Obrazy na stronie
PDF
ePub

semper igitur beatus. Jam vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quæ agit, quæque sentit? Refert autem omnia ad beate vivendum: beata igitur vita 10 laudabilis. Nec quicquam sine virtute laudabile: beata igitur vita virtute conficitur. Atque hoc sic etiam concluditur. XVII. 49. Nec in misera vita quicquam est prædicabile aut gloriandum; nec in ea quæ nec misera sit nec beata. Et est' in aliqua vita prædicabile aliquid et gloriandum, ac præ se ferendum: ut Epaminondas,m

Consiliis nostris laus est attonsa Laconum: ut Africanus,"

A sole exoriente, supra Mæoti" paludes,P

Nemo est qui factis me æquiperare queat.

n

volebat Nissen. sine alacritate futili de Bentleii conjectura Dav. in ed. pr. sine alacritate vana suspic. Dav. sine alacritate stulta conj. Bouh.-10 Venett. 1480. beata ergo vita.

CAP. XVII. 1 At est conj. Bonh. Mox, aut gloriandum Ernesti errore typogr.—2 Mæotides DU 2. Mæotidas Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Crat. Mæotis E. Meontides x. Meondas 2. A sole e. ad usque Maotis Mamert. Paneg. 11. 16. Mox, me omittunt i § σ x 1. 2. cod. Schotti, Gebh. æquiparare Reg. D, Argent. 1511. Erasm. Manut. Lamb. Lall.—

NOTÆ

Epaminondas] Extat illud epigramma in Bœoticis Pausaniæ, ab ipsó Epaminonda scriptum, et in basi statuæ, quæ illi deinde erecta est, insculptum. Et Plut. lib. Quod nemo possit beate vivere juxta præcepta Epicuri.'

n Attonsa Laconum] Bis justo prælio cum Lacedæmoniis decertavit; semel ad Lenctra, Beotiæ vicum, contra Cleombrotum; iterum contra Agesilaum apud Mantineam, Arcadiæ civitatem. In primo prælio, Lacedæmoniorum quatuor millia, et inter eos tum fortissimi quique, tum rex ipse Cleombrotus, ceciderunt, partaque Thebanis certa victoria: in altero dubia fuit, ex Polybio; ubi enim letale vulnus Epaminondas accepisset,

quasi ex mutuo consensu utrimque e pugna discessum est, pauloque post e vulnere obiit Epaminondas.

• Africanus] Versus sunt Ennii, quibus ita Scipio gloriatur.

P Maoti' paludes] Mæotis palus, alias Temerinda accolis, id est, mater maris nunc Limen, sen Mer de Zabache, et de la Tana. Sinus est amplissimus, seu potius mare, Sarmatiæ, inter Europam et Asiam. Per Bosporum Cimmerium connectitur cum Euxino, et a Buge palude separatur Zenonis Chersoneso. Djcitur 'palns,' quia adeo humilis est, ut plurimis in locis non nisi scaphis et navigiis minoribus navigari possit.

50. Quod si est, beata3 vita glorianda et prædicanda, et præ se ferenda est: nihil est enim aliud, quod prædicandum, et præ se ferendum sit. Quibus positis, intelligis, quid sequatur: et quidem, nisi ea vita beata est, quæ est eadem 4 honesta; sit aliud necesse est melius vita beata. Quod erit enim honestum, certe fatebuntur esse melius. Ita erit beata vita melius aliquid; quo quid potest dici perversius? Quid? cum fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad miseram vitam, nonne fatendum est, eandem vim in virtute esse ad beatam vitam? contrariorum enim contraria sunt consequentia. 51. Quo loco quæro, quam vim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa; tantum propendere 7 illam bonorum animi lancem putet, ut terram et maria deprimat. XVIII. Quid ergo aut hunc prohibet, aut etiam Xenocratem illum gravissimum philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem cetera et abjicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere? quod quidem nisi fit, virtutum interitus consequetur. 52. Nam in quem cadit ægritudo, in eundem metum cadere necesse est: est enim metus futuræ ægritu

3 Quod si beata Reg. alii codd. edd. antiquiss. Erasm. Crat. Mannt. Quod si est sola beata Lamb.-4 Venet. 1480. quæ eadem est.-5 Quod enim erit Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb.— 6 Leid. duo codd. Oxon. Venet. 1480. fateantur, probante Boub. Paulo post, vim in virtutem esse Reg. vim virtutem esse quatuor codd. Oxon. Leid. Venet. 1480. probante Bouh. unde Dav. conj. in virtute inesse.—7 Beier ad Offic. tom. II. p. 211. conj. præponderari. Actutum, illam lancem putet cod. Bern. Wolfii, Nissen. Schutz. Beier, U, et Orell. illam boni lancem putet Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Gebh. illam animi lancem putet de Bentleii conjectura Dav. illam honesti lancem putet conj. Bouh.

