Obrazy na stronie
PDF
ePub

b

8

optata magis, quam inventa, videantur. 20. Sed illa palmaris quidem, quod, qui non modo natum mundum introduxerit, sed etiam manu pæne factum, is eum dixerit fore sempiternum. Hunc censes primis, ut dicitur, labris 7 gustasse physiologiam,' qui quicquam, quod ortum sit, putet æternum esse posse? [p. 6.] Quæ est enim coagmentatio non dissolubilis? aut quid est, cujus principium aliquod sit, nihil sit extremum? Pronoa 9 vero si vestra est, Lucili, eadem; requiro (quæ paulo ante) ministros, machinas, omnem totius operis designationem, atque apparatum: sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non, quemadmodum Platonicus Deus, sempiternum? IX. 21. Ab utroque autem sciscitor, cur mundi ædificatores repente extiterint; innumerabilia sæcula dormierint. Non enim, si mundus nullus erat, sæcula non erant. Sæcula nunc dico, non ea,2 quæ dierum noctiumque numero annuis cursibus conficiuntur: nam fateor, ea, sine mundi conversione, effici non

Eam scientiarum partem, quæ rerum naturam investigat.

ad omnia codd. aliquot, Junt. Manut. Lamb.-6 Ita margo Venet. 1507. Victor. Manut. Lamb. Dav. Moser. Orell. Sed illa palmaris, quod codd. aliquot, etiam EOU, Junt. Heindorf. Sed illud palmare, quod Schutz. Wolf. uti volebat Dav. Mox, introduxit... dixit Red. Ascens. Schutz. Pro is Glog. et Schutz. habent idem.-7 Codd. aliquot, et Junt. labiis. Statim, physiologiam, id est, naturæ rationem, qui, &c. omnes codd. edd. antiquiss. margo Venet. 1507. Junt. Victor.-8 Heindorf. conj. cujus cum.-9 Пpóvoia Manut. Provoces E. Pronoë O. Mox, Lucili; eadem requiro Victor. Manut. Pronœa vero vestra si eadem est, Lucili, eadem requiro conj. Lamb. probante Wolf. P. vero si vestra est, Lucili, eadem; eadem requiro conj. Heindorf. Statim, ministras codd. aliquot, probante Creuz. Pro operis Manut. et Lamb. habent orbis.

CAP. IX. 1 Ita codd. aliquot, Junt. Victor. Dav. Schutz. Moser. Orell. sæcula ante dormierint codd. aliquot, Manut. Lamb. Heindorf. sæcula ante dormierint alii codd. margo Venet. 1507. probante Wolf.-2 Sæcula non dico

NOTE

b Illa palmaris] Sic Terent. in Eunuch. Id vero est quod mihi puto palmarinm.' Cic. Phil. VI. 'Sed illa statua palmaris,' &c. id est, præcipua, et quasi digna palma.

e Non modo natum] Mundumne æternum senserit Plato, necne, incertum est. Severus, Atticus, et Plut.

aiunt negasse; Crantor, Plotinus, Porphyrius, Iamblichus, Proculus, aiunt sensisse ita esse æternum, ut a Deo semper fuerit; adeoque quod initio temporis caruerit, ingenitum dici; genitum, quod a Deo semper fluxerit.

potuisse. Sed fuit quædam ab infinito tempore 3 æternitas, quam nulla temporum circumscriptio metiebatur: spatio tamen, qualis ea fuerit, intelligi potest; quod ne in cogitationem quidem cadit, ut fuerit tempus aliquod, nullum cum tempus esset. 22. Isto igitur tam immenso spatio, quæro, Balbe, cur Pronoea + vestra cessaverit. Laboremne fugiebat? At iste nec attingit Deum; nec erat ullus, cum omnes naturæ numini divino, cœlum, ignes, terræ, maria, parerent. Quid autem erat, quod concupisceret Deus mundum signis et luminibus, tanquam ædilis, ornare? Si, ut [Deus] ipse melius habitaret; antea videlicet, tempore infinito, in tenebris, tanquam in gurgustio, habitaverat. Post autem varietatene eum delectari putamus, qua coelum et terras exornatas videmus? Quæ ista potest esse oblectatio Deo? quæ si esset, non ea tamdiu carere potuisset. 23. An hæc, ut fere dicitis, hominum causa a Deo constituta sunt? Sapientumne? propter paucos ergo tanta est? facta rerum molitio. An stultorum? At primum causa non fuit, cur de improbis bene mereretur. Deinde, quid e Habitatione tenui, obscura, inculta.

