Obrazy na stronie
PDF
ePub

enim quosdam senariolos, quos in ejus monumento esse inscriptos acceperam; qui declarabant, in summo sepulcro sphæram esse positam cum cylindro. 65. Ego autem, cum omnia collustrarem oculis (est enim ad portas 3 Agragianas magna frequentia sepulcrorum), animadverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphæræ figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem principes 4 mecum) dixi, me illud ipsum arbitrari esse, quod quærerem. Immissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum. 66. Quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma, exesis posterioribus partibus versiculorum, dimidiatis fere. Ita nobilissima Græciæ civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinated didicisset. Sed redeat, unde aberravit, oratio. Quis est omnium, qui modo cum Musis, id est, cum humanitate et cum doctrina,

6

serius σ.-2 E U έ ↓ 2 esse scriptos.-3 Codex unus Oxon. a porta. Actutum, Achradinas codex Ursini, Wolf. Schutz. Orell. Agraginas Palat. 1. x. Acraganas Lamb. Agragantinas Camer. et Dorvill. Galeagrinas conj. Bouh. Ja gragianas E. Saggraginas U. Sagragiana σ. Lect. nostram servant Reg. Bern. 1. Beroald. Argent. 1511. Crat. Victor. Manut. Dav. Tum, animum adverti Reg. Vat. Dav. columnellam D U.-4 Codex unus Oxon. erat autem princeps. Pro illud ipsum, Venet. 1480. et Orell. habent ipsum illud. Tum, arbitrare e. q. queremus E §.—5 Qui... aditus, adversam D ↓ 2. basim accedimus E.-6 Dav. de conj. Bentl. dimidiatum.-7 Quis est enim codex unus Oxon. edd. antiquiss. Manut. Lamb. Paulo post, qui se esse non h. m. malit e tribus codd. suis et uno Oxon. Gærenz. ad Fin. p. 274. probante Beier ad

NOTE

y Senariolos] Genus versuum a senis pedibus dictum.

2 Sphæram esse positam] Posita autem fuerat, quia de Sphæra et Cylindro duos libros scripserat Archimedes.

a Cum cylindro] Omnis figura teres et oblonga cylindrus dicitur, a κυλίνδω, τοἶνο.

Agragianas] Erant eæ per quas Agrigentum, seu Agragentum, ibatur. Agragas vero urbs erat Siciliæ, a flumine præter ipsam fluente sic

dicta.

c Columellam] Tumulis veterum Syracusanorum imponebatur columella, tribus tantum cubitis alta; idque a Demetrio constitutum est, ut modus sepulcris finiretur, inquit Cic. de Legibus.

Arpinate] Arpinum patria fuit Ciceronis. Oppidum olim Latii, in confinio Samnii; nunc castrum in Terra di Lavoro, prope Soram et montem Cassinum.

habeat aliquod commercium, qui se non hunc mathematicum malit, quam illum tyrannum? Si vitæ modum actionemque quærimus; alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur, cum oblectatione solertiæ; qui est unus suavissimus pastus animorum: alterius in cæde et injuriis, cum et diurno et nocturno metu. Age, confer Democritum, Pythagoram, Anaxagoram : quæ regna, quas opes, studiis eorum et delectationibus antepones? 67. Etenim, quæ pars optima est in homine, in ea situm esse necesse est illud, quod quæris, optimum. Quid est autem in homine, sagaci ac bona mente melius? Ejus bono fruendum est igitur, si beati esse volumus. Bonum autem mentis est virtus ergo hac beatam vitam contineri necesse est. Hinc omnia, quæ pulchra, honesta, præclara sunt, (ut supra dixi; sed dicendum idem illud 10 paulo uberius videtur) plena gaudiorum sunt. Ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere, sequitur, ut ea existat ex honestate.

XXIV. 68. Sed, ne verbis solum attingamus' ea quæ volumus ostendere, proponenda quædam quasi moventia sunt, quæ nos magis ad cognitionem intelligentiamque convertant. Sumatur enim nobis quidam præstans vir optimis artibus, isque animo parumper et cogitatione fingatur. Primum ingenio eximio sit, necesse est, (tardis enim mentibus virtus non facile comitatur) deinde ad investigan

e

2

Offic. tom. I. p. 151. qui se non h. m. esse alius cod. Oxon.-8 Victor. et Gebh. omittunt est. Statim, alterius cæde Manut. Lamb. Tum, et in injuriis codd. aliquot ap. Orell.-9 Dav. de Bentleii conjectura quærimus. Actatum, omnium optimum codex unus Oxon. Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Victor. Manut. Lamb.-10 Edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. illud idem; pro quibus Ex habent tantum id; D U omittunt idem.