CAP. XVIII. 1 Quid igitur codex unus Oxon. edd. antiquiss. Manut. Lamb. Mox, et extenuantem Venet. 1481. Beroald. Crat, Victor. Manut. Lamb. Lall. -2 Ita Reg. Gryph. Venet. 1480. Crat. Dav. Wolf. Schutz. Orell, sit Venet. 1481. Beroald. Argent. Erasm. Victor. Manut. Lamb. Gebh. Lall. Actutum, virtutem de Bentleii conjectura Dav. in ed. pr. consequitur duo codd. Oxon.

NOTE

a Libra illa] Solebat libræ similitudine docere, quanto essent animi bona corporis et fortunæ bonis ante.

ponenda. De illa Critolai similitudine dictum est de Fin. lib. v.

• Critolai] De quo supra.

dinis solicita expectatio: in quem autem metus, in eundem formido, timiditas, pavor, ignavia : ergo, ut idem vincatur interdum,3 nec putet ad se præceptum illud Atrei pertinere,

Proinde ita parent se in vita, ut vinci nesciant.

8

Hic autem vincetur, ut dixi: nec modo vincetur, sed etiam serviet. At nos virtutem 4 semper liberam volumus, semper invictam. Quæ nisi sunt,' sublata virtus est. 53. Atqui, si in virtute satis est præsidii ad bene vivendum, satis est etiam ad beate: satis est enim certe in virtute, ut fortiter vivamus: si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut nulla re unquam terreamur, semperque simus invicti. Sequitur, ut nihil pœniteat, nihil desit, nihil obstet. Ergo omnia profluenter, absolute, prospere: igitur beate. Satis autem, ad fortiter vivendum, virtus potest: 9 satis ergo etiam ad beate. 54. Etenim, ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, nunquam se tamen satis consecutam putat; sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam unquam sui pœnitet.

XIX. Similemne' putas C. Lælii unum consulatum

et Venet. 1480.-3 Guelf. edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. interdum necesse est. Pro Atrei cod. Ursini habet antiquum.—4 At nos autem virtutem Reg. Nos autem virtutem codex unus Oxon. Victor. et Dav. in ed. pr.— 5 Quæ nisi ita est Venet. 1481. Beroald. Argent. Erasm. Crat. Victor.-6 Atque de Bentleii conjectura Dav. Wolf. Schutz. et sic legitur in Argent. 1511. -7 Satis etiam, omisso est, Victor.-8 Si, ut fortiter Lamb.-9 Satis autem virtus ad f. v. potest Victor. Dav.

CAP. XIX.

1 Similene Reg. D E U x, duo codd. Schotti, Victor. Gebli. Dav. probante Bentl. Mox, repulsa, L. Cinnæ quatuor sine repulsa Bern. 1. in marg, ab alia m. Argent. 1511. Erasm. Verba, cum L. Cinnæ quatuor, omittunt codd. et plurimæ edd. etiam Orell. Lectio nostra est a Corrado. Mox, sic cum sapiens codd. aliquot, Venett. 1480. 1481. Argent. Erasm. Sed cum sapiens codex unus Oxon. Victor. Mannt. Etsi cum sapiens Lamb. qualis fuit ille Victor. non ante populus omittit Lamb. a malo consule Gebh. Tum, a bono populo Reg. DEUo, Venet. 1480. Victor. Gebh. a vano populo Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. Lall. Orell. probante Bentl. Pro fert Dav. habet refert, unde non liquet. fert, suffragiis præ

NOTE

Illud Atrei] Ex qua veterum tragædia excerptum sit illud dictum Atrei, obscurum est.

Delph. et Var. Clas.

C. Lalii] Cognomine Sapientis. Hanc cum P. Scipio Emilianus, familiaris ejus ac suffragator, deducere 3 BBBB

Cicero.

fuisse, et eum quidem cum repulsa, cum L. Cinnæ quatuor? (si cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis præteritur, non populus a bono consule potius, quam ille a malo populo repulsam fert): sed tamen utrum malles, te, si potestas esset, semel, ut Lælium, consulem,' an, ut Cinnam, quater?" non dubito, tu quid responsurus sis. Itaque video, cui committam. 55. [p. 239.] Non quemvis hoc idem interrogarem: responderet enim alius fortasse, se non modo quatuor consulatus uni anteponere, sed unum diem Cinnæ multorum et clarorum virorum totis ætatibus. Lælius, si digito quem attigisset, pœnas dedisset. At Cinna, collegæ sui, consulis 4 Cn. Octavii,* præcidi caput jussit, P. Crassi, L. Cæsaris, nobilissimorum

teritur 1. Victor. Gebh.-2 D, Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. consulem esse.-3 D E, Venet. 1480. sese; U x omittunt

NOTE

in Campum vellet, ad petendum consulatum, Q. Pompeium amicum suum, ad societatem ejus officii, ni sibi ipse peteret, invitavit : operam suam promittit Pompeius, se sibi petiturum negans; sed illum dum diu expectant Scipio et Lælius, nuntiatur jam in Campo esse Pompeium, sibique petere consulatum. Tum vero indignantibus aliis, Scipio ridens, 'Inepti,' inquit, qui tanquam Deos rogaturi, non homines, tempus hic frustra terimus, tibicinem expectantes!' Quo dicto risum aliis movit; putabatur enim Q. Pompeius tibicinis filius. Igitur creatus solum est consul Lælius anno sequente, nempe, 613.

[ocr errors]

" Ut Cinnam, quater] L. Cornelius Cinna, Marianæ factionis: quater quidem consul fuit; sed primum consulatum abdicare coactus est, et post quartum ab exercitu suo occisus. Pighius.

* Cn. Octavii] Hunc collegam in primo consulatu habuit: utrumque Sulla victor creaverat, ad bellum

Mithridaticum discessurus; et L. quidem Cinnam ex adversa factione, sed populi placandi gratia. Iuito magistratu, novos confestim tumultus excitat, conatus exules reducere, sociosque nuper in civitatem receptos inter veteres tribus distribuere, ut paria essent iis suffragia; sed a Cn. Octavio, civium veterem causam suscipiente, urbe pellitur: mox tamen victor redit, Romam capit vastatque, ac collegam occidit.

y P. Crassi] Ea cæde trucidati sunt duo P. Crassi, pater et filius: patri cognomentum Sapiens; nobilisque fuit consulatu an. 656. de Lusitanis triumpho, et censura. In mutuo alter alterius conspectu mactati sunt. Alterum ex illis suapte manu interfectum scribit Cic. de Orat. lib. 111.

2 L. Cæsaris] Non Lucius tantum, sed Caius quoque frater, trucidatus est. Lucius tum gestis honoribus, consulatu an. 663. et censura, tum militari laude in bello sociali floruerat; Caius ingenio et eloquentia. Ip.

hominum, quorum virtus fuerat domi militiæque cognita, M. Antonii, omnium eloquentissimi, quos ego audierim, C. Cæsaris, in quo mihi videtur fuisse specimens humanitatis, salis, suavitatis, leporis. Beatusne igitur, quia hos interfecit? Mihi, contra, non solum eo videtur miser, quod ea fecit, sed etiam quod ita se gessit, ut ea facere ei liceret. Etsi peccare nemini licet: sed sermonis errore labimur: id enim licere dicimus, quod cui conceditur.7 56. Utrum tandem beatior C. Marius, tum, cum Cimbricæ victoriæ gloriam cum collega Catulo communicavit, pæne altero Lælio, (nam hunc illi duco simillimum) an cum, civili bello victor, iratus, necessariis Catuli deprecantibus, non semel respondit, sed sæpe, Moriatur?' in quo beatior ille, qui huic nefariæ vocid paruit, quam is, qui tam scelerate imperavit. Nam cum accipere quam facere præstat9 injuriam, tum morti jam ipsi adventanti paulum procedere

[ocr errors]

C

8

se.-4 Voc. consulis suspectum Manutio.-5 Reg. Dav. Orell. specimen fuisse. -6 Bern. 1. edd. ante Dav. item Lall. Wolf. Schutz. Orell. qui hos interfecit; Guelf. quod hos int. Reg. quos int. Lamb. qui hos interfecit? Minime. Mihi, &c.-7 Hæc est conjectura Davisii in ed. pr. cuique conceditur codd. et edd. vett. item Lall. Wolf. Schutz. Orell.-8 Ita Reg. Guelf. alii codd. margo Crat. Victor. Manut. Lamb. Dav. seqq. nam huic illum dico D, Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Gebh. huic illum duco E U § x 1. -9 Guelf. præstet. Statim, paululum procedere Manut. Lamb.

NOTE

se est poëta, ille et orator urbanitate et lepore conditus, de quo multa Cic. in Bruto. Hic hospitis Etrusci proditione cæsus est, ille ad tumulum Varii Sucronensis. Cic. de Orat. lib. III. ait caput C. Julii Cæsaris cum L. Julii Cæsaris capite jacuisse pro rostris, non longe capite M. Antonii oratoris.

a C. Marius] Arpinas patria, eoIdem quo Cicero municipio in Volscis natus. Novus homo, natalium nulla commendatione, (quanquam eum equestri loco fuisse scribit Vell. Pat.) sed bellica tantum virtute ad honores provectus, ad septimum usque consu latum pervenit: vir hirtus atque hor

ridus, vitaque sanctus ; quantum bello optimus, tantum pace pessimus. Vell. Pat. lib. II.

b Cimbrica victoria] In campis Raudis prope Veronam reportata est. Cæsa feruntur hostium 140. millia cum duobus regulis, capta 60. millia cum duobus item regulis. Ea victoria Cimbricum nomen omnino deletum.

c Collega Catulo] Q. Lutatio Catulo, qui bis repulsam tulerat, antequam hunc consulatum obtineret.

d Nefariæ voci] Catulus vel odore calcis, ut ait Plut. vel ignis haustu, ut Florns, vel hausto veneno, ut Aug. se ludibrio hostium exemit.

« PoprzedniaDalej »