nunc ea conj. Heindorf.-3 Voc. tempore suspectum est Schutzio in ed. maj. Mox, circumscriptio temporum codd. aliquot, Junt. Victor. Dav. Heindorf. circumscriptio temporis margo Venet. 1507. emetiebatur Red. probante Heindorf. Tum, intelligi non potest codd. aliquot, margo Venet. Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Nobb. Verba, quod ne ... tempus esset, Wyttenb. collocanda censuit post v. effici non potuisse, probante Moser. improbante Orell.-4 Пpóvota Manut.-5 Verba et luminibus suspecta sunt Ernestio. tanquam ædes conj. Schneider. et Heindorf. improbante Orell. si delendum censebat Walker. Deus de Ernestii sententia delevit Schutz. Deinde, ante videlicet Junt. Victor. Dav.-6 An hæc fere ut codd. aliquot, margo Venet. 1507. Victor. Dav.-7 Ergo est tanta Junt. Victor. Igitur tanta est Manut.

NOTE

d Laboremne fugiebat] Eodem argumento utitur Lucret. lib. v. Quidve novi potuit tanto post ante quietos Illicere, ut cuperent vitam mutare priorem.'

e Tanquam ædilis] Quod Lacedæmoniis ephori, Ætolis agoranomi, hoc ferme Romanis a principio ædiles fuere. Duo primum instituti; mox, dissentiente a nobilibus plebe, qua

tuor; denique, potito rerum Cæsare, sex; plebeii duo, Cereales totidem, totidem curules. Cerealium munus fuit, præesse annonæ forensi; plebeiorum, inhibere popinas, matronas insimulare probri, fœneratores coër cere; curulium, ludos sacros et solen. nes instituere, urbem omni ex parte reficere et ornare.

est assecutus, cum omnes stulti sint sine dubio miserrimi; maxime quod stulti sunt: (miserius enim stultitia quid possumus dicere?) deinde, quod ita multa sunt incommoda in vita, ut ea sapientes commodorum compensatione leniant, stulti nec vitare venientia possunt, nec ferre præsentia. x. Qui vero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt animi naturam, intelligentes in quam figuram cadere posset: de quo dicam equidem paulo post. 24. Nunc autem hactenus admirabor eorum tarditatem, qui animantem, immortalem, et eundem beatum, rotundum esse velint, quod ea forma ullam neget esse pulchriorem Plato. At mihi vel cylindri, vel quadrati, vel coni, vel pyramidis, videtur esse formosior. Quæ vero tribuitur vita isti rotundo Deo? Nempe ut ea celeritate contorqueatur, cui par nulla ne cogitari quidem possit. In qua non video, ubinam mens constans, et vita beata, possit insistere. Quodque in nostro corpore, si mi

Lamb. Nobb. Heindorf. Schutz. Igitur est tanta Dav.-8 Dav. conj. cum, probante Ernesti, qui præterea quod deleri posse censebat. Actutum, ita omittunt Reg. margo Venet. 1507. Lall. Paulo post, pro possunt, quod servant nonnulli codd. Junt. Victor. Dav. Lall. Moser. possint habent alii codd. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. probante Wolf.

CAP. X. 1 C, Schutz. Orell. animi natura intelligentis, ut volebat Ernesti, probantibus Wyttenb. et Creuz. animi naturam intelligentis Grut. Lall. prob. Beier. vide[runt] animi naturam, * intelligentes Nobb. propter videntur codicis Ursin. animi naturam non intelligentes margo Venet. 1507. uti volebat Lamb. nullo modo non viderunt animi naturam, in quam ed. 1566. animi natura et intelligentia in quam conj. Eichstad. probantibus Wolf. et Moser. intelligentes omittit ed. quædam vet. ap. Wolf. Mox, equidem omittunt Venet. 1507. Manut. Lamb.-2 Schutz. conj. et beatum, eundem rotundum; Heindorf. suspic. beatum, et eundem rotundum; Junt. Manut. Lamb, et eundem beatum, et rotundum. Mox, neget ullum Junt. Victor. qua forma neget ullam e cod. Reg. Lall.-3 Ita Grut. Moser. Quæ vero vita tribuitur codd. aliquot, Victor. Lamb. Dav. Heindorf. Schutz. Orell. Quæ vero vita attribuitur A. B. Paris. 1. 2. Gud. 2. E U, alii codd. margo Venet. 1507. Junt. Manut.—

f Viderunt] Forte videntur.

NOTE

Vel cylindri] Cylindrus, figura teres, a geometris definitur, figura circularis per circulos æquales et parallelos in longum ducta.

h Vel coni] Figura est ex plano rotunda in acumen desinens.

i Vel pyramidis] A cono differt in eo, quod pyramis latera et angulos habeat, conus non habeat.

d

nima ex parte significetur,* molestum sit; cur hoc idem non habeatur molestum in Deo? [p. 7.] Terra enim profecto, quoniam pars mundi est, pars est etiam Dei. Atqui terræ maximas regiones inhabitabiles atque incultas videmus, quod pars earum appulsu 5 solis exarserit, pars obriguerit nive pruinaque, longinquo solis abscessu: quæ, si mundus est Deus, quoniam partes mundi sunt, Dei membra partim ardentia, partim refrigerata, dicenda sunt.

m

25. Atque hæc quidem vestra, Lucili. Qualia vero sint, ab ultimo repetam superiorum.6 Thales enim " Milesius," qui primus de talibus rebus quæsivit, aquam dixit esse initium rerum; Deum autem,° eam mentem, quæ ex aqua cuncta fingeret.7 Si Dii possunt esse sine sensu et motu,

8

d In qua mundi celeritate, non video in qua ejus parte residere possit mens constans et vita beata; quodque in nostro corpore, si minima ex parte reperiatur, molestum sit, &c.

4 Ita margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. mundi pars est alii et Orell. Post hæc collocanda censet v. seqq. si mundus est Deus Beier. ad Offic. tom. 1. p. 37.-5 EU impulsu. Mox, a longinquo Red. Heindorf. longinquoque codd. aliquot, probante Moser. Tum, mundi partes Eliens. alii codd. ap. Crenzer. Victor. Dav. Heindorf. Schutz. Orell.-6 Dæderl. conj. qualia vero sint superiorum, ab ultimo repetam; Jentzen. suspic. vestra, Lucili: vestra qualia sint, ab u. r. s. e codd. aliquot Dav. Lall. Schutz. qualia vero alia sint, c. Red. Glog. al. ap. Creuzer. qualia vero sunt; A B Ċ qualia vero est.— 7 Codd. aliquot, et Junt. gigneret; Ernesti conj. finxerit, improbante Heindorf-8 Ita e conjectura Ernestii Moser. et Nobb. Si...sensu, cur aquæ mentem, &c. de Heindorfii suspicione Schutz. Sic Dii possunt esse sine sensu:

NOTE

* Significetur] Suspicor vocem esse depravatam.

1 Ab ultimo repetam] Hunc locum male Manutius explicat de elementis; neque enim ultimum in enumeratione elementorum aquam posuit Cicero, sed terram. Sic igitur lo cum explica: A primis repetam principiis.

Thales enim] Primus inter septem Græciæ sapientes; patre Examyo, matre Cleobulina. Floruit capessente regnum Anco Martio. Mortuus est cum certamini gymnico interesset, qua æstu, qua siti, qua senio oppressus.

n Milesius] Miletus, urbs Ioniæ, in ora maris Egæi: olim Apollinis oraculo clara; nunc tenuis, Turcarum imperio subjacet, Melasso. Altera Miletus est Calabria ulteriore, Melito.

• Deum autem] Ergo duplex principium rerum admisit; cum tamen Anaxagoras ab omnibus veteribus et a Tullio ipso laudetur, quod primus materiæ artificem adjunxerit.

P Si Dii possunt] Locus obscurus, sive mutilus sit, sive non satis intellexerit Velleius opinionem Thaletis. Sic ferme legi oporteret, Si Dii possunt cum aqua conjungi, possunt esse

10

t

cur aquæ adjunxit, si ipsa mens constare potest vacans corpore? Anaximandri autem opinio est, nativos esse Deos, longis intervallis orientes, occidentesque, eosque innumerabiles esse mundos. Sed nos Deum, nisi sempiternum, intelligere qui possumus? 26. Post Anaximenes' aëra Deum statuit, eumque gigni, esseque immensum et infinitum, et semper in motu ; quasi aut aër" sine ulla forma Deus esse possit, cum præsertim Deum non modo aliqua, sed pulcherrima, specie esse deceat; aut non omne, quod ortum sit, mortalitas consequatur. XI. Inde Anaxagoras, qui accepit ab Anaximene disciplinam, primus omnium rerum descriptionem et modum,' mentis infinitæ vi ac ratione, designari et confici voluit: in quo non vidit, neque motum, sensui junctum et continentem, in infinito ullum esse posse; neque sensum omnino, quo non ipsa natura pulsa sentiret/ Deinde, si mentem istam quasi

• Nasci posse Deos.

f Primus omnium voluit totius mundi motum et ordinem fieri et ordinari vi et

et menti cur aquam adj. conj. Beier. Qui, si Dii...sine sensu? Et mentem cur aquæ adj. de Bouh. conjectura Lall. cur mentem aquæ Lamb.—9 Codd. aliquot omittunt mundos, probante Ursin. idemque i. e. mundos conj. Lamb. eosque innumerabiles esse et ipsos esse mundos suspic. Heindorf.-10 Victor. Deum sempiternum, nisi sempiternum.-11 Glog. quasi vero aër; unde Heindorf. et Schutz. quasi vero aut aër. Cf. Beier. ad Offic. tom. I. p. 214. Mox, deceat esse decem codd. Creuzeri, Victor. Dav. Heindorf. Moser. Orell.

CAP. XI. 1 Dav. de Rigaltii conjectura et motum, probantibus Lall, et Beier. Mox, sensui conjunctum G, alii codd. margo Venet. 1507. Manut. Lamb.

NOTE

sine sensu et sine mente: sin ipsa mens constare potest vacans corpore, cur aquæ adjunxit?

• Anaximandri] Anaximander co- gnatus discipulusque Thaletis, artis gnomonicæ et horoscopii inventor, astrologiæ peritissimus, unde sidera Deos esse docuit, quæ, cum nascantur occidantque,' Deos nativos' per jocum Velleius appellat. Floruit sub Polycrate, Samiorum tyranno.

▾ Eosque innumerabiles] Astra non solum Deos, sed mundos esse, som

niavit.

Anaximenes] Discipulus Anaximandri, mortuus quo anno Sardis a Cyro capta est: alius ab Anaximene Lampsaceno, præceptore Alexandri Macedonis, qui Lampsacum, felici dolo, excidio subduxit.

Aëra Deum] Non quem spirando ducimus, sed spiritum et mentem. Quare cum Thalete consentit. Id tamen discriminis, quod geminum Thales, unum Anaximenes principi. um agnoscat.

« PoprzedniaDalej »