CAP. XXIV. 1 D attigamus; E attendamus. Statim, præponenda E §.— 2 Ita Reg. Gryph. Col. E U § 1. Venet. 1480. Victor. Gebh. seqq. committitur Guelf., Venet. 1481. Beroald. Crat. Manut. Lamb. comititur D. committatur 2. Mox, investigandum E U. vestigandum 1. ↓ 2.

NOTE

e Tardis enim mentibus] Comitari' reperitur interdum cum dativo, ex constructione Græca; cum Latina

accusativum postulet. Sic Claudianus in Ruffin. Et luxus populator opum, cui semper inhærens Infelix

a

dam veritatem studio incitato. Ex quo triplex ille animi fœtus existet;3 unus in cognitione rerum positus, et in explicatione naturæ; alter in descriptione expetendarum fugiendarumve rerum; tertius in judicando, quid cuique rei sit consequens, quid repugnans: in quo inest omnis tum subtilitas disserendi, tum veritas judicandi. 69. Quo tandem igitur gaudio affici necesse est sapientis animum, cum his habitantem pernoctantemque curis? ut, cum totius mundi motus conversionesque perspexerit; sideraque viderit innumerabilia, cœlo inhærentia, cum ejus ipsius motu congruere, certis infixa sedibus? septem alia suos quæque tenere cursus, multum inter se aut altitudine aut humilitate distantia, quorum vagi motus rata tamen et certa sui cursus spatia definiant? [p. 242.] Horum nimirum aspectus impulit illos veteres, et admonuit, ut plura quærerent. Inde est indagatio nata initiorum, et tanquam seminum, unde essent omnia orta, generata, concreta; quæque cujusque generis, vel inanimi vel animantis, vel muti vel loquentis origo, quæ vita, qui interitus, quæque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio; unde terra, et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur; in • Sidera, quæ planetæ vocantur.

8

-3 lta Victor. Gebh. seqq. existit edd. antiquiss. Erasm. Crat. Manut. Lamb. Paulo post, alter in discretione Victor. fugiendarumque Reg. alii codd. Lamb. rerum in munere vivendi D. rerum ratione vivendi i. rerum vivendi x 2. in judicanda D. in indicando 2. Pro consequens, X, Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. habent conveniens. Deinde, in quo est D 2. tum omnis Victor. omnium tum x. omnis cum Reg.-4 Reg. D EU o 1. 2. Venet. 1480. necesse esset. Mox, et, cum Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Manut. ut omittunt Medic. Lamb. Dav. probante Bentl.-5 E E latitudine. Mox, spatia definiantur E.-6 Horum n. aspectum E.-7 Inde est i. n. vitiorum E. Statim, quæ cujusque E §. quoque cujusque & 2. Tum, vel animi, vel animantis E §. vel inanimi illis animantibus 2. vel inanimi vel animati edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. vel muti desunt in D. quis intentus edd. ante Gebh.-8 Dav. ex Eliens. 2 terra æquis librata, improbante Ernesti. Pro sustineantur, quod servant E Uσ 1. 2. Venet. 1481. Beroald. Argent.

NOTE

humili gressu comitatur egestas.'

Triplex ille animi] Tres philosoPlura Vossius de Constructione, cap. phiæ partes, physica, ethica, lo

[blocks in formation]

qua omnia, delata gravitate, medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rotundo. XXV. 70. Hæc tractanti animo, et noctes et dies cogitanti, existit illa a Deo Delphis præcepta's cognitio, ut ipsa se mens agnoscat, conjunctamque cum divina mente se sentiat; ex quo insatiabili gaudio completur. Ipsa enim cogitatio de vi et natura Deorum studium incendit illius æternitatis imitandæ ; neque se in brevitate vitæ collocatam putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas, et necessitate nexas, videt quibus, ab æterno tempore fluentibus in æternum, ratio tamen mensque moderatur. 71. Hæc ille intuens tamen ́mensque atque suspiciens, vel potius omnes partes orasque circumspiciens, quanta rursus animi tranquillitate humana et citeriora considerat! Hinc illa cognitio virtutis existit: efflorescunt genera partesque virtutum invenitur, quid sit, quod natura spectet extremum in bonis, quid in malis ultimum; quo referenda sint officia, quæ degendæ ætatis ratio deligenda. Quibus et talibus rebus exquisitis, hoc vel maxime efficitur, quod hac disputatione agimus, ut virtus, ad beate vivendum, sit se ipsa contenta. 72. Se

[ocr errors]

.....

