Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deos esse statuant. Sed etiam hanc anticipationem habemus, sive prænotionem Deorum, ut beatos, immortales, putemus: ex quo consequitur, ut nibil negotii nec ipsi habeant, nec aliis exhibeant, neque ira neque gratia teneantur, quod, quæ talia sunt, imbecilla sunt omnia. Id si ita est, pie colendi sunt Dii propter præstantem naturam, nullo autem modo timendi; quo uno omnis superstitio evertitur. cap. 16. 17. Sed ad hanc opinionem confirmandam anquirit animus formam, vitam, et actionem mentis atque agitationem in Deo. Et figura quidem nulla alia esse nisi humana potest; primum, quod natura speciem aliam Deorum non habemus; deinde, quod humana forma est pulcherrima; tertio, quod nulla in alia figura domicilium mentis esse potest. Neque tamen ea species corpus est, sed quasi corpus; eaque non sensu, sed mente cernitur; nec soliditate quadam, nec ad numerum, sed imaginibus, similitudine, ac transitione perceptis. Vita autem Deorum est beatissima, et omnibus bonis affluens: nihil enim agunt, sua virtute et sapientia gaudent, et habent exploratum, fore se semper in maximis voluptatibus. cap. 18-20. His expositis, contra disputat Cotta; non ut aliquid ipse decernat, sed ut Epicurea dissolvat; neque quod neget, esse Deos, sed, quod rationem, quæ afferatur, firmam non putet: nam argumentum, quod ab omnium hominum consensu petatur, cum leve per se, tum etiam falsum esse. cap. 23. Sed, Deos esse, concedi posse. Illud doceri se velle, unde sint, ubi sint, quales sint ad quæ omnia atomis abutantur Epicurei ; quæ primo nullæ sint, quod nullus sit corporibus vacuus locus; deinde, si sint, effici, ut æterni Dii non sint, et interire possint; quo constituto, beatitudo Deorum tollatur. Ad hanc reprehensionem effugiendam quasi corpus et quasi sanguinem excogitatum esse, quod quid sit, nemo intelligere possit. cap. 24-26. Quibus autem rationibus humana forma Diis asseratur, eas nullam vim habere: nam quod omnes fere homines, præter Ægyptios, et paucas forte alias gentes, eam Diis cogitatione affingant; id non a natura esse, sed consilio humano, aut superstitioni, a pictoribus, poëtis, artificibus, confirmatæ, deberi. Neque ex eo, quod hominibus nil homine pulchrius videatur, consequi, nihil esse eo pulchrius: non enim dubium esse, quin et bovi nihil bove, cani nil cane pulchrius videatur. Denique, incertum illud esse, quod nusquam, nisi in figura humana, ratio, virtus, atque adeo beatitudo, locum habere videatur: neque enim, quod in nulla alia figura rationem vidimus, propterea in nulla esse potest. Quod sensus non docet, ratio docebit: nam, si nullum Diis negotium, quod membra corporis humani requirat, nil membris opus erit. cap. 27-37. Jam in ceteris etiam quæstionibus, de domicilio, de vita et beatitudine Deorum, laborare Epicuream rationem: nullam in Diis soliditatem esse, nec ad numerum permanere, dicunt; sed imaginum similitudine ac transitione percipi. Jam si nulla Deorum est soliditas et eminentia, nihil interest, utrum de Deo an de hippocentauro disputetur, meritoque Dii ad eas conformationes animi referuntur, quos motus inanes appellant. Quod si imaginibus Deorum pulsantur animi, quanquam tota res nugatoria est; tamen species duntaxat objiciuntur animis, non autem cur eæ beatæ sint, aut æternæ, etsi vel maxime continenter ferantur: nam illam loovoulav, h. e. æquilibritatem

Epicuri, qua, quia natura mortalis sit, ut etiam immortalis sit, effici putat, perabsurda est; quod, ea sumta, eodem modo colligi potest, quia homines in terra nascuntur, etiam in aqua nasci, et hujusmodi absurda plura. Beatus autem cun sine virtute nemo esse possit, nulla autem sine actione virtus; nec otiosi illi Dii esse possunt beati. Neque vero voluptate corporea uti possunt, in qua summum bonum Epicurus ponit; neque una doloris vacuitas aut assidua felicitatis suæ cogitatio beatos eos efficere potest. Et, cum semper pulsentur incursione atomorum, et imagines ex ipsis semper effluant, non possunt non interitam timere, quod beatitudini plane repugnat. cap. 37-41. Quoniam vero otiosos Deos introducunt Epicurei, nullam rerum humanarum curam habentes, nihil homines juvantes; omnem sanctitatem, et adversus Deos pietatem, quanquam verbis ponunt, tamen re tollunt. cap. 42. sqq.

