Obrazy na stronie
PDF
ePub

Assyria regis, [p. 248.] error agnoscitur, qui incidi jussit in busto,

m

Hæc habeo, quæ edi, quæque exsaturata libido

Hausit: at illa jacent multa et præclara relicta. 'Quid aliud,' inquit Aristoteles,' in bovis, non in regis," sepulcro inscriberes?' Hæc habere se mortuum dicit, quæ De vivus quidem diutius habebat, quam fruebatur. 102. Cur igitur divitiæ desiderentur?7 aut ubi paupertas beatos esse non sinat? Signis, credo, tabulis, ludis. Si quis est, qui his delectetur, nonne melius tenues homines fruuntur, quam illi, qui his abundant? Est enim earum omnium rerum nostra in urbe 10 summa in publico copia. Quæ qui privati habent," nec tam multa, et raro vident, cum in sua rura venerunt. Quos tamen pungit aliquid," cum, illa unde habeant, recordantur. Dies deficiat, si velim paupertatis causam defendere: aperta enim res est; et quotidie nos ipsa natura admonet, quam paucis, quam parvis rebus egeat, quam vilibus.

XXXVI. 103. Num igitur ignobilitas, aut humilitas, aut etiam popularis offensio, sapientem beatum esse prohibebit? Vide, ne plus commendatio in vulgus, et hæc, quæ

1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb.-5 Syriæ codd. et edd. ante Ernesti, qui de conjectura Corradi dedit Assyria.-6 Hæc, non in regis, sine ulla causa suspecta Ernestio, uncis inclusit Schutz. Orell.-7 Lamb. desiderantur. Statim, non sinat est de conjectura Ernesti; codd. omnes et edd. reliquæ habent non sinit.—8 In signis Lamb. de conjectura. Statim, tabulis pictis quidam ap. Lamb. tabulis, columnis conj. Dav.-9 Argent. 1511. et Erasm. qui iis...qui iis.-10 Reg. Bern. 1. Leid. Venet. 1480. Dav. Orell. nostra urbe; Schutz. in nostra urbe.-11 Quæ qui privatim codex unus Oxon. Lamb. Orell. uti volebat Ernesti. Mox, in s. r. venerint Venet. 1481. Beroald. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lanıb.-12 Ita Vat. codex unus Oxon. Dav. Wolf. Schutz. deficiet Reg. alii codd. plerique, edd. antiquiss. Crat. Victor. Manut. me deficiet codex unus Oxon. Lamb. Oliv. Lall.

tus virum. Justin.

NOTE

Jussit in busto] Refert Athenæus lib. vIII. epitaphium integrum; aitque eo inscriptam fuisse statuam in civitate quadam Cilicia, cui Anchiola nomen. De illo nos de Finib. lib. 11.

n Pungit aliquid] Innuitur hic forte Verris avaritia, qui signa omnia e Sicilia domum transportaverat. Quæ cum ex rapina comparasset, non poterat non pungi memoria sceleris sui.

expetitur, gloria, molestiæ habeat, quam voluptatis. Leviculus sane noster' Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculæ (ut mos in Græcia est), insusurrantisque alteri, Hic est ille Demosthenes.' Quid hoc levius? At quantus orator! Sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum.P 104. Intelligendum est igitur, nec gloriam popularem ipsam per sese' expetendam, nec ignobilitatem extimescendam. 'Veni Athenas,' inquit Democritus; 'neque me quisquam ibi3 agnovit.' Constantem hominem et gravem! qui glorietur, a gloria se abfuisse. An tibicines, iique qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio, cantus numerosque moderantur; vir sapiens, multo arte majore præditus, non, quid verissimum sit, sed quid velit vulgus, exquiret? An quicquam stultius, quam, quos singulos, sicut operarios barbarosque, contemnas, eos esse aliquid putare universos? Ille vero nostras ambitiones levitatesque contemnet, honoresque populi, etiam ultro delatos, repudiabit: nos autem eos nescimus, antequam pœnitere cœpit, contemnere.' 105. Est apud Heraclitum physicum de principe Ephesiorum Her

a Vir sapiens.

Nos autem nescimus eos honores populi contemnere, antequam populum incipiat pœnitere eos nobis detulisse.

......

CAP. XXXVI. 1 Leviculus sane videtur Leid. cum uno cod. Oxon. non improbante Bouh. noster delendum videbatur Ernestio.—2 Ita codd. aliqnot, Venet. 1480. Gebh. Dav. in ed. sec. Wolf. Schutz. Orell. per se Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lall. per se esse Dav. in ed. pr.-3 Cod. Victorii (Var. Lect. xIx. 22.), cod. unus Oxon. Lamb. 1584. Gebb. Dav. in ed. pr. Lall. Schutz. omittunt ibi; uncis inclusit Wolf.-4 Reg. Argent. 1511. Erasm. Dav. hique.-5 Ita Wolf. et Schutz. eos aliquid putare

NOTE

• Demosthenes] Idem refert Plin. in Epistolis.