1511. Erasm. Manut. Dav. Wolf. Schutz. sustineat exhibent Col. D x, Venet. 1480. Crat. Victor. Lamb. Gebh. Lall. Orell. sustineant Reg. in quam omnia Lamb. qua omnia, omissa præpositione in, Dav. Oliv. Deinde, semper expectant E2. semper aspectant §.

CAP. XXV. 1 Da Deo Delphis et præc. E2 de Adelphis præc. o de eo delphis præc. Statim, mens cognoscat D. mens vitiis exutam cognoscat U, Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. mens vitiis exutam agnoscat x, Leid. et ed. vet. Bouh. Tum, mente esse sentiat Lamb. Deinde gaudio compleatur omnes codd. et edd. ante Dav. item Lall. gaudio completur est de conjectura Bentleii; receperunt Dav. Schutz. Orell.-2 Reg. D U imitandi; 2 mutandi; x mutandum. Statim, collocatum Dav. e Pith. et Erasmi ed. conlocata Reg.-3 Gryph. expectetur ; unde Brut. conj. expetatur. Mox, quod in malis ultimum edd. vett. quid sit ultimum D. sunt officia D Ux 42. officia deest in E. ratio dirigenda E -4 Leid. D Ux 1. 2. edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. agitamus.-5 Reg. et

NOTE

& Delphis præcepta] In foribus tem. pli Delphici scripta erat ea vox, 'Nosce teipsum,' ab Apolline, ut quidam referunt.

Et citeriora] Id est, infra lunam,

et ex ea parte, qua lunam respicimus, posita: sic Gallia citerior, sive Cisalpina, dicitur, quæ ex ea parte, qua Alpes respicimus, posita est.

quitur tertia, quæ per omnes partes sapientiæ manat et funditur, quæ rem definit,5 genera dispertit, sequentia adjungit, perfecta concludit, vera et falsa dijudicat, disserendi ratio et scientia; ex qua cum 6 summa utilitas existit ad res ponderandas, tum maxime ingenua delectatio, et digna sapientia. Sed hæc otii.' Transeat idem iste sapiens ad rempublicam tuendam. Quid eo possit esse præstantius, cum contineri prudentia 7 utilitatem civium cernat, justitia nihil in suam domum inde derivet, reliquis utatur tot tam variisque virtutibus? Adjunge fructum amicitiarum; in quo doctis positum est cum consilium omnis vitæ, consentiens, et pæne conspirans, tum summa jucunditas e quotidiano culta atque victu. Quid hæc tandem vita desiderat, quo sit beatior? cui rei, refertæ tot tantisque gaudiis, fortuna ipsa cedat necesse est. Quod si gaudere talibus bonis animi, id est, virtutibus, beatum est, omnesque sapientes iis" gaudiis perfruuntur; omnes eos confiteri beatos esse, necesse est.

8

I

XXVI. 73. A. Etiamne in cruciatu atque tormentis? M. An tu me in viola putabas, aut in rosa, dicere? an Epicuro, qui tantummodo induit personam philosophi, et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit, (quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit) nullum sapienti esse tempus, etsi uratur, torqueatur, secetur, quin possit excla

Sed hæc a sapiente tractantur cum otiosus est.

Venet. 1481. definivit. Actutum, genera dispartit D, Argent. 1511. Erasm. Crat. Oliv.-6 Ex qua tum codex nnus Oxon. Paulo post, digna sapiente cod. Ursin.-7 Ita Reg. Bern. omnes Leid. §, edd. antiquiss. Crat. Manut. Gebh. cum prudentia D E Uσ x 1. 2. Lamb. Dav. Oliv. Lall. Wolf. Schutz. Orell. Mox, tot tamque variis codex unus Oxon. edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb.-8 Venet. 1481. Beroald. Crat. Manut. Victor. Lamb. Lall. Bipont. a doctis. Statim, tum consilium Bern. codex unus Oxon. Wolf. Schutz. Orell.-9 Ernesti conj. desideret. Mox, cui refertæ nonnulli codd. Bern. a m. sec. ed. vet. Bouh. Lamb. Dav. Lall. Wolf. Schutz. Orell. et sic conj. Manut.-10 Dav. Wolf. Orell. his; Crat. et Victor. omittunt is. Mox, eos omnes Venet. 1481. beatos esse confiteri Victor.

CAP. XXVI. 1 Etiam Reg.-2 Guelf. tres codd. Oxon. Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. putas, probantibus Dav. et Ernesti. Mox, quia tantummodo tres codd. Oxon. Reg. Dav. et sibi ipsi tres codd. Oxon. Leid. Venet. 1480. Crat. Victor. hoc nomen inscribit 2. ut ut habet se res Lall. de conjectura Bentleii. me t. applaudente Lamb. Deinde, etiam si uratur § 2. etiam sumi

« PoprzedniaDalej »