1. 1. [Ed. Ald. p. 2.] CUM multæ res in philosophia nequaquam satis adhuc explicata sint,' tum perdifficilis, Brute, (quod tu minime ignoras) et perobscura quæstio est de natura Deorum: quæ et ad agnitionem animi pulcherrima est, et ad moderandam religionem necessaria. De qua2 tam variæ sunt doctissimorum hominum, tamque discrepantes, sententiæ; ut magno argumento esse debeat, causam, id est, principium, philosophiæ, esse inscientiam,b prudenterque Academicos a rebus incertis assensionem

с

CAP. 1. 1 Glog. Junt. Manut. Schutz. sunt. Mox, quod tu quidem minime igno. ras Paris, ad cognitionem duo codd. probantibus Turneb. Advers. xiv. 14. Lamb. et Wolf. ad agitationem conj. Muret. probante Heindorf.-2 De qua quidem Glog. Heindorf. quia tam variæ E. quod tam variæ O U 4. ut ante magno omittunt E O U. magno id conj. Ernesti. Mox, esse scientiam codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Lamb. Lall, causam esse inscientiam de Wyttenb. conj. Hein

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

cohibuisse. Quid est enim 3 temeritate turpius? aut quid tam temerarium, tamque indignum sapientis gravitate atque constantia, quam aut falsum sentire, aut, quod non satis explorate perceptum sit et cognitum, sine ulla dubitatione defendere? 2. Velut in hac quæstione, plerique (quod maxime verisimile est, et quo omnes, duce natura, vehimur 4) Deos esse dixerunt; dubitare se Protagoras;* nullos esse omnino Diagoras' Melius et Theodorus & Cyrenai

g

dorf. Schutz. causam philosophiæ esse inscientiam suspic. Astius.-3 Quid enim Red, margo Venet. 1507. Junt. probante Beiero. Pro turpius codd. plerique, Victor. Manut. habent fortius; Lamb. de Manutii conj. fœdius.-4 Red. Glog.

NOTE

vel and Kurds àpyoû, cane albo, aut veloce, (nam Græcis àpyds utrumque significat) vel ἀπὸ κυνὸς καὶ σαρκὸς, canis et caro. Nominis causa hæc fuit. Cum Dyomus quidam, aut Didymus, ut vult Suidas, sacrificaret Herculi, canis albus, vel, ut alii, aquila velox, victimæ partem abreptam in locum quendam transtulit ; quo prodigio territus, consulto oraculo, jussus est sacellum Herculi exstruere eo in loco, in quem victima fuerat deportata. Quoniam vero Hercules nothus fuerat, visum est, ut qui spurii essent, et neque patris neque matris nomine cives, ibi armorum tirocinium ponerent. Hinc contumeliæ genus eis kuvóoapyes, quasi dicas 'in malam crucem.' Huc Themistocles, et ipse nothus, missus militaris exercitationis causa, ingenuos aliquot adolescentes callide eo quoque deduxit; atque ita discrimen nothorum et legitimorum subdole sublatum. Liv. lib. xxxI. Plat. in Themist. Suid. Pausan. lib. I.

d Turpius [fortius] Malim tur. pius.

e Protagoras] Patria Teius, ut Eupolis; Abderites, ut plerique omnes volunt filius Artemonis, ut Laërtio et Suidæ placet; ut Philostrato, Mæ

andri illius qui Xerxem domo et muneribus excepit. At qui fieri potest ut Mæandri ditissimi filius fuerit homo quem bajulum fuisse docent Gellius et Suidas? Primus quæstu docuit. Ejus opera ab Atheniensibus combusta, ipse in exilium actus est, quod artem doceret, qua causa inferior dicendo fieri posset superior. Laërt. in ejus Vita.

f

Diagoras] Atheus cognominatus. Capta Melo, una e Cycladibus, patria sua, vixit Athenis, et sacra Atheniensium ita contemsit, ut multos a religione averteret: quare ab Atheniensibus proscriptus est, proscriptione palam æreæ columnæ inscripta, additoque præmii loco, si quis hominem occidisset, talento uno; si quis vivum adduceret, duobus. Hic aliquando cum ligna deessent, quibus cibos coqueret, statuam Herculis assulatim comminutam in focum conjecit, et 'Age, Hercules,' inquit, 'tibi tertius decimus labor est subeundus; macte, et mihi cœnam probe coque.' D. Epiphan.

Theodorus] Aristippi discipulus, Atheus vulgo dictus. Ab eo secta Theodoræa. Cyrenaicus, vel a secta Cyrenaica, vel, ut verosimilius, a Cyrene (nunc Cairoan), urbe præ

cus putaverunt. Qui vero Deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate ac dissensione, ut eorum molestum sit dinumerare sententias. Nam et de figuris Deorum, et de locis atque sedibus, et actione7 vitæ, multa dicuntur; deque his summa philosophorum dissensione certatur. Quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant, nihil moliantur, omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab his et a principio omnia facta et constituta sint, et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, inprimisque magna dissensio est: eaque nisi dijudicetur, in summo errore necesse est homines, atque in maximarum rerum ignoratione, versari. 11. 3. Sunt enim philosophi, et fuerunt, qui omnino nullam habere censerent humanarum rerum' procurationem Deos. Quorum si vera sententia est, quæ potest esse pietas? quæ sanctitas? quæ religio? Hæc enim omnia pure ac caste tribuenda

