Obrazy na stronie
PDF
ePub

obviam (quod fecit Catulus), quam (quod Marius) talis viri interitu sex suos obruere consulatus, et contaminare extremum tempus ætatis.

xx. 57. Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum v et XX' natus annos dominatum occupavisset. Qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus præditam, servitute oppressam tenuit civitatem? Atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse ejus in victu temperantiam, in rebusque gerendis virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et injustum. Ex quo omnibus, bene veritatem 3 intuentibus, videri necesse est miserrimum. Ea enim ipsa, quæ concupierat, ne tum quidem, cum omnia se posse censebat, consequebatur. 58. Qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus, (etsi id quidem alius alio modo tradidit 5) abundaretque æqualium familiaritatibus, et consuetudine propinquorum, haberet etiam, more Græciæ, quosdam adolescentes amore conjunctos; credebat se eorum nemini; sed his, quos ex

CAP. XX. 1 Ita plurimæ edd. cum quinque et viginti Reg. et Orell. Mox, occupasset Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb.-2 Atque 2. Argent. 1511. Mox, eumque in rebus gerendis Lamb. in rebus gerendis U. Deinde, et natura injustum D EU Ex.-3 Ex q. o. vere veritate E. Ex q. o. benignitatem o.-4 Etenim ea y 1.-5 Ita cum codd. plurimis Victor. Gebh. seqq. tradit Uy, Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. abundaretque et æqualium 2. edd. ante Gebh. abundaret æqualium E. Paulo post, credebat eorum Bern. 1. Reg. alii codd. Venet. 1481. Beroald. Victor. Manut. Lamb. Dav. in ed. sec. Lall. Wolf. Orell. sed iis Manut. Lamb. Gebh. Orell. Tum, locupletium Reg. Lamb. Dav. servos gloss. videbatur Ernestio. Deinde, et fere barbaris Fabr. de con

NOTE

e Sex suos obruere] Sex enim tantum consulatus egerat C. Marius cum Q. Catulus se ipsum peremit: septimum postea gessit.

Fuit Dionysius] Senior. De illo jam alibi.

8 Alius alio modo] Xenophon lib. II. de rebus Græcorum ait Dionysium Hermocratis filium fuisse: Hermocrates vero nobilis Syracusanus fuit, cujus auctoritate factum est ne

Syracusæ traderentur Atheniensibus. Plutarchus tamen, in Vita Dionis, ait Dionysium duxisse Hermocratis filiam. De Dionysio accuratissime scripsit Philistus.

h More Græciæ] Ad illum morem Græciæ alludit Emil. Probus in Alcibiade. Ineunte adolescentia amatus est a multis more Græcorum. Simile aliquid habet Xenophon, Cyropædiæ lib. 11.

k

i

8

familiis locupletum servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis, et feris barbaris, corporis custodiam committebat. Ita, propter injustam dominatus cupiditatem in carcerem quodammodo ipse se incluserat. Quinetiam, ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique 7 artificio regiæ virgines, ut tonstriculæ, tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab his ipsis, cum jam essent adultæ, ferrum removit, instituitque, ut candentibus? juglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. 59. Cumque duas uxores' haberet, Aristomachen, civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et, cum fossam latam cubiculari lecto 10 circumdedisset, ejusque fossæ transitum ponticulo ligneo conjunxisset; eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque, cum in communibus suggestis" consistere non auderet, concionari ex turri alta solebat. 60. [p. 240.] Atque is, cum pila ludere vellet (studiose enim id factitabat), tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic cum quidam familiaris" jocans

jectura Lambini.-6 Itaque 2. Mox, ipse omittit 2. se omittit x.-7 Ita sordidoque ancillari Reg. Itaque ancillari sordidoque Venett. 1480. 1481. Beroald. Erasm. Crat. Itaque sordido ancillarique EU §x. Itaque ancillari artif. conj. nescio quis ap. Orell. officio regio x, Dav. probante Bentl.-8 Et t. ab iis edd. antiquiss. Mannt. Lamb. Lall.-9 E cadentibus. Actutum, juglandum D. in gladium E § 1. in glandium 1 x.-10 Gesnerus volebat tecto; D fossa lata cubicularis lectum; Reg. et o fossa lata cubicularis lecto; Argent. 1511. Erasm. fossa lata cubiculares lectos. Paulo post, cum fores cubiculi Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. Manut. Lamb.-11 Margo Crat. et Victor. familiarius. Paulo post, id dictum Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. Manut. Lamb. Lall.