P Non multum ipse secum] Secum loqui dicitur, qui non magni pendit rumores populares, non pendet ex vulgi judicio, sed sibi ipsi judex est, seque ipsum sua ipsius virtute metitur. De Africano dictum est, secum loqui solitum esse in solitudine.

9 Numerosque moderantur] Hinc illud Antigenidæ tibicinis discipulo suo, quem populus parum probabat, Mihi cane,' inquit, 'et Musis.'

Apud Heraclitum] Patria Ephe. sium, cognomine Scotinum, sen obscurum; quod obscuritatem in scribendo affectaret. Is est qui semper flebat, Democrito semper ridente.

modoro. Universos, ait," Ephesios esse morte mulctandos, quod, cum civitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint: Nemo de nobis unus excellat: sin quis extiterit, alio in loco, et apud alios sit.' An hoc non ita fit omni in populo? nonne omnem exsuperantiam virtutis oderunt? Quid? Aristides (malo enim Græcorum, quam nostra, proferre) nonne ab eam causam expulsus est patria, quod præter modum justus esset? Quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum populo contrahunt! quid est enim dulcius otio literato? iis dico literis, quibus infinitatem rerum atque naturæ, et in hoc ipso mundo cœlum, terras, maria, cognoscimus.

XXXVII. 106. Contemto igitur honore, contemta etiam pecunia, quid relinquitur, quod extimescendum sit? exilium, credo, quod in maximis malis ducitur. Id si propter alienam et offensam populi voluntatem malum est; quam sit ea contemnenda, paulo ante dictum est. Sin abesse patria miserum est; plenæ miserorum provinciæ sunt; ex quibus admodum pauci in patriam revertuntur. At mulctantur bonis exules. 107. [p. 249.] Quid tum? parumne multa de toleranda paupertate dicuntur? Jam vero exilium, si rerum naturam, non ignominiam nominis,

[ocr errors]

esse codd. et reliquæ edd.-6 Dav. in ed. pr. delevit ait, probante Ernesti. Pro locuti sint, quod servant Reg. Dav. Wolf. Schutz. Orell. locuti sunt exhibent edd. vett. Victor. Lamb. Lall.-7 Edd. antiquiss. Beroald. Erasm. Crat. Manut. Lamb. sed si quis.-8 Reg. edd. antiquiss. Argent. 1511. Erasm. Dav. his.

CAP. XXXVII. 1 Ita Reg. alii codd. Gebh. Dav. Wolf. Schutz. Orell. a patria Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Lall.-2 Dav. et Schutz. rei, de conj. Bentl. improbantibus Wopk. p. 93. Bouh. et Ernesti. Statim, quantum damna perpetua tres codd.

NOTE

• Hermodoro] Is cum in Italia exularet, auctor fuit decemviris XII tabularum ferendarum, easque interpretatus est; quamobrem statua illi publice dicata est. Plin. lib. XXXIV. Strabo lib. XIV.

t

Justus cognominatus, Athenis pulsus ostracismo; quæ lex erat, qua qui ceteris in civitate excellerent, decem annis civitate exularent. Sexto tamen post quam ejectus erat anno, plebis voto revocatus est. Plut. E

* Quid? Aristides] Filius Lysimachi; mil. Prob.

quærimus, quantum demum a perpetua peregrinatione differt? in qua ætates suas philosophi nobilissimi consumserunt, Xenocrates, Crantor, Arcesilas, Lacydes," Aristoteles, Theophrastus, Zeno, Cleanthes, Chrysippus, Antipater, Carneades, Panatius, Clitomachus, Philo, Antiochus, Posidonius, innumerabiles alii; qui, semel egressi, nunquam domum revertere.3 At enim sine, ignominia * afficere sapientem; de sapiente enim hæc omnis oratio est, cui jure id accidere non possit: nam jure exulantem consolari non oportet. 108. Postremo, ad omnes casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea referunt, quæ sequuntur in vita: ut, quocumque hæc loco suppeditent, ibi beate queant vivere. Itaque ad omnem rationem, Teucri vox accommodari potest,

Patria est, ubicumque est bene.

