Obrazy na stronie
PDF
ePub

talia sunt, ut ea ipsa Dii7 immortales ad usum hominum fabricati pæne videantur. Contra quos Carneades" ita multa disseruit, ut excitaret homines non socordes ad veri investigandi cupiditatem. 5. Res enim nulla est de qua tantopere? non solum indocti, sed etiam docti, dissentiant. Quorum opiniones cum tam variæ sint, tamque inter se dissidentes; alterum 1° fieri profecto potest, ut earum nulla; alterum certe non potest, ut plus una, vera sit. III. Qua quidem in causa et benevolos objurgatores placare, et invidos vituperatores confutare, possumus, ut alteros reprehendisse poeniteat, alteri didicisse se gaudeant.' Nam, qui admonent amice, docendi sunt; qui inimice insectantur, repellendi. 6. Multum autem fluxisse video de libris nostris (quos complures brevi tempore edidimus) variumque sermonem, partim admirantium, unde hoc philosophandi nobis subito studium extitisset; partim, quid quaque de re certi haberemus, scire cupientium. Multis etiam sensi + mirabile videri, eam nobis potissimum P

bescunt E.-7 De Bouhierii conjectura Heindorf. et Schutz. ipsi Dii, probante Ernesti.-8 Carneades vi mulla E O U. disserit, ut excitares h. non secordes E. -9 Codex unus Oxon. Wolf. Dav. Moser. Orell. tanto opere. Actutum, non solum docti, sed etiam indocti codex unus Oxon. margo Venet. 1507. Junt.10 E alterum nemo; et in margine alterum vero. Statim, profecto fieri codd. aliquot, Victor. Dav.

CAP. 111. Margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. se didicisse gaudeant. -2 Lamb. conj. refellendi, improbante Orell.-3 Multum quoque O. Mox, varioque sermone E. Deinde, partim quidem quaque, &c. E.-4 Multis etiam censui in eodem cod. Mox, rebus offenderet E. Pro relictæ, quod servant

NOTE

puta Arnobius, Tertullian. Clem. Alexandrinus. Vid. J. Lips. Manud. ad Phil. Stoic. diss. 7.

Carneades] Novæ (nam triplex fuit) auctor Academiæ: veteris dux fuit aut Socrates, aut Plato, mediæ Arcesilaus. Carneades vir fuit summæ in disputando modestiæ: cum multa ex Chrysippi libris hausisset, dicere solebat, 'Nisi Chrysippus fuisset, ego non essem:' tanta insuper eloquentia, ut in celebri illa AtheDelph, et Var, Clas,

niensium legatione, audito Carneade, Cato Censorius dimittendos quamprimum legatos dixerit, eo enim loquente, quid verum, quid falsum esset, discerni non posse. Plin. 1. 30.

• Complures brevi tempore] Ex quo potiri rerum cœpit J. Cæsar.

P Eam nobis potissimum] Academicam. Huic Cicero, quamvis desertæ, ideo nomen dedit, quod eloquentiæ, quam semper ipse amavit, schoCicero. 3 EEEE

probatam esse philosophiam, quæ lucem eriperet, et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertæque disciplinæ, et jampridem relictæ, patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum. Nos autem nec subito cœpimus philosophari; nec mediocrem a primo tempore ætatis in eo studio 5 operam curamque consumsimus: et, cum minime videbamur, tum maxime philosophabamur: quod et orationes declarant, refertæ philosophorum sententiis, et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit; et principes illi, Diodotus,' Philo,' Antiochus,* Posidonius," a quibus instituti sumus. 7. Et, si omnia philosophiæ præcepta referuntur ad vitam, arbitramur nos et publicis et privatis in rebus ea præstitisse, quæ ratio et doctrina præscripserit. IV. Sin autem quis requirit, quæ causa nos impulerit, ut hæc tam sero* literis mandaremus, nihil est, quod expedire tam facile possimus. Nam, cum otio langueremus, et is esset reipublicæ status,

I

plurimi codd. et edd. vett. relicto habet O. derelicta conj. Heindorf.-5 D ætatis in eo studii; E ætatis meæ studii. Statim, tamen maxime E. Tum, quod et orationes nostræ Lamb. refertæ p. sententiæ al. Pro floruit Scheller. conj. patuit.-6 Margo Venet. 1507. Junt. Victor. præcepta philosophia.

