Obrazy na stronie
PDF
ePub

dare ad ea, quæ ipse primo libro de Diis immortalibus dixerit; ut etiam veterrimi poëtæ, qui hæc ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse videantur. Quem Diogenes Babylonius consequens in eo libro, qui inscribitur de Minerva, partum Jovis, ortumque virginis, ad physiologiam traducens, dijungit a fabula.'

8

XVI. 42. Exposui fere, non philosophorum judicia, sed delirantium somnia. Nec enim multo absurdiora sunt ea, quæ, poëtarum vocibus fusa, ipsa suavitate nocuerunt; qui et ira inflammatos et libidine furentes induxerunt Deos, feceruntque, ut eorum bella, pugnas, prælia,' vulnera, videremus; odia præterea, dissidia, discordias, ortus, interitus, querelas, lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria, vincula, cum humano genere concubitus, mortalesque ex immortali procreatos. 43. Cum poëtarum autem errore conjungere licet portenta magorum, Ægyp

primo Glog. Mox, fabulas Glog. La. N. quæ ipse in libro primo Heindorf. Schutz. dixerat G, Heindorf. Schutz. Moser, uti conj. Ernesti. Deinde, suspicati quidem sunt de Ernestii conj. Schutz.-8 Quatuor codd. Moseri partu J. ortuque. Pro dijungit, quod de conj. dedit Ernesti, dejungit habent plerique codd. Moseri, Victor. Dav. dejunget Paris. 3. demergit D. revergit La. devergit Glog. disjungit Bas. Ascens. Manut. Lamb. Thuan.

CAP. XVI. 1 Exposuit f. n. philosophorum, sed delirantium somnia K.— 2 Plurimi codd. Moseri, Glog. Junt. Victor. Dav. Heindorf. prælia, pugnas. Paulo post, mortalesque ex immortalibus Red. Reg. a m. sec. Dav. Lall. Heindorf. Schutz. Moser. mortalisque et immortalis procreator A.-3 Glog, jungere. Mox, quæ maxima inconstantia in veritatis ignoratione versantur Glog. Heindorf. in maxima inconst. veritatisque i. versantur G, et Ascens. opinionem, quæ

NOTE

diximus, aut discipulus fuit, carminum beroïcorum scriptor, quos Eu. molpo filio ad quatuor millia scripsit. Floruit sub Cecrope, secundo Atheniensium rege. Superest adhuc carmen de Amoribus Leandri et Herus, quod Museo tribuit Scaliger. in Poëtica; sed a Scaligero dissentit Vossius. De Musæo Virg. Æn. VI.

℗ Babylonius] Seleuciæ natus, sed Babylonius, auctore Laërtio, propter vicinitatem cognominatus.

4 Partum Jovis] Nota est fabula qua prodiisse Jovis e cerebro Minervam armatam ferunt. Fabulæ primus auctor Stesichorus creditur. Hanc Lucian. festive narrat in Dialog. De.

orum.

• Dijungit a fabula] Sic enim fabu. lam illam interpretatur: Jovem esse vult animum divinum; Minervam, ex Jovis cerebro emergentem, esse sapientiam, quæ in mente divina lateat, et qua omnia regantur.

[ocr errors]

tiorumque in eodem genere dementiam; tum etiam vulgi opiniones, quæ in maxima inconstantia, veritatis ignoratione, versantur. Ea, qui consideret, quam inconsulte ac temere dicantur, venerari Epicurum, et in eorum ipsorum numero, de quibus hæc quæstio est, habere debeat. Solus enim vidit, primum, esse Deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset ipsa natura. Quæ est enim gens, aut quod genus hominum, quod non habeat, sine doctrina, anticipationem quandam Deorum? quam appellat póλ4 Epicurus, id est, anteceptam animo rei quandam informationem, sine qua nec intelligi quicquam, nec quæri, nec disputari, potest. Cujus rationis vim atque utilitatem 5 ex illo cœlesti Epicuri, de Regula et Judicio, volumine accepimus. XVII. 44. Quod igitur fundamentum hujus quæstionis est, id præclare jactum videtis. Cum enim, non instituto aliquo, aut more, aut lege, sit opinio constituta, maneatque ad unum omnium firma consensio ; intelligi necesse est, esse Deos, quoniam insitas eorum, vel potius innatas, cognitiones habemus. De quo autem omnium3 natura consentit, id verum esse necesse est. igitur Deos, confitendum est. Quod quoniam fere constat inter omnes, non philosophos solum, sed etiam indoctos; fateamur, constare illud etiam, hanc nos habere, sive anb Deorum.

1

Esse

versatur M.-4 Prolempsin B M. Prolemsin E CH. Problepsin A. Prolepsim G. Mox, disputari possit cod. Moseri, margo Venet. 1507. Manut. Lamb. probante Moser.-5 Junt. Victor. vim ac utilitatem. Pro cœlesti Paris. 2. 3. habent cæli ; Red. ex illa cœlesti Epicuri regula; Glog. ex illo cœlesti E. de regula accepimus et judicio volumine; Ġ accepimus volumine, probantibus Moser. et Beiero.

