Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

8

b

corporis; qui primum per se ipsi plerumque conficiunt hominem: sin forte, longinquitate producti, vehementius tamen torquent, quam ut causa sit, cur ferantur; quid est tandem, Dii boni! quod laboremus? Portus enim præsto est, [quoniam mors ibidem est 7] æternum nihil sentienti receptacu lum. Theodorus Lysimacho mortem minitanti, 'Magnum vero,' inquit, effecisti, si cantharidis vim consecutus es.' 118. Paulus Persæ deprecanti, ne in triumpho duceretur, 'In tua id quidem potestate est.' Multa primo die," cum de ipsa morte quæreremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte: quæ qui recordetur, haud sane periculum est, ne non mortem aut optandam, aut certe non timendam, putet. XLI. Mihi quidem, in vita servanda videtur illa lex, quæ in Græcorum conviviis obtinetur: ''Aut bibat,' inquit, aut abeat.' Et recte. Aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi;

a In prima disputatione Tusculana.

dein si forte conj. Lamb.-7 Hæc, quoniam mors ibidem est, de Bentleii sententia uncis incluserunt Dav, et Wolf. delevit Schutz. quoniam mors quidem est conj. Nissen. ibidem delendum putat Orell. Mox, nihil sentiendi Reg. Bern. 1. quatuor codd. Oxon. al. Wolf. Schutz. Orell. probante Gærenz. Acadd. 11. p. 183.-8 Persi Reg. alii codd. ed. vet. Bouh. Dav. precanti Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Deinde, id, inquit, quidem potestate Argent. 1511. id, inquit, potestate Venett. 1480. 1481. Beroald. Erasm. Crat. Manut. Lamb. inquit, id potestate Dav. in ed. pr.9 Argent. 1511. Erasm. investigaremus atque quæreremus.

CAP. XLI. 1 Dav. de conjectura, Wolf. Schutz. Orell. obtinet; Eliens. 2.

NOTE

b Theodorus Lysimacho] De eo Theodori responso dictum Tusc. lib. 1.

e Cantharidis] Cantharides vermiculi sunt fraxinorum, et ficorum, et pyri, et rosæ ; quos si manu teneas, vel penes te habeas, vesicam exulcerent et urinam cruentent. C. Carbo, accusante L.Crasso, cantharidas sumsisse dicitur. Id genus necis Ovidius inimico imprecatur hoc versu, in Ibin vs. 308. Cantharidum succos, dante parente, bibas.'

Persa deprecanti] Regi Macedonum bello captus Cn. Octavium ro

gat ut ad Paulum Æmilium imperatorem ducatur. Venienti Æmilius assurrexit et illacrymatus est. Tunc Perses turpiter in genua provolutus victorem rogat ne in triumpho ducatur. Plura Plut. in Paul. Æmilio. Sensus hujus loci est: Potes in triumpho non duci; non enim in triumpho ducitur is, cujus animus adversa fortuna non deprimitur: hac autem non deprimi, in tua potestate est.

e Aut bibat] Elegantius aliquid apud Græcos habet ea lex, ή πίθι, ἢ ἄπιθι. Athen. lib. x.

aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat: sic injurias fortunæ, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Hæc eadem, quæ Epicurus, totidem verbis dicit et Hieronymus.3

119. Quod si ii philosophi, quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat; omneque, quod honestum nos et laudabile esse dicimus, id illi cassum quiddam, et inani vocis sono decoratum esse dicant; et tamen semper beatum censent esse sapientem; quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum putes? quorum alii tantam præstantiam in bonis animi esse dicunt, ut ab his corporis et externa obscurentur: 120. alii autem hæc ne bona quidem ducunt; in animo reponunt omnia. Quorum controversiam solebat, tanquam honorarius arbiter,f judicare Carneades: nam cum, quæcumque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur; neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis, bonæ valetudini, ceteris 7 rebus generis ejusdem, quam Stoici; cum ea, re, non verbis, ponderarentur; causam esse dissidendi negabat. Quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi Hanc quæstionem de vita beata.

continetur.-2 Quinque codd. Oxon. Venet. 1480. Mannt. Lamb. rinolentiam. -3 Ita multi codd. edd. antiquiss. Manut. Lamb. Dav. Lall. dicit Hieronymus Reg. Bern. 1. Wolf. Schutz. Orell. dicat Hieronymus Dav. in ed. pr.-4 Dav. hi philosophi; quatuor codd. Oxon. edd. antiquiss. Crat. Victor, his philosophis; Manut. is philosophis. Mox, omne, quod honestum Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Tum, et inanis quatuor codd. Oxon. edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. esse dicunt Manut. Lamb. et de Lambini et Bentleii sententia delerunt Dav. Schutz. Wolf. uncis inclusit Orell. attamen conj. Ursin. probante Bouh. Deinde, esse censent Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb.-5 Ita Vat. quinque codd. Oxon. Gebh. seqq. perfectis dno codd. Oxon. Reg. Venet. 1480. Victor. perfectisque Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. Mox, faciendum vides Reg. Venet. 1480. Dav.-6 Wolf. ab iis. Pro obscurentur, quod tuentur codd. aliquot Oxon. edd. ante Gebh. Dav. in ed. sec. Lall. Wolf. Schutz. Orell. observant Reg. observent cum codd. aliquot Gebh. obruantur de Bentleii conjectura Dav. in ed. pr.-7 Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. ceterisque. Pro dissi dendi, quod servant codd. aliquot, Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Manut. Lamb. Dav. Lall. Schutz. Orell. desiderandi Reg. octo codd.

NOTE

Honorarius arbiter] Honorarius arbiter est, quem honoris causa utra

que pars summum controversiæ suæ judicem facit.

quemadmodum obtinere possint, ipsi viderint. Mihi tamen gratum est, quod de sapientium perpetua bene vivendi facultate dignum quiddam philosophorum voce profitentur.

121. Sed quoniam mane est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus. Equidem me etiam conscripturum arbitror; (ubi enim melius uti possumus hoc, cuicuimodi est, otio?) ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus; a quo non modo impulsi sumus ad philosophicas scriptiones, verum etiam lacessiti. In quo quantum ceteris profuturi simus, non facile dixerimus: nostris quidem acerbissimis doloribus, variisque et undique circumfusis molestiis, alia nulla potuit inveniri levatio.

Mihi tamen gratum est, quod dicunt aperte, et (quæ philosophis digna est oratio) sapientem posse semper bene vivere.

Oxon. Venet. 1480. Crat. Victor. Gebb.-8 Tres codd. Oxon. Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasın. Crat. cujusmodi; alii tres codd. Oxon. et Venet. 1480. cujuscumque modi. Statim, ad philosophas scriptiones Reg. codex unus Oxon. Dav. Wolf. Schutz. Oreil. ad philosophie scriptiones Nonius. descriptiones tres codd. Oxon. edd. antiquiss. Erasm. Crat.-9 Ita Beroald. Junt. Lamb. Wolf. Schutz. Orell. sumus omnes codd. et edd. antiquiss. item Manut. Gebh. Dav. Lall. probantibus Garat. ad Milon. et Wopk. p. 145. Statim, non f. dixerim tres codd. Oxon. et Rom. 1469.

[blocks in formation]

M. TULLII CICERONIS

DE NATURA DEORUM

AD M. BRUTUM'

LIBER I.

ARGUMENTUM.

In his libris C. Velleius, Lucilius Balbus, et C. Cotta inducuntur disputantes de Natura Deorum, audiente Cicerone: Velleius Epicuream rationem explicat, Balbus Stoicam, et contra utramque disserit Academicus Cotta, sub cujus persona, quanquam dissimulat, et Stoici se rationem probare simulat, tamen latet Cicero. Quis enim credat, v. c. Ciceronem prædictionibus, apparitionibus Deorum, ostentis, aliquid tribuisse? In primo ergo libro Velleius et Cotta disputant. Initium disputandi facit Velleius, et quidem a reprehensione Platonicæ ac Stoicæ rationis; quarum illa mundum a Deo tanquam opifice atque ædificatore profectum pugnabat; altera povolav, providentiam, inducebat, a qua mundus effectus esset et adminis traretur ; utraque autem mundum animo et sensibus præditum, rotundum, ardentem, volubilemque faciebat. cap. 8-10. Reliquorum deinde omnium philosophorum, inde a Thalete, de Deo sententiis breviter commemoratis et reprehensis, cap. 10-15. ad ipsam Epicuream de Diis rationem explicandam accedit, quam unam veram existimat. Solus Epicurus vidit, primum esse Deos, quod in omnium animis eorum notionem impressit natura, et sine doctrina anticipationem quandam Deorum, quam appellat póλ Epicurus, sine qua nec intelligi quicquam, nec quæri, nec disputari potest. Id ex eo intelligitur; quod omnium hominum in eo est mira consensio, ut

NOTE

* Ad M. Brutum] Qui Cæsarem occidit, ad quem libros de Finibus et

Tusc. Quæst. inscripsit.

« PoprzedniaDalej »