2 k

Heindorf. Schutz. venimus ; Guelf. novimus.—5 Cyrenæus Glog. Bonh.—6 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Manut. Lamb. ac dissensione constituti. Statim, enumerare de Davisii conjectura Heindorf. Schutz. probante Wolf. annumerare plurimi codd. margo Venet. 1507. Junt. Manut. ut molestum sit eorum annumerare Lamb.-7 Lamb. cum uno cod. et de actione. Verba, deque h. s. p. d. certatur desunt in cod. Gulielm. unde uncis inclusit Grut. Mox, est, utrum codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Lamb. Tum, ab omni curatione Lamb. Garat. Orell. omnique cur. conj. Heindorf. an ab omni cur. margo Venet. 1507. Victor. Manut. ac ab omni cur. e uno cod. Dav. Deinde, rerum vacantes conj. Ernesti : r. vacant Grut.-8 Junt. et Orell. ab iis. Statim, omnia facta sint et constituta Red. probante Beier. Offic. tom. 1. p. 260. inprimis magna Manut. Heindorf. Schutz. Orell. probantibus Wyttenb. et Wolf. in primis quoque magna Dav. de quo in primis magna Lamb. Deinde, dijudicatur codd. multi, etiam E U, margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Dav.

CAP. II. 1 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. rerum humanarum.-2 E, aliique codd. Victor. Dav. Heindorf. Schutz. atque custe;

NOTE

cipua Pentapoleos in Africa, in regno Bariæ, versus Syrtim Magnam. Præter istos multi alii Deos esse negaverunt. Vide Euseb. de Præp. Evang. XIV. 6. et Sext. Empyr. Pyrrh. Hyp. 111. 24.

Nihil agant] Ut docent Epicurei; qua de re lib. 111. copiose. Sunt enim philosophi] Epicurei,

Ac caste] Rerum sacrarum propria est castitas. Hinc Virg. Æn. VII. castis adolet dum altaria tædis.' Castitatem inter et pudicitiam id interest, inquit Non. Marcellus, quod pudicitia turpi libidini contraria sit, castitas religiosam insuper munditiam complectatur.

Deorum numini ita sunt, si animadvertuntur ab his, et si est aliquid a Diis immortalibus hominum generi tributum. Sin autem Dii neque possunt nos juvare, neque volunt; nec omnino curant; nec, quid agamus, animadvertunt; nec est, quod ab his ad hominum vitam permanare possit; quid est, quod ullos Diis immortalibus cultus, honores, preces adhibeamus? In specie autem fictæ 4 simulationis, sicut reliquæ virtutes, ita pietas inesse non potest, cum qua simul et sanctitatem et religionem tolli necesse est; quibus sublatis, perturbatio vitæ sequitur, et magna confusio. 4. Atque haud scio, an, pietate adversus Deos sublata, fides etiam et societas generis humani, et una excellentissima virtus, justitia, tollatur. Sunt autem alii1 philosophi, et hi quidem magni atque nobiles, qui Deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi censeant:" neque vero id solum, sed etiam ab iisdem vitæ hominum consuli et provideri: nam et fruges, et reliqua, quæ terra pariat, et tempestates, ac temporum varietates, cœlique mutationes, quibus omnia, quæ terra gignat, [p.3.] maturata pubescant," a Diis immortalibus tribui generi humano putant: multaque, quæ dicentur in his libris, colligunt, quæ

a

m

Vigeant fructusque ferant.

Lamb. et caste. Mox, ab iis Manut. Wolf. Moser.-3 Lamb. nec. Mox, nec volunt Junt. Victor. Manut. Lamb. Dav. neque omnino Heindorf. tacite; nec curant omnino Manut. Lamb. Tum, quod ab iis Wolf. Moser. Orell. quod ullos Deis Junt. Victor.-4 In specie autem ficta de Heindorfii conjectura Schutz. et ante sanctitatem omittunt Red. Glog. probante Heindorf.-5 Atqui E. Mox, humani generis codd. aliquot, Manut. Lamb.-6 Codex unus Oxon. censent. Statim, ab eisdem margo Venet. 1507. Junt. Victor, hominum vitæ multi codd. Victor. Heindorf. Orell. probante Beier. Paulo post, maturata pu

NOTE

1 Sunt autem alii] Stoici, cognominati a σroà, porticu Athenarum celeberrima, in quam convenire consueverant, dicta quoque Pocile, a varietate picturæ; moikiλov enim pictura est. Hanc pinxit gratis Polygnotus. Horum princeps Zeno; discipuli, Diogenes Babylonius, Chry

sippus Solensis, et alii, qui quid in singulis philosophiæ partibus præstiterint, vide apud Lipsium, Manuduct. ad Phil. Stoic. Dissert. 1. 16.

m Humano putant] Doctrinæ Stoicorum affinis est Christiana; atque ea forte de causa, nonnulli e sanctis patribus inter Stoicos recensentur

« PoprzedniaDalej »