CAP. XVII. 1 G actum; E & tactum.-2 Cum igitur Red. Mox, lege ea sit opinio conj. Heindorf. firma omnium cons. K. firma cons. omnium D. Deinde, innatas cogitationes I. natas cog. M.-3 De quo enim omnium G K. De quo ante omnia I. De quo autem omnia M. De quo autem omnis Red. E. Statim, consensit et id verum necesse est esse Glog. necesse esse est Paris. 3.-4 Esse ergo Deos M. est omittit I.-5 Sex codd. Moseri, E U fatemur; Gud. 2. fa

NOTE

• Πρόληψιν] De illa hæc Plut. et Laërt.Quod eminus cernis, equusne sit, an bos, non cognosces, nisi, per prolepsim, et anticipatam cognitio

nem, bovem et equum cognoveris.'

De Regula] Hunc sic inscripsit: 'De Judicio seu Regula.' Illius meminerupt Seneca et Laërt.

8

[ocr errors]

ticipationem, ut ante dixi, sive prænotionem Deorum: sunt enim rebus novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse póλn appellavit, quam antea nemo eo verbo nominarat. 45. [p. 11.] Hanc igitur habemus, ut Deos beatos et immortales putemus. Quæ enim nobis natura 7 informationem Deorum ipsorum dedit, eadem insculpsit in mentibus, ut eos æternos et beatos haberemus. Quod si ita est, vere exposita illa sententia est ab Epicuro, Quod æternum beatumque sit, id nec habere ipsum negotii quicquam, nec exhibere alteri:" itaque neque ira neque gratia teneri, quod, quæ talia essent, imbecilla essent omnia.' Si nihil aliud quæreremus, nisi ut Deos pie coleremus, et ut superstitione liberaremur, satis erat dictum: nam et præstans Deorum natura hominum pietate coleretur, cum et æterna esset, et beatissima. Habet enim venerationem justam, quicquid excellit; et metus omnis a vi atque ira Deorum pulsus esset. Intelligitur enim, a beata immortalique natura et iram et gratiam segregari; quibus remotis, nullos a superis impendere metus. Sed, ad hanc confirmandam opinionem, anquirit" animus et formam, et

tens; A G indoctos fatemur, illud etiam, &c. Gud. 2. constare tibi etiam. Tum, hoc non habere M. nos hanc habere I. constare illud hanc habere K. anticipatione 4. novis rebus ponenda M.-6 H. i. haberemus Paris. 2. immortales beatosque Glog. beatos esse et immortales Red. putemus et immortales et beatos D. beatosque immortales Paris. 3. putaremus I. et immortales videmus Gud. 2.—7 Red. Heindorf. Schutz. natura nobis; M omittit nobis. Tum, ipsorum Deorum quatuor codd. Moseri. sculpsit Glog. Red. H.-8 Red. posita; G vere illa sententia exposita est; Glog. est illa sententia; E vera exposita. Statim, Quod beatum æternumque duodecim codd. Moseri, Victor. Dav. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell.-9 Sex codd. Moseri, et Ascens. quærimus. Get Thuan. omittunt et post coleremus. Tum, satis esset dictum Paris. 2. 3. La. Paulo post, pro cum Red. habet tamen; unde Heindorf. tamen, cum. Deinde, et motus omnis a vi atque ira Deorum pulsus est Paris. 3. expulsus esset G. depulsus esset H. depulsus est I.-10 Codex Moseri nullus. . . impenderet metus; I nullos.. impenderet metus; Red. nullus est superis metus.—11 Codd. aliquot,

NOTE

"Nec exhibere alteri] Fundamentum est illud doctrinæ Epicureæ, ab iisque kupla dóka, magistra sententia, seu palmaris, vocatur.

* Superstitione] Superstitio nomen sumsit, teste Cicerone, ab iis, qui pro

superstite prole Deos precibus fatigarent; vel, ut Lactantio placet, ab iis, qui superstitem memoriam hominum defunctorum, tanquam Deorum, colerent.

vitam, et actionem mentis, atque agitationem, in Deo. XVIII. 46. Ac de forma quidem partim ' natura nos admonet, partim ratio docet: nam a natura habemus omnes omnium gentium speciem nullam aliam, nisi humanam, Deorum. Quæ enim alia forma occurrit unquam aut vigilanti cuiquam, aut dormienti? Sed, ne omnia revocentur ad primas notiones, ratio hoc idem ipsa declarat. 47. Nam, cum præstantissimam naturam,3 vel quia beata est, vel quia sempiterna, convenire videatur eandem esse pulcherrimam; quæ compositio membrorum, quæ conformatio lineamentorum, quæ figura, quæ species, humana potest esse pulchrior? Vos quidem, Lucili, soletis,+ (nam Cotta meus modo hoc, modo illud) cum artificium effingitis, fabricamque divinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad usum, verum etiam ad venustatem apta, describere. 48. Quod si omnium animantium formam vincit hominis figura, Deus autem animans est; ea figura profecto est, quæ pulcherrima sit omnium: quoniamque Deos beatissimos esse constat, beatus autem esse sine virtute

margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. inquirit. Mox, et vitam et actionem atque mentis ag. de Schneideri sententia Schutz. et vitam et actionem mentisque ag. suspic. Elvenich. et vitæ actionem mentisque ag. conj. Beier. ad Offic. I.