CAP. IV. 1 Nam cum oratione E. Mox, unius consilio regi atque gubernari

[blocks in formation]

ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset; primum, ipsius reipublicæ causa, philosophiam nostris hominibus explicandam putavi, magni existimans interesse ad decus et ad laudem civitatis, res tam graves tamque præclaras Latinis etiam literis contineri. 8. Eoque me minus instituti mei pœnitet, quod facile sentio,3 quam multorum non modo discendi, sed etiam scribendi, studia commoverim. Complures enim, Græcis institutionibus eruditi, ea, quæ didicerant, cum civibus suis communicare non poterant, quod illa, quæ a Græcis accepissent, Latine dici posse diffiderent. Quo in genere tantum profecisse videmur, ut a Græcis ne verborum quidem copia vinceremur.s 9. Hortata etiam est, ut me ad hæc conferrem, animi ægritudo, fortunæ magna et gravi commota injuria: cujus si majorem aliquam levationem reperire potuissem, non ad hanc potissimum confugissem. Ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui, quam si me non modo ad legendos libros, sed etiam ad totam philosophiam pertractandam, dedissem." [p. 4.] Omnes autem ejus partes, atque omnia membra, tum facillime noscuntur, cum totæ quæ

[ocr errors]

Glog. unde Heindorf. conj. unius consilio alque cura regi et gubernari.—2 E, Manut. ad decus et laudem; U ad decus et ad salutem. E atque præclaras.— 3 Heindorf. e cod. Glog. quod jam facile sentio.-4 E didicerunt.-5 Dav. conj. vincamur, improbantibus Wolf. Jentzen. et Orell.-6 Hortata est etiam cum codd. aliquot Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. Mox, hæc conferam EO. cui si majorem Glog. alii codd. et margo Venet. 1507. pro

NOTE

y Majorem aliquam levationem] Quan. tum ad sedandas animi ægritudines studium valeat, docuit Osymanduas, rex Ægypti, qui bibliothecam primus inter reges habuit, eamque inscripsit ψυχῆς ἰατρεῖον, animi medica oficis na. Idem emblema sibi ascivit bibliotheca Claromontana Soc. J. Parisiis.

1 Omnia membra] Videor mihi operæ pretium facturus, si philosophiam veterem in partes suas ac membra distribuam. Triplex fuit philosophiæ genus: primum a modo philosophan

di profectum; alterum a magistris ; tertium a rebus ipsis. 1. A modo philosophandi, alii dicti doyμatıkol, qui de rebus disserebant, quasi comprehendi et intelligi certo possent: alii pekтikol, qui de rebus disserebant, quasi humanum captum supe. rantibus. 2. A magistris aliud philosophiæ genus dictum Italicum, aliud Ionicum; Italicum a Pythagora, quod in Italia, seu Magna Græcia, philosophatus sit; Ionicum ab Anaximandro, nato Mileti, quæ urbs est Ioniæ clarissima. 3. A rebus

8

stiones scribendo explicantur. Est enim admirabilis quædam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia nexa, et omnes inter se aptæ colligatæque videantur. v. 10. Qui autem requirunt, quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt, quam necesse est. Non enim tam auctoritatis ' in disputando, quam rationis, momenta quærenda sunt. Quinetiam obest plerumque iis, qui discere volunt, auctoritas eorum qui se docere profitentur. Desinunt enim suum judicium adhibere: id habent ratum, quod ab eo, quem probant, judicatum vident. Nec vero probare soleo id, quod de Pythagoreis accepimus; quos ferunt, si quid affirmarent in disputando, cum ex iis quæreretur, quare ita esset, respondere solitos, 'Ipse dixit: ''ipse' autem erat Pythagoras. Tantum opinio præjudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas. 11. Qui autem mirantur,4 nos hanc potissimum disciplinam secutos, his, quatuor Academicis libris, satis responsum videtur. Nec vero

bante Wolf.-7 Jentzen. conj. dedidissem.-8 Victor. alia ex alia annexa ; codd. aliquot, etiam E, Dav. Lall. Heindorf, Schutz. aliæ ex aliis nexæ; U alia ex alia nexa ratione. Tum, colligatæ videntur E.

