Obrazy na stronie
PDF
ePub

cæcaretur erroribus; fit perfecta mens, id est, absoluta ratio; quod est idem virtus. Et, si omne beatum est, cui nihil deest, et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium; certe omnes virtutis compotes beati sunt. Et hoc quidem mihi cum Bruto convenit, item cum 7 Aristotele, Xenocrate, Speusippo, Polemone. XIV. 40. Sed mihi videntur etiam beatissimi. Quid enim deest ad beate vivendum ei, qui confidit suis bonis? aut, qui diffidit, beatus esse qui potest? At diffidat necesse est, qui bona dividit tripertito.' Qui enim poterit aut corporis firmitate aut fortunæ stabilitate confidere? Atqui, nisi stabili,3 et fixo, et permanente bono, beatus esse nemo potest. Quid ergo ejusmodi istorum est? ut mihi Laconis illud dictum & in hos cadere videatur; qui glorianti cuidam mercatori, quod multas naves in omnem oram maritimam dimisisset, Non sane optabilis quidem ista,' inquit,rudentibus apta, fortuna. An dubium est, quin nihil sit habendum in eo genere, quo vita beata completur,s

conj. Ernesti, improbante Orell.-5 Ita Reg. Gryph. Bern. 1. a m. pr. Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Gebh. cæcetur DEU1ox, Bern. 1. a m. sec. Venet. 1480. Crat. Victor. Manut. Lamb. Dav. Lall. Wolf. Schutz. Profit Wolf. in ed. sec. habet sit, errore typogr. Statim, quod idem est, quod virtus Venet. 1480. Erasm. quæ est idem, quod virtus Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Crat. Manut. Lamb.-6 Et si id omne Lamb. Paulo post, sunt beati Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat.— 7 Reg. EU x, et Orell. id est cum; ¡¥ 2. Venet. 1480. Beroald. Argent. 1511. Erasm. idem cum.

CAP. XIV. 1 Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. tripartito.-2 Argent. 1511. Erasm. Fabric. et margo Crat. firmitati aut ƒ. stabilitati.-3 Atque nisi et stabili E . Atque nisi stabiliet fixo, &c. codex unus Oxon. Manut. Lamb.-4 Quid igitur edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. Statim, illud Laconis Venet. 1481. Beroald. Crat. Victor. Manut. Lamb. Paulo post, ita quidem est, inquit Venet. 1481. Beroald. Manut. Lamb.5 Ita de Bentleii conjectura Dav. Lall. Wolf. Schutz. Orell. quo v. b. complectitur Gryph. cum codd. plerisque, probantibus Lamb. et Brut. quod v. b. complectitur edd. antiquiss. Crat. Victor. Manut. Lamb. quo v. b. compleatur

NOTE

8 Laconis illud dictum] Plut. in Apophthegm. Laconicis id de Lampide, seu Lampone Ægineta, dictum scribit.

Rudentibus apta] Funes nautici, sic dicti, quod cum vento verberen

tur, rudere existimentur ; atque hunc sonum proprium funium, non asinorum, multi putant. Isid. XIX. 4. Rudentibus apta pro 'pendentia' dicit, ut supra dictum est 'apta sunt omnia.'

si id possit amitti? nihil enim interarescere, nihil exstingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita beata consistit. Nam, qui timebit ne quid ex his deperdat, beatus esse non poterit. 41. Volumus enim, eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, septum atque munitum ; non ut parvo metu præditus sit, sed ut nullo. Ut enim innocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet; sic sine metu is habendus est, non qui parum metuit, sed qui omnino metu vacat. Quæ est enim alia fortitudo, nisi animi affectio, cum in adeundo periculo, et in labore ac dolore patiens, tum procul ab omni metu? 42. Atque hæc certe non ita se haberent, nisi omne bonum in una honestate consisteret. Qui autem illam maxime optatam et expetitam 10 securitatem (securitatem autem nunc appello vacuitatem ægritudinis, in qua vita beata posita est) habere quisquam potest, cui aut adsit aut adesse possit multitudo malorum? Qui autem" poterit esse celsus et erectus, et ea, quæ homini accidere possunt, omnia parva ducens, qualem sapientem esse volumus, nisi omnia sibi in se posita censebit? An Lacedæmonii, Philippo minitante 12 i per literas, se

conj. Wopk. p. 107. et Gorenz. Fin. p. 366. Mox, nihil enim inveterascere E, Venet. 1481. Beroald. Crat. Manut. Lamb. n. e. interrarescere U. Tum, quæ in vita beata consistunt Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. -6 Med. Bak. inexpugnabilem semper atque invictum, non improbante Dav. -7 Edd. antiquiss. Erasm. Crat. nocet leviter; DÚ 1x leviter noceat. Actutum, sed qui nil. Tum, nihil noceat edd. antiquiss. Erasm. Crat. Pro parum, quod servant Col. Leid. Lamb. Dav. Lall. Wolf. Schutz. Orell. parva exhibent D EUσ x 2. edd. antiquiss. Crat. Victor. Manut. Gebh. parva non metuit Ursin.-8 Codex unus Oxon