5.17.

CAP. XVIII. 1 Ac de forma quarum partem Paris. 3. partem etiam Paris. 2. ratio nos docet G. nos ratio docet I. Mox, species nullamque aliam G. quo enim forma alia septem codd. Moseri.-2 D G nationes. Actutum, ratio hæc ipsa declarat Glog. ratio hoc ipsa Paris. 3. ratio hoc idem ipsa Paris. 2.-3 D præstantissimæ naturæ. Mox, videantur M. Tum, confirmatio liniamentorum C G HI, Paris. 3. E. esse potest pulchrior Red.—4 D soletis, Lucili. Gud. omittit soletis. Statim, Cotta sentit M. modo illud desunt in Gud. 2. artificium effugitis G. hominum figura Thuan.-5 Heindorf. e Glog. animantium formas, et sic Schutz. animantium figuram K M. vincit hominum figura margo Venet. 1507. Ascens. Manut. ea profecto figura est Paris. 2. ea profecto est K. quoniam Deos multi codd. Deinde, usquam esse sine hominis figura Paris. 2. Glog. M E. ratio inquam sine hom. Thuan.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

nemo potest, nec virtus sine ratione constare, nec ratio usquam inesse, nisi in hominis figura; hominis esse specie Deos, confitendum est. 49. Nec tamen ea species corpus est, sed quasi corpus: nec habet sanguinem, sed quasi sanguinem. XIX. Hæc quanquam et inventa sunt acutius, et dicta subtilius ab Epicuro, quam ut quivis ea possit agnoscere; tamen, fretus intelligentia vestra, dissero brevius, quam causa desiderat. Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo viderat animo, sed etiam sic tractat, ut manu, docet eam esse vim et naturam Deorum, ut primum non sensu, sed mente cernatur: nec soliditate quadam, nec ad numerum, ut ea, quæ ille propter firmitatem σregéμvia appellat, sed imaginibus, similitudine et transitione perceptis: cum infinita simillimarum imaginum species ex innumerabilibus individuis existat, et ad Deos affluat, cum maximis voluptatibus in eas imagines mentem

a

CAP. XIX. 1 Hæc quanquam inventa E. Hæc autem quanquam et inv. Paris, 2. ea ante possit deest in M. agnoscere; nec fretus K. vestra intelligentia D. intelligentia nostra Paris. 2. et E. dixero brevius K. edissero brevius cod. Voss. probante Oudend. ad Apul. tom. I. p. 451.-2 Epicurus enim ked. Heindorf. Mox, viderit... tractet codd. aliquot, Victor. Heindorf. Moser. viderat ... tractarat Manut. Tum, ut manu nos ducat Heindorf. de conjectura, Schutz. Moser. Orell. ut ducat nos manu, eam docet Glog. Nobb. ut manu ducat, docet primum, eam Lamb. ut manu doceat nos, eam Junt. ut manu doceat, eam Victor. ut manu, docet eam Manut. Dav. Deinde, ut non sensu, omisso primum, Lamb. quæ propter infirmitatem ille Red. quæ ille propter infinitatem Græca verba appellat Glog. quæ propter firmitatem ille σrepeà appellat G. appellant A B C, Paris. 2. Basil. appellatur Paris. 3.-3 Lall, de Walkeri conj. cumque, probantibus Moser. et Elvenich, deinde cum conj. Lamb. cum enim Dav. et ad Deos effluat Junt. et ad nos affluat conj. Lamb. et a Deo affluat Lall. et a Diis

NOTE

a repéμvia] Solida. Duo imaginum genera apud Epicurum; aliæ crassiusculæ, aliæ subtiliores. Crassiusculæ, seu solida, σTepéμvia, soliditate sua facile inter se cohærent, et ad nume. rum, id est, eadem semper numero conspiciuntur: subtiliores, cum perpetuo motu dilabantur, eandem nunquam imaginem, sed similem duntaxat offerunt. Imagines ex subtilioribus coalescentes Dii sunt. Ac ne

illi interirent dissolutis imaginibus perpetuo individuorum motu, infinita esse voluit corpuscula, adeoque alia aliis semper succedere. Cum vero illæ imagines in formam hominis coa. lescant; hinc non corpora sunt, sed quasi corpora.

b Et ad Deos afluat] Legendum forte, et adeo affluat; cum infra legatur, cum ex ipso imagines semper affiu

ant.

« PoprzedniaDalej »