CAP. V. 1 Ita codd. aliquot, Victor. Lamb. Dav. Moser. Orell. auctoritates conj. Heindorf. recepit Schutz. auctores plurimi codd. etiam &, margo Ve. net. 1507. Manut. Nobb.-2 E his.-3 Pythagoricis U, margo Venet. 1507. Lamb. Mox, cum ex his E. cum ex eis Victor. Tum, ipse dixit, avròs pa Junt. Verba, ipse autem erat Pythagoras suspecta sunt Walkero.-4 Qui au

NOTE

ipsis; alii in organo solo, seu methodo tradenda versati, et illi dialectici; alii in rerum natura indaganda, et illi physici; alii in voluntate hominis moderanda, et illi ethici. Dialecticorum princeps Zeno Eleates; physicorum Anaximenes; ethicorum Socrates; unde decem sectæ ethico

rum.

a Ipse dixit] Vox usurpari solita ab ipso Pythagora, inquit Suidas, quo plus sibi auctoritatis conciliaret : Laërt. a Pythagora quodam Zacyntho profectam tradit.

b Pythagoras] Vir incertis parentibus et patria, sicut Homerus, quia

suum plures esse volunt; quanquam plerique Samium fuisse tradunt. Sunt qui magum fuisse scripserint, quod Deorum consuetudine uti solitum referat Suidas ex Philostrato. Salian.

c Quatuor Academicis] Duos primum Academicorum libros scripserat, quorum sermonem Catulo, Lucullo, et Hortensio tribuerat, hominibus nobililibus illis quidem, sed non iis qui λογικώτερα illa sustinerent. Attici consilio negotium retractavit, et duobus e libris quatuor effecit. De iis plura diximus suo loco.

6

desertarum relictarumque 5 rerum patrocinium suscepimus. Non enim, hominum interitu, sententiæ quoque occidunt: sed lucem auctoris fortasse desiderant: ut hæc in philosophia ratio contra omnia disserendi, nullamque rem aperte judicandi, profecta a Socrate, repetita ab Arcesila, confirmata a Carneade, usque ad nostram viguit ætatem; quam nunc propemodum orbam esse in ipsa Græcia intelligo: quod non Academiæ vitio, sed tarditate hominum, arbitror contigisse. Nam, si singulas disciplinas percipere magnum est, quanto majus omnes ! quod facere iis 7 necesse est, quibus propositum est, veri reperiendi causa, et contra omnes philosophos, et pro omnibus, dicere. 12. Cujus rei tantæ tamque difficilis facultatem consecutum esse me non profiteor; secutum esse, præ me fero. Nec tamen fieri potest, ut, qui hac ratione philosophentur, ii nihil habeant, quod sequantur. Dictum est omnino hac de re alio loco diligentius: sed, quia nimis indociles quidam tardique sunt, admonendi videntur sæpius. Non enim sumus ii, quibus nihil verum esse videatur, sed ii, qui omnibus veris falsa quædam adjuncta esse dicamus, tanta similitudine, ut in iis nulla insit certa judicandi et assentiendi nota. Ex quo existit et illud," multa esse probabilia ; quæ quan

10

8

tem admirantur E O U, aliique codd. ap. Orell.-5 Codd. aliquot, margo Ve net. 1507. Heindorf. Schutz. Nobb. Örell. derelictarumque. Statim, interitu scientia codd. aliquot, et margo Venet. 1507. Pro auctoris codex unus ap. Orell. margo Venet. 1507. et Junt. habent a ceteris. Deinde, ut hæc philosophiæ ratio E.-6 Nam singulas O. Statim, quanto magis codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt.-7 Quod facere his codd. aliquot ap. Orell. etiam E, et Schutz.-8 E, Victor. Dav. Heindorf. hi.-9 Dictum est enim U et margo Venet. 1507. Dictum est autem Glog. omnino omittunt Manut. et Lamb. de hac re Victor.-10 Non enim sumus, omisso ii, codex unus Oxon. Mox, sed qui omnibus in eodem cod. Tum, ut in his E. insit certe Victor. certa deest in Junt.-11 Ex quo extitit illud E. existit illud, alii codd. Schutz. Nobb. Orell, et illud desunt in U.

NOTE

d Ab Arcesila] Discipulo Crantoris, Media Academiæ auctore.

e Propemodum orbam] Apud Græcos defecit Academia in Clitomacho, quo tempore florere cœpit apud Romanos opera Philonis ejus discipuli.

Ex quo 'Sine

Hic præstantes auditores habuit, Ciceronem, Lucullum, Varronem, Cottam, cujus in domo hæc de Nat. Deorum disputatio habita fingitur.

Alio loco] Acad. Quæst. lib. IV.

« PoprzedniaDalej »