Socrates quidem, cum rogaretur, cujatem se esse diceret, Mundanum, inquit: totius enim mundi se incolam et civem

[ocr errors]

Oxon. et Reg. unde Dav. conj. quantum tandem a perpetua.-3 Reg. Dav. Orell. reverterunt.-4 Ita Reg. Bern. 1. Venet. 1480. At enim sine ignominia afficere sapientem Orell. At enim non erit ignominia. Ignominia afficere poterit sapientem? de Manutii conjectura Lamb. et Oliv. At enim sine ignominia. Ignominia afficere poterit sapientem? vel At enim non sine ignominia. Ignominia, &c. conj. Orell. At est in nomine ignominia. An ea afficere poterit sapientem? conj. Bentl. Mox, enim omittunt edd. antiquiss. est hac omnis oratio Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb.-5 Codex unus Oxon. hoc loco. Actutum, suppeditet Dav. in ed. pr. Wolf. Schutz. Orell. suppeditetur Victor. Gebh. Dav. in ed. sec. suppeditentur Bern. 1. a m. pr. cum uno cod. Oxon.-6 Dav. in ed. pr. NOTE

"Lacydes] Cyrenæus, Athenas profectus, Arcesilæ successit in Academia, cognominatus Economicus, quod rei familiaris studiosissimus esset. Huic comes perpetuus fuisse anser dicitur, nusquam ab eo, non in publico, non in balneis, non noctu, non interdiu, digressus.

× At enim sine, ignominia [At enim non sine ignominia] Locus mutilus. Sic supplet Paul. Manut. At enim non erit sine ignominia, ignominia afficere poterit sapientem?

Teucri vox] Confecto bello Trojano, Teucer, morte Ajacis fratris invisus patri Telamoni, regnoque ejec tus, Cyprum concessit, ibique urbem nomine antiquæ patriæ Salaminam condidit. Mortuo patre, in patriam rediit; mox, positis in Hispania sedibus, genti Callaicæ nomen dedit. Justin. De illo est illud Horat. Od. 1. 7. 27. Nil desperandum, Teucro duce et auspice Teucro:... Mecum sæpe viri,' &c.

b

arbitrabatur. Quid T. Albutius?72 nonne animo æquissimo Athenis exul philosophabatur? cui tamen illud ipsum non accidisset, si, in republica quiescens, Epicuri legibus paruisset. 109. Qui enim & beatior Epicurus, quod in patria vivebat, quam quod Athenis Metrodorus?" aut Plato Xenocratem vincebat, aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior? Quanti vero ista civitas æstimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur? Demaratus 9 d quidem, Tarquinii, regis nostri, pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat, fugit Tarquinios Corintho; et ibi suas fortunas constituit, ac liberos procreavit. Num stulte1o anteposuit exilii libertatem domesticæ servituti? XXXVIII. 110. Jam vero motus animi, solicitudines, ægritudinesque,

с

conj. nationem, probante Ernesti.-7 Ita Bern. 1. Lamb. Dav. Lall. Wolf. Schutz. Orell. Albatius reliqui codd. et edd.-8 Qui autem conj. Dav. in ed. pr. Mox, quam Methrodorus quod Athenis Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. ut Plato E Uσ x 2. Reg. Venet. 1480. probante Dav. at Plato Reg. ap. Bouh. et Plato Argent. 1511. Erasm, an Plato Manut. Lamb. ut Polemo E U σ, et Venet. 1480. et Polemo x.-9 Damaratus Reg. D E U 2. Venet. 1480. Dav. Mox, nostri regis Reg. Tum, Tarquinos Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Manut. Lamb.-10 Non stulte Dav. in ed. pr.

NOTE

T. Albutius] De quo diximus de Fin. lib. 1.

Metrodorus] Cujus filios Epicnrus moriens commendavit hæredibus suis.

b Plato Xenocratem] Fuit Plato Atheniensis; Xenocrates Chalcedonios; Polemo Atheniensis; Arcesi. las Pitanæus. Sensus loci est: An Plato, quod Atheniensis esset, beatior fuit Xenocrate, qui Chalcedonius? an Polemo, qui Atheniensis, beatior Arcesila, Pitanæo?

c Quanti vero] Athenæ, unde Socrates, Themistocles, Aristides, Alcibiades, et alii ejecti. Aliqui ad Romam hunc locum referunt.

Demaratus] Corinthius mercator, in Etruriam venit, ubi ex illustri Etrusca uxore duos filios suscepit, Delph, et Vur. Clas.

Aruntem et Lucumonem; Lucamo deinde L. Tarquinius Priscus est appellatus. Demaratum ex Corintho profugum comitati sunt Eucirapus et Eugrammus, figuli duo, a quibus artem figulinam Etruscis traditam fe

runt.

e Cypselum] Ita cognominatum a cistula, quam Græci cypselon vocant, quod in ea occultatus a matre fuerit, cum ad mortem quæreretur. Herod. lib. v. Sunt et aves cypseli dictæ ex eo, quod nidum in cistulæ formam fingant. Has alio nomine apodas vocant. Plin.

Tarquinios] Urbem, nunc in ruderibus jacentem: hodie la Tarquinia a politioribus accolis, a rusticis Laturchina dicitur, in Etruria, inter Bracianum et Cornnetum.

Cicero.

3 DDDD

« PoprzedniaDalej »