NOTE

1 Corporis custodiam] Idem refert tantum non ad verbum Val. Max. IX. 15.

Candentibus juglandium] Sive a 'juvando' et 'glande,' ut videtur Nonio; sive, ut vult Gavius Bassus, a 'Jove' et 'glande,' quasi Jovis glans juglans dicatur: illius certe putamina, eo quod pinguia sint, facile in

cenduntur, et tenuem calorem, latamque flammam emittunt.

1 Duas uxores] Quas uno die simul duxit. Aristomachæ pater fuit Hip. parinus.

Communibus suggestis] Plura vide apud Diodor. lib. xiv. et Plut. in Dione.

dixisset, Huic quidem certe vitam tuam committis,' arrisissetque adolescens, utrumque jussit interfici; alterum, quia viam demonstravisset interimendi sui; alterum, quia dictum id risu approbavisset. Atque, eo facto, sic doluit, ut nihil gravius tulerit in vita: quem enim vehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur in contrarias partes impotentium cupiditates. Cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. 61. Quanquam hic quidem tyrannus ipse judicavit, quam esset beatus. XXI. Nam, cum quidam ex ejus assentatoribus, Damocles," commemoraret in sermone copias ejus, opes, majestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam ædium regiarum; negaretque unquam beatiorem quenquam fuisse; Visne igitur,' inquit, Damocle, quoniam hæc te vita delectat, ipse eandem degustare, et fortunam experiri meam?' Cum se ille cupere dixisset, collocari jussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrime textili stragulo, magnificis operibus picto; abacosque complures ornavit argento auroque cælato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos 3 jussit consistere, eosque, nutum ejus intuentes, diligenter

[ocr errors]

2

[ocr errors]

-12 Reg. Bern. 1. Victor. Dav. Wolf. Schutz. Orell. nihil ut tulerit gravius. Statim, amaret codex unus Oxon. et Manut.-13 Ita Reg. Bern. 1. Guelf. alii codd. Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Gebh. indicavit codd. aliquot, Venet. 1480. Manut. Lamb. Dav. Lall. Wolf. Schutz. Orell.

CAP. XXI. 1 E2. et Crat. omittunt inquit. Actutum, O Damocle edd. ante Gebh. Dav. Lall. Orell. quoniam te hæc vita Venet. 1480. Dav. eadem degustare Reg. Guelf. E, non improbante Ernesti; in eadem dignitate D.— 2 Ita conj. Ernesti; pulcherrimo codd. et reliquæ edd.-3 Gud. conj. delicatos. Mox, ad nutum illius duo codd. Oxon. edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. nutum illius Victor. et Orell. nutum ejus tacite Gebh. et Ernesti. ad

NOTE

n Damocles] Ab Acrone et Porphyrione Dimocles appellatur. Huc pertinet illud Horat. Od. III. 1. 17. 'Destrictus ensis cui super impia Cervice pendet, non Siculæ dapes Dulcem elaborabunt saporem; Non avium citharæque cantus Somnum reducent.'

• Abacosque] Abacus proprie est mensa, quæ basim non habet, et de

pariete suspensa, nunc illi applicatur, nunc soluta demittitur: unde 'repositorium' Plinio dicitur XXVIII. 2. a Græco άβαξ, quasi μὴ ἔχων βάσιν, auctore Guicharto. De variis abaci significationibus vide apud Cæl. Rhodig. II. 30. Fulvium Ursinum ad Ciacconium de Triclinio, Bernardinum Balbum de Vocibus Vitruvianis.

5

ministrare. 62. Aderant unguenta, coronæ : P incendebantur odores: mensæ conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium, e lacunari seta equina aptum,4 demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat, nec plenum artis argentum; nec manum porrigebat in mensam : jam ipsæ defluebant coronæ: denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod jam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius, nihil esse ei beatum, cui semper aliquis terror impendeat? Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad justitiam remigraret, civibus libertatem et jura redderet iis enim se, adolescens, improvida ætate, irretierat erratis, eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse cœpisset. XXII. 63. Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoreis duobus illis; quorum cum alterum vadem mortis accepisset; alter, ut vadem suum liberaret, præsto fuisset ad horam mortis destinatam; Utinam ego,' inquit,tertius vobis amicus ascriberer! Quam huic erat miserum, carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari! homini præsertim docto a puero, et artibus ingenuis erudito! Musicorum vero perstudiosum accepimus,3 poëtam etiam' tragicum; quam bonum,

