi. 56. His terroribus ab Epicuro soluti, et in libertatem P vindicati, nec metuimus "3 eos, quos intelligimus nec sibi fingere ullam molestiam, nec alteri quærere: et pie sancteque colimus naturam excellentem atque præstantem. [p. 13.] Sed, elatus studio, vereor, ne longior 14 fuerim. Erat autem difficile, rem tantam, tamque præclaram, inchoatam relinquere: 15 quanquam non tam dicendi ratio mihi habenda fuit,16 quam audiendi.

XXI. 57. Tum Cotta, comiter, ut solebat, Atqui, inquit, Vellei, nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem audire potuisses: mihi enim non tam facile in mentem venire solet, quare verum sit aliquid, quam quare falsum. Idque, cum sæpe, tum cum te audirem paulo ante, contigit.' Roges me, qualem Deorum naturam esse dicam: nihil

2

et quæ quid accidat I.-11 Quanti autem, omisso hæc, Manut. existimanda sit Glog. Red. Paris. 3. æstimanda sit G H I M, Paris. 2. aniculis ex his Victor. Dav. omnia videantur Manut. Lamb. videntur omnia Eliens. 1. probante Dav. videantur fieri om. Paris. 2.-12 E qua tandem. Mox, et post vates omittunt ABCG HIN, Paris. 2. 3. E O, Glog. Red.-13 A C M N, Paris. 2. 3. metuemus. Actutum, eos nec I. Pro fingere, Heindorf. conj. gignere.-14 E longinquior.-15 Gud. 2. relinquere inchoatam.-16 Heindorf. e Glog. mihi quidem habenda; G, Manut. Lamb. mihi ratio, &c.

CAP. XXI. 1 Ita Paris. 1. 2. Glog. Gud. 2. Dav. Heindorf. Schutz. Orell. contingit edd. vett. et Grut.-2 Paris. 1. 2. 3. G H I M, Gud. 2. Victor. na

NOTE

n MaνTIK] Ab antiquioribus Græcis ars illa μavikǹ dicebatur, a μalveo Oai, furere; a junioribus addita litera. Plato in Phædro.

• Haruspices [aruspices] Ita dicti, vel quod in ara aspicerent exta, vel, nt scribit Donat. in Phormion. IV. 4. ab haruga,' quæ hostia est, ab ‘hara,' in qua servatur. Quanquam 'harugam,' non ab hara' sed ab apit, &pixos, aries, Vossius deducit. Haruspices victimas, augures avium

garritum, inspiciebant. Plura nos in lib. de Divinat.

P In libertatem] Eandem Epicuro laudem tribuit Lucret. 'Humana ante oculos fœde cum vita jaceret In terris, oppressa gravi sub religione; Quæ caput a cœli regionibus obtendebat, Horribili super aspectu mortalibus instans; Primum Graius homo mortales tollere contra Est oculos ausus,' &c.

r

fortasse respondeam. Quæras,3 putemne talem esse, qualis modo a te sit exposita: nihil dicam mihi videri minus. Sed, antequam aggrediar ad ea quæ a te disputata sunt, de te ipso dicam quid sentiam. 58. Sæpe enim de L. Crasso, familiari illo tuo, videor audisse, cum te togatis ' omnibus sine dubio anteferret, et paucos tecum Epicureos e Græcia compararet: sed, quod ab eo te mirifice diligi intelligebam, arbitrabar illum propter benevolentiam id uberius dicere. Ego autem, etsi vereor laudare præsentem,' judico tamen, de re obscura atque difficillima, a te

...

turam Deorum. Actutum, esse ducam Gud. 2. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Manut. Lamb. Dav. Orell. ducam esse Paris. 2.-3 Quæramus M a m. pr. putone E. a te sit expressa Paris. 2. nil dicam Victor.-4 L. Crasso desunt in A C, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. Red. Eliens. 1. 2. Red. U, Mediol. familiari Red. G H I, Gud. 2. Ascens. Basil. Heindorf. Orell. tuo illo M, Paris. 2. 3. Gud. 2. margo Venet. 1507. Manut. Lamb. illo familiari tuo Paris. 1. audivisse E. Statim, et ante paucos omittunt Paris. 2. HIM N. Tum, sed quia te ab eo Red. mirifice te G. Deinde, illum uberius id dicere Paris. 2. uberius illum idem dicere Glog. uberius id A BCG HIM, Paris. 2. 3. id deest in E.-5 Ita Eliens. 1. Reg. E O U, Glog. Guelf. Gud. 2. Mediol. Bonon. 1494. Junt. Dav. seqq. difficili codd. aliquot, margo Venet. 1507. Victor. Manut. Lamb.

NOTE

De L. Crasso] E gente Licinia; oratore clarissimo, quem in libris de Oratore loquentem inducit Cicero. Quo patre natus sit, nemo (quod in tanto viro mirum est) memoriæ prodidit. In Fastis Capitolinis diversus notatur, apud Sigonium Lucins, apud Pighium Publius. Simile vero est P. Crassi an. 582. consulis ex filio nepotem fuisse. Plura nos de illo alibi.

Cum te togatis] Toga Romano. rum propria fait, Græcorum pallium; hinc illi Togati, isti Palliati dicti. Fuit toga pacis insigne, ut sagum belli. Toga multiplex: 1. prætexta, quæ sacerdotum primo ac magistra tuum, mox et puerorum, auctore Tarq. Prisco, qui filium, quod natus annos 14. hostem manu percussisset, prætexta donavit; 2. virilis, quæ to ta albi coloris, in Capitolio dabatur;

3. candida, quæ candidatorum ad honores; huic, intendendæ albedinis causa, cretam addebant; 4. pulla, quam, vel luctus, vel reatus causa, induebant; si in luctu, atrati; si in reatu, sordidati dicebantur; 5. paludamentum, imperatorum; 6. trabea, quæ fibula astringeretur: hujus triplex genus. Sed de his Sigonius plura, de Jud. Rom. lib. III.

• Laudare præsentem] Veterum opinio erat, laudibus, quæ aut immodicæ aut hominibus præsentibus tribuerentur, inesse fascinationem quandam. Hanc ut averterent, aut laudi vocem præmittebant præfiscini,' sive præfiscine,' quasi sine fascino, aut baccaris corona, quasi amuleto, utebantur. Hinc illud Virgil. Ecl. VII. 27. Aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem Cingite,' &c. Plaut. Asin. Plin. vII. 2.

« PoprzedniaDalej »