Obrazy na stronie
PDF
ePub

oblivione leniuntur, traductis animis ad voluptatem. Non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere, semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in voluptatibus. Ex quo effici putat ille, quod quærimus, ut sapiens. semper beatus sit.

111. Etiamne,' si sensibus carebit oculorum, si aurium? Etiam; nam ista ipsa contemnit. Primum enim, horribilis ista cæcitas quibus tandem caret voluptatibus? cum quidam etiam disputent, ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus quæ autem aspectu percipiantur, ea non versari in oculorum ulla jucunditate: ut ea, quæ gustemus, olfaciamus, tractemus, audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur;2 in oculis tale nihil fit. Animus accipit, quæ videmus. Animo autem multis modis variisque delectari licet, etiam si non adhibeatur aspectus. Loquor enim 3 de docto homine et erudito, cui vivere est, cogitare: sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.4 112. Etenim, si nox non adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat? nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem paulo obscoenius; sed non absurda sententia est: cujus cæcitatem cum mulierculæ lamentarentur, Quid agitis?' inquit: an vobis nulla videtur voluptas esse nocturna?' Appium quidem veterem illum, qui cæcus annos multos fuit, et ex magistratibus, et ex rebus gestis intelligimus, in illo suo casu, nec privato nec publico muneri defuisse. [p. 250.] C. Drusi 7b

.........

CAP. XXXVIII. 1 Verba, Etiamne... aurium, auditori, Etiam ... contemnit Marco tribuunt Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor.' Orell. si oculorum, si aurium Dav. in ed. pr. probante Ernesti.— 2 Lamb. versantur, probante Ernestio.-3 Ita Gebhard. tacite, et seqq. Loquor autem Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Mox, pro cogiture margo Crat. habet cognitio. Tum, sapientis enim Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb.-4 Voc. advocatos displicebat Ernestio.-5 Verbum est, suspectum eidem Ernestio, delevit Schutz.-6 Quid aitis conj. Wolf. sed hæc forma v. 'aio nusquam apud auctores reperitur.-7 Q. atrusi

NOTE

Appium quidem] E gente Clau

dia, de quo nos plura libro de Senec

tute.

h C. Drusi] Jurisconsulti insignis,

k

8

domum compleri a consultoribus solitam aecepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant, cæcum adhibebant ducem. Pueris nobis, Cn. Aufidius prætorius et in senatu sententiam dicebat, nec amicis deliberantibus deerat, et Græcam scribebat historiam, et videbat in literis. XXXIX. 113. Diodotus' Stoicus, cæcus, multos annos domi nostræ vixit. Is vero, (quod credibile vix essct) cum in philosophia multo etiam magis assidue quam antea, versaretur, et cum fidibus Pythagoreorum' more uteretur, cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat; tum (quod sine oculis fieri posse vix videtur) geometriæ munus tuebatur, verbis præcipiens discentibus, unde, quo, quamque lineam scriberent. Asclepiadem m ferunt, non ignobilem Eretricum 3 philosophum, cum qui

2

Reg. C. autem Drusi Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Lall. Statim, compleri consultoribus Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Wolf. Schutz. Orell. solitam accipimus Argent. 1511.-8 Schutz. de Pighii sententia ad an. 634. prætorius cæcus, probantibus Bouh. et Ernesti. Ideo Tullius non addidit cœcus, quia id tum vulgo notum erat.' Orell. Paulo post, et vivebat in literis cod. Ursin. Fabric. et Dav. in ed. pr. probante Bentl.

CAP. XXXIX. 1 Diodorus quinque codd. Oxon. edd. vett. et Manut. Mox, nostræ domi Reg. et plerique codd. Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Dav. Orell.-2 Victor. more Pythagoreorum. Paulo post, geometræ suspectum est Davisio in ed. pr.– 3 Ita Guelf. Corrad. et de Victorii conjectura Manut. Gebh. seqq. Eretrium

NOTE

quamvis a Pomponio, Romani juris interpretes antiquos recensente, prætermittatur. E Claudia Pulchrorum familia adoptatus in Liviam. Frater M. Drusi consulis an. 641. De illo Val. Max. vIII. 7. non de Marco ejus fra. tre, in quo lapsum opinor P. Cantel. virum alioquin accuratissimum. Pigh. ad an. 623. quo anno quæstor fuit Cains.

i Cn. Aufidius] Hunc prætorium vocat, forte ut eum distinguat ab altero Cn. Anfidio consulari, quem hic prætorius adoptavit ex domo Aurelia jam senex et orbus. Qua de re Cic. Orat. pro Domo sua. Prætorius

quæstor fuit an. 639. quo anno probabile est ab eo latam legem Aufidiam, de qua Plin. VIII. 17. de feris Africanis in Italiam advehendis.

k Diodotus Stoicus] Quem Cicero a puero audivit; de quo meminit in Bruto, et nos alibi.

Pythagoreorum] Qui seu evigilarent, sen peterent somnum, animum ad lyram aut excitabant, aut componebant. De quo more superius.

mAsclepiadem] Hunc ex secta Eretricorum, seu Eretriacorum, fuisse, scribit Laërt. in Vita Phædonis. De illo genere philosophorum Cic. de Oratore lib. III.

dam quæreret, quid ei cæcitas attulisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior. Ut enim vel summa paupertas tolerabilis sit, si liceat, quod quibusdam Græcis quotidie; sic cæcitas ferri facile possit, si non desint subsidia valetudinum. 114. Democritus,° luminibus amissis, alba scilicet et atra discernere non poterat: at vero bona, mala; æqua, iniqua; honesta, turpia; utilia, inutilia; magna, parva, poterat: ct, sine varietate colorum, licebat vivere beate; sine notione rerum, non licebat. Atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu oculorum arbitrabatur: et, cum alii sæpe, quod ante pedes esset, non viderent, ipse infinitatem omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret. Traditum est etiam, Homerum cæcum fuisse. At ejus picturam, non poësim, videmus. Quæ regio, quæ ora, qui locus Græciæ, quæ species formæ, quæ pugna, quæ acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum, non ita expictus est, ut, quæ ipse non viderit, nos ut vide

Eliens. 2. hæreticum Leid. Venet. 1481. metricum codd. aliquot; nec inexercitum codd. Schotti, Venet. 1480. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. nec inscitum ed. vet. Bouh. medicum et philosophum Lamb. Mox, ut puero uno Venet. 1481. Beroald, Argent. 1511. Erasmi. Crat. Manut. uno ut puero Lamb. essem comitatior tres codd. Oxon. probante Dav. in ed. pr.-4 Quidam ap. Ursin. et Nissen. si libeat. Statim, Græcis, quiritare conj. Ursin. Deinde, ad valetudinem margo ed. 1584. et Manut.-5 Reg. et si varietate; Dav. in ed. pr. et ei sine varietate; Dav. in ed. sec. conj. ei sine varietate, probante Nissen.-6 Edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. Lall. animi etiam. Mox, cum hi sæpe de Bentleii conjectura Dav. ante pedes essent Reg. esset ante pedes Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. Manut. Lamb. Deinde, ille in infinitatem Bern. 1. Argent. 1511. Erasm. Lamb. Wolf. Schutz. Orell. ille infinitatem codd. aliquot, Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. Victor. Manut. Gebh. Lall. illa infinitatem Reg. ille infinitatem omnem peragrabat margo Eliens. 2. unde illa infinitatem omnem peragrabat Dav.-7 Col. Dav. Wolf. Schutz. Orell.

NOTE

n Græcis quotidie] Subaudi, 'subsidia vitæ quærere mendicatim.'

• Democritus] Abderites. Memoriæ proditum est, hunc oculis sua sponte se privasse, quia existimaret animum ad contemplandum vegetio. rem esse, si oculorum impedimentis liber esset. Tert. Apolog. Idem dictum de Finib. lib. v. Falsum tamen esse ait Plut. lib. de Curios.

P Homerum cæcum] Amissis oculis Homerus vocari cœpit, qui Mebesigenes prius appellabatur; Cumæi enim et Iones ca cos homeros' appellant, quod homeris, id est, itinerum ducibus, egeant.

4 Expictus est] Forte depictus est. Sensus loci est, quæcumque ab Homero describuntur, ita describi, ut cerni oculis, non legi, videantur.

remus, effecerit? Quid ergo aut Homero ad delectationem 8 animi ac voluptatem, aut cuiquam docto, defuisse unquam arbitramur? 115. An,9 ni ita se res haberet, Anaxagoras,' aut hic ipse Democritus, agros et patrimonia sua reliquissent; huic discendi quærendique divinæ delectationi toto se animo dedissent? Itaque augurem Tiresiam,' quem sapientem fingunt poëtæ, nunquam inducunt deplorantem cæcitatem suam: at vero Polyphemum" Homerus, cum immanem ferumque finxisset, cum ariete etiam colloquentem facit, ejusque laudare o fortunas, quod, qua vellet, ingredi posset, et, quæ vellet, attingere. Recte hic quidem: " nihilo enim erat ipse Cyclops, quam aries ille, prudentior. XL. 116. In surditate vero quidnam est mali? Erat surdaster M. Crassus: sed aliud molestius, quod male audi

quæ species formaque pugnæ. Mox, ab eo expictus Lamb.-8 Reg. Leid. alii codd. Venet. 1480. Dav. in ed. sec. Wolf. Schutz. Orell. aut Homero delectationem; Dav. in ed. 1. an Homero delectationem.-9 Ita Eliens. 2. Crat. Dav. Aut alii codd. et reliquæ edd. Statim, sua reliquisset Bern. Wolf. in ed. pr. Deinde, animo dedidissent Crat. Victor. Manut. Dav. in ed. pr. Wolf. in ed. sec. Schutz. Orell.-10 Lamb. laudantem. Mox, quod, quo vellet Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. quod, quam vellet Manut. Tum, et, quem vellet duo codd. Leid. cum uno Oxon. Deinde, attingeret sex codd. Oxon. edd. antiquiss. Crat. Victor. Lamb. aspicere nescio qui ap. Lamb. et, quem vellet, arietare conj. Bentl.-11 Et recte quidem margo ed. 1584.

NOTE

Anaxagoras] Clazomenius, nobili et opulenta familia natus; qui cum, relicto suis patrimonio toto, abiret lustraturus orbem, cuidam interroganti nullamne patriæ curam haberet? Immo summam,' inquit, digito in cœlum converso. Post longam peregrinationem redux in patriam, possessionesque desertas videns, 'Non essem,' inquit, 'ego salvus, nisi istæ periissent.'

Ipse Democritus] Patrimonium suum patriæ dedit. Hor. in Epist. 'Miramur si Democriti pecus edit agellos Cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox.' Ditissimum fuisse oportet Democritum, cujns pater epulum hospitaliter dederit exercitui Xerxis.

Tiresiam] Thebanum, qui Junonis ira excæcatus traditur. Eum apud inferos solum sapere, ceteros umbrarum modo vagari, finxit Homer. Odyss.

"Polyphemum] Is appulsum in Siciliam Ulyssem, et cum sociis duodecim ad se venientem, antro inclusit; devoratisque sex ex illis, ab Ulysse vini potu sopitus, impacta in oculum clava, excæcatus est. Ulysses deinde sub arietum villis socios

que seque ipsum implicuit, et cum grege ex antro emersit. Hom. Odyss. 1. 105. ubi cum ovibus ex antro ad pastum euntibus colloquium habet, de quo hic Cicero.

x M. Crassus] E gente Licinia, Romanorum omnium ditissimus ; qui,

ebat, etiam si (ut mihi videbatur) injuria. [Epicurei] nostri Græce fere nesciunt, nec Græci Latine. Ergo hi3 in illorum, et illi in horum, sermone surdi: omnesque id nos in iis linguis, quas non intelligimus, quæ sunt innumerabiles, surdi profecto sumus. At vocem citharœdi non audiunt: ne stridorem quidem serræ tum, cum acuitur; aut grunnitum, cum jugulatur sus; 4 nec, cum quiescere volunt, fremitum murmurantis maris. Et, si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, antequam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientes: deinde multo majorem percipi posse legendis his, quam audiendis, voluptatem. 117. Tum, ut paulo ante cæcos ad aurium traducebamus voluptatem, sic licet surdos ad oculorum: etenim qui secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret.

a

[p. 251.] Congerantur in unum omnia, ut idem oculis et auribus captus sit: prematur etiam doloribus acerrimis

CAP. XL. 1 Dav. in ed. pr. et aliud.-2 Opici nostri conj. Faërn. Operarii nostri Dav. in ed. pr. Epicurei delevit Wolf. fari nesciunt quatuor codd. Oxon. edd. antiquiss. Crat. Victor. Manut. Lamb.-3 Ergo ii Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. Victor. Statim, id omittunt duo codd. Davisii, et Bern. a m. sec. item Wolf. uncis incluserunt Schutz. et Orell. itidem margo ed. 1584. item de Manutii conj. Lamb. surdi omnes. Quid? nos, &c. conj. Dav. in his linguis edd. antiquiss. Crat. Victor. Dav.-4 Nonius, Reg. alii codd. Victor. Dav. Lall. Wolf. Schutz. Orell. suis.-5 Voc. sapientes de Bentleii sententia uncis inclusit Dav. delevit Schutz.-6 Leid. Dav. et oculis. Paulo post,

NOTE

post duplicem et ovationem et consulatum ann. 683. et 698. inita cum Cæsare et Pompeio societate, bellum Parthicum sortitus est, in quo cum male pugnasset, exercitum cum filio Publio amisit: demum ipse, per speciem colloquii ab hoste circumventus, occiditur.

▾ Male audiebat] Propter avaritiam; qui cum Syriam in quinquennium obtinuisset, pecuniæ cumulande magis quam rei gerendæ cupi dus, Hierosolymitanum templum, eo usque intactum, expilavit. De ejus

avaritia vide Dion. Plut. et Appian. in Parthica.

z Vocem citharædi] Objectio est quasi adversariorum, quam diluit ex contrario; si enim citharœdi sonum, qui suavis est, non audiet; ne quidem audiet stridorem serræ, qui ingratus.

a Antequam hi sint inventi] Musicam Amphion et citharam invenit. Citharæ septem chordas addidit Terpander, octavam Simonides, nonam Timotheus. Polydor. Virg.

« PoprzedniaDalej »