2

ministrare Guelf.-4 Ita Nonius, Gryph. Col. Victor. Gebh. seqq. appensus quatuor codd. Oxon. edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb.-5 Codex unns Oxon. Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. Manut. Lamb. administratores-6 Dav. Wolf. Schutz. Orell. præeunte Jac. Gronov. aliqui terror ; Oliv. Lall. aliquid terroris.-7 Ita Reg. cum codd. plerisque, Victor. Gebh. Dav. Wolf. Schutz. Orell. civibusque Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. Mox, his enim, &c. Reg. edd. antiquiss. Crat. Victor. Dav. in improvida Dav. in ed. pr. de conjectura.

CAP. XXII. 1 Ita Reg. Guelf. E U § x 1. 2. Argent. 1511. Victor. Manut. Dav. in ed. pr. Wolf. Orell. morti D, edd. antiquiss. Beroald. Crat. Lamb. Dav. in ed. sec. Lall.-2 Dav. de Bentleii conjectura, et Schutz. docto, et a puero artibus; edd. antiquiss. et Crat. a puero, institutis et artibus.—3 Ita

NOTE

P Corona] Solennes in cœnis coronas fuisse scribit Plinius, et coronatos epulari solitos veteres.

↑ Pythagoreis] Damone et Pythia,

sectæ Pythagoricæ. De quibus nos alibi.

• Poëtam etiam] Philoxenum ad latomias misit, quod carmina sua

S

nihil ad rem in hoc enim genere, nescio quo pacto, magis quam in aliis, suum cuique pulchrum est. Adhuc neminem cognovi poëtam (et mihi fuit cum Aquinio amicitia), qui sibi non optimus videretur. Sic se res habet: te tua, me delectant mea. Sed, ut ad Dionysium redeamus; omni cultu et victu humano carebat: vivebat cum fugitivis, cum facinorosis, cum barbaris: neminem, qui aut libertate dignus esset, aut vellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.

XXIII. 64. [p. 241.] Non ego jam cum hujus vita (qua tetrius, miserius,' detestabilius excogitare nihil possum) Platonis aut Archytæ vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium: ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio " excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem: cujus ego, quæstor,* ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, septum undique et vestitum vepribus et dumetis, indagavi sepulcrum: tenebam

t

Guelf. Bern. 1. in marg. ed. vet. Bouh. Venet. 1481. Beroald. Victor. Manut. Lall. Schutz. accepimus omittunt Reg. Bern. 1. DUσ x 2. Venet. 1480. Gebli. Wolf. Orell. accepimus post tragicum habent alii codd. perstudiosum fuisse accepimus Lamb. Musicorum v. perstudioso, poëtæ etiam tragico, quam bono conj. Bentl. recepit Dav. et tragicum D E x. Paulo post, cum Aquino Bern. a m. pr. Leid. duo codd. Oxon. Argent. 1511. Manut. Wolf. Schutz. Orell. cum Attilio Eliens. 2.-4 Reg. facinerosis. Mox, autem qui libertate E . aut qui libertate U.

CAP. XXIII. 1 Non ergo x. qua teterius, qua miserius D. qua deterius, mi

NOTE

laudare noluisset; cumque audivisset tragœdiæ, quam scripserat, præmium præ ceteris concessum esse, gaudio obiit. Plin.

Cum Aquinio] Illo forte de quo Catull. xiv. 18. Nam si luxerit, ad librariorum Curram scrinia: Cæsios, Aquinios, Suffenum, omnia colligam venena.' Meminit illius Giraldus.

Homunculum] De quo Silius Ital. XIV. 341. Vir fuit Isthmiacis decus immortale colonis, Nudus opum; sed cui cœlum terræque paterent.'

guras suas in arena describebant radio, quæ virga erat, seu baculus ma. thematicus. Virg. Ecl. 111. 40. 'Descripsit radio totum qui gentibus orbem: quanquam pro radio vocem aliam substituendam puto: quid enim ad rem præsentem radius ?'

* Ego quæstor] Hanc suam in Sicilia quæsturam sæpe commemorat in Verrinis et pro Plancio. Sicilia duobus quæstoribus regi solebat, uno Lilybætano, altero Syracusano. Cicero Lilybætanus fuit, Sexto Peducao

"A pulvere et radio] Geometræ fi prætore.

« PoprzedniaDalej »