Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam non perciperentur, tamen, quia visum haberent quendam insignem et illustrem, his sapientis vita regeretur.

VI. 13. Sed jam, ut omni me invidia liberem, ponam in medio sententias philosophorum de natura Deorum: quo quidem loco convocandi omnes videntur, qui, quæ sit earum vera,' judicent. Tum demum mihi procax Academia videbitur, si aut consenserint omnes, aut erit inventus aliquis, qui, quid verum sit, invenerit. Itaque mihi libet exclamare, ut ille in Synephebis :3

Pro Deum, popularium omnium, omnium adolescentium

Clamo, postulo, obsecro, oro, ploro, atque imploro fi

dem;

non levissima de re, ut queritur ille,"

Fieri in civitate facinora capitalia:

Ab amico amante argentum accipere meretrix non vult:7 14. sed ut adsint, cognoscant, animadvertant, quid de reli

causa locus hic Heindorfio interpolatus videbatur.' Orell. multa etiam esse E. Statim, quia visum habent quendam idem cod. quia visum quendum haberent alii codd. ap. Orell. et Victor. quia visionem, &c. conj. Schutz.

CAP. VI. 1 Cod. U quæque sit natura eorum, et in marg. qui quæ sint vera; E qui, quæ sint, &c.-2 Tum mihi idem codex. Mox, si autem cons. U. Pro erit Dav. conj. fuerit.-3 Ita de conjectura Ursini Lall. Schutz. Moser. Nobb. Orell. ut Statius in Syn. codd. aliquot, margo Venet. 1507. Victor. Manut. Lamb, Grut. Oliv. ut Plautus in Syn. codd. aliquot, et Junt. ut jus in ephebis E. ut in Sinefebis O. ut in fine phebis U. ut in Synephebis, Dav. Heindorf. ut Terentius in Syn. al.-4 Ita codd. plerique Oxon. Manut. Dav. seqq. omnium alterum omittunt multi codd. etiam, Junt. Victor. Lamb. Grut. -5 E omittit ploro.-6 Red. Glog. Heindorf. omittunt ille. Mox, In civitate fieri codd. aliquot, Victor. Dav.-7 Nobb. et Orell. nevolt; Moser. conj. Abs amico a. accipere ehem meretrix nevolt; Jentzen. fieri jam in civitate faci

NOTE

8 Ut ille [Statius] Cæcilius Statius, comœdiarum scriptor insignis, contubernalis Ennii. Statius servile no. men fuit, servisque dari solitum. Habuit et illud Cæcilius, sed postea in cognomen versum est, et Cæcilius Statius appellari cœpit. Gell. iv. 20. Gyrald. de Poët.

h Popularium omnium] Geminari il

lud omnium volunt aliqui, rhythmi, ut aiunt, supplendi causa. Dno primi versus, inquiunt, sunt trochaici octonarii catalectici; tertium quale sit, ignoratur. Carminis comici leges, si quæ sunt, docebunt te Erasmus, Scaliger, Joan. Camerarius, et Alciat. de Metro.

8

gione, pietate, sanctitate, cærimoniis, fide, jurejurando, quid de templis, delubris, sacrificiisque solennibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos præsumus, existimandum sit. Hæc enim omnia ad hanc de Diis immortalibus quæstionem referenda sunt. [p. 5.] Profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere arbitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum de maxima re tanta dissensio. 15. Quod cum sæpe alias, tum maxime animadverti, cum, apud C. Cottam,' familiarem meum, accurate sane et diligenter, de Diis immortalibus disputatum sit. Nam, cum feriis Latinis, ad eum, ipsius rogatu arcessituque, venis

[ocr errors]

10

nora capitalia: Accipere abs amante amico argentum meretrix nevolt.-8 E pietate et sanctitate. Mox, nos deest in eodem codice.-9 Quam codex unus ap. Orell. B. Cottam E O U. Deinde, disputatum est e codd. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. disputatum fuit E. disputatumst alii codd. disputatum esset conj. Ernesti.-10 Junt. Manut. accersituque. Statim, G. Velleio E U. sena

NOTE

i Templis, delubris] Templum' erat locus augurii vel auspicii causa, quibusdam conceptis verbis finitus et designatus. Varro de Ling. Lat. lib. vi. Delabrum' locus erat in quo ædi sacræ addita erat area. Varro ibid. Vel, ut tradit Isidorus, Orig. xv. 4. 'delubra' dicebantur templa fontes habentia, quibus ante ingressum diluebantur; et a diluendo, 'delabra.'

Ipsis auspiciis] Auspiciorum quinque genera: 1. ex cœlo; 2. ex avibus; 3. ex tripudiis; 4. ex quadru. pedibus; 5. ex diris. Plura infra.

C. Cottam] C. Aurelius Cotta, munere pontifex, secta Academicus, belli pacisque artibus clarus: rebus feliciter in Gallia gestis, post consulatum an. 679. triumphus illi decretus est; sed mors triumphum prævertit. Duos habuit fratres, Marcum et Lucullum. Ille, L. Luculli in consulatu collega, a Mithridate ad Chalcedonem turpiter victus est: hic, consul an. 688. mox censor, usque ad bellum

Mutinense vixit.

m Feriis Latinis ] Quadruplex feriarum, seu festorum, genus apud Romanos; stativæ, conceptivæ, imperativæ, nundina. Stativæ, seu statæ, ut Festus Pompeius loquitur, quæ certo statutoque die celebratæ, ut Lupercalia, Saturnalia: conceptivæ, quæ incertis diebus, ut Compitalitiæ, sementinæ imperativa, quas consul prætorve, aut pontifex maximus pro arbitrio indiceret : nundinæ, quibus rustici mercandi causa in urbem confluere soliti. Latinæ stativæ erant, nempe die ultima Martii; qua Jovi Latiali in monte Albano sacrum fiebat, quod Latium dicebatur. Has Tarquinius unius diei esse voluit. Post exactos reges, alter adjici cœptus. Reconciliata plebe cum Patribus per Menenium Agrippam, tertius accessit ; quartus, reconciliata rursus plebe cum Patribus per Camillum. Interjecto deinde tempore, sex alii dies adjecti; ultra quos, post Latinas ferias, duo

sem, offendi eum sedentem in exhedra," et cum C. Velleio° senatore disputantem: ad quem tum Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant. Aderat etiam Q. Lucilius Balbus, qui tantos progressus habebat in Stoicis, ut cum excellentibus in eo genere Græcis compararetur. Tum, ut me" Cotta vidit, Peropportune, inquit, venis: oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio; cui, pro tuo studio, non est alienum te interesse. VII. 16. Atqui' mihi quoque videor, inquam, venisse, ut dicis, opportune. Tres enim trium disciplinarum principes convenistis. M. Piso'r si adesset, nullius philosophiæ, earum quidem quæ in honore sunt, vacaret locus. Tum Cotta, Si, inquit, liber Antiochi nostri, qui ab eo nuper ad hunc Balbum missus est, vera loquitur; nihil est, quod Pisonem, familiarem tuum, desideres. Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re con

tore omittunt et Grut.-11 Tum me ut codd. aliquot. contra vidit U : et in marg. cocta. CAP. VII. 1 Atque codd. aliquot, probantibus Walk. et Moser.-2 M. enim Piso codd. plerique, et edd. ante Dav. item Orell. M. etiam Piso conj. Hein

NOTE

etiam religiosi dies habiti, quo tempore solenne ludicrum in Capitolio fieri solitum. Tiraquel. in Dies Genial.

"In exhedra] Exhedram aliis placet esse fenestræ genus quoddam; aliis pensiles pergulas, balcons; melius aliis cubiculum columnis fultum et epistyliis pluribus, excisis spatiis, quibus prospectus in viam sit, aliquando sub divo, nonnunquam sub tecto. Vitruv. v. 11.

• Cum C. Velleio] Secta Epicureo, et L. Crasso familiari. Quas in rep. dignitates gesserit, obscurum est, si tribunatum plebis an. 663. excipias. Avus fuit P. Velleii Paterculi, cujus extat Historia ad M. Vinicium consulem.

P Q. Lucilius Balbus] Hunc Lucium Lucilium Balbum Pigh. et Corradus

commentario in Brutum Ciceronis vocant. Celebris jurisconsultus, e schola Q. Mucii Scævolæ, pontificis maximi. Ad hunc Antiochus librum scripsit, de quo infra. Pater L. Lucilii, qui in Ciliciam legatus cum Appio Claudio, Ciceroni in provinciam venienti obviam missus est. Cic. Famil. 111. 5. Diversa gens a Lucilio poëta, qui et ipse prætor fuit an. 636.

a Tres enim trium] Academicæ, Stoicæ, Epicureæ: Academicæ Cotta; Stoicæ Balbus; Epicureæ Velleius.

M. Piso] Is ipse de quo Cic. in Bruto: Piso quicquid habuit, habuit ex disciplina.' Quis pater, quis avus, quid ipse in repub. gesserit, obscurum est.

8

cinere videntur, verbis discrepare: quo de libro velim scire, Balbe, quid sentias. Egone? inquit ille. Miror, Antiochum, hominem inprimis acutum, non vidisse, interesse plurimum inter Stoicos, qui honesta a commodis, non nomine, sed genere toto, disjungerent; et Peripateticos, qui honesta commiscerent cum commodis, ut ea inter se magnitudine, et quasi gradibus, non genere, differrent. Hæc enim est non verborum parva, sed rerum permagna, dissensio. 17. Verum hæc alias: 7 nunc, quod cœpimus, si videtur. Mihi vero, inquit Cotta, videtur. Sed ut hic, qui intervenit, (me intuens) ne ignoret, quæ res agatur, de natura agebamus Deorum: quæ cum mihi videretur perobscura, ut semper videri solet, Epicuri ex Velleio sciscitabar sententiam. Quamobrem, inquit, Vellei, nisi molestum est, repete quæ cœperas. Repetam vero: quanquam non mihi, sed tibi, hic venit adjutor: ambo enim, inquit arridens, ab eodem Philone nihil scire didicistis. Tum ego, Quid didicerimus, Cotta viderit: tu autem nolo existimes, me adjutorem huic venisse, sed auditorem, et quidem æquum, libero judicio, nulla ejusmodi astrictum necessitate, ut mihi (velim, nolim) sit certa quædam tuenda sententia.

VIII. 18. Tam Velleius, fidenter sane, ut solent isti, (nihil tam verens, quam ne dubitare aliqua de re videretur; tanquam modo ex Deorum concilio, et ex Epicuri inter

dorf. Cn. Piso . Tum, nullus phil. E.-3 Ita cum codd. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Manut. Dav. seqq. consentire codd. aliquot, etiam U, et Lamb. ipse tamen postea improbavit.-4 Balbe, velim scire Victor. Dav. velim, Balbe, scire margo Venet. 1507. Junt.-5 Victor. dijungerent. Mox, qui sic honesta Glog. Heindorf. Schutz. miscerent U, margo Venet. 1507. Junt. commiscent E. cum omittunt Manut. Lamb.-6 Hæc est enim de Heindorfii conjectura Schutz. Moser. Statim, magna dissensio E.-7 Sed hæc alias U, margo Venet. 1507. Junt. Verum hoc alias E O, Victor. Dav. nunc quod accepimus E. -8 U, Lamb. qua de re.—9 Red. omittit inquit.-10 Duo codd. nolo me exis. times adjutorem huic venisse, probante Moser. huc venisse E. Mox, E et equidem, &c. U et quam, &c.

NOTÆ

• Honestu a commodis] Utrorumque Nihil scire] De omnibus dubitadiscrimen vide copiose de Fin. lib. verunt Academici.

[ocr errors]

2

[ocr errors]

mundiis,'" descendisset) Audite, inquit, non futiles commenticiasque sententias, non opificem ædificatoremque mundi, Platonis de Timæo Deum: nec anum fatidicam Stoicorum Пpóvolav, quam Latine licet 'providentiam' dicere; neque vero mundum ipsum, animo et sensibus præditum, rotundum, ardentem, volubilem Deum, portenta et miracula non disserentium philosophorum, sed somniantium. 19. Quibus enim oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a Deo atque ædificari mundum facit? quæ molitio? quæ ferramenta? qui vectes? quæ machinæ ? qui ministri tanti muneris fuerunt? Quemadmodum autem obedire et parere voluntati architecti aër, ignis, aqua, terra, potuerunt? Unde vero ortæ illæ quinque formæ ex quibus 4 reliqua formantur, apte cadentes ad animum efficiendum pariendosque sensus? Longum est omnia: 5a quæ talia sunt, ut a Fatorum decreta exponentem.

[ocr errors]

CAP. VIII. 1 E intermediis; U internumidiis, et in marg. intermundus. Actutum, descendens sed. Mox, non commenticias futilesque margo Venet. 1507. Manut. Lamb. Deinde, in Timao Heindorf. de Walkeri sententia, sicque volebat Schutz. probante Moser. de Timao gloss. videbatur Wolfio.— 2 Red. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. volubilem, ardentem.-3 Venet. 1507. Manut. Lamb. Heindorf. omittunt animi; uncis inclusit Orell. Mox, potuit noster E. poterit utrum U. fabricam illam tanti operis desunt in E. Paulo post, quemadmodum obedire E U. quemadmodum enim obedire U in marg.-4 Codd. aliquot et Victor. e quibus; U omittit ex. Actutum reliquæ U, alii codd. ap. Orell. margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb.-5 Longum est ad omnia multi codd. margo Venet. 1507. Victor. Dav. Lall. Heindorf. Schutz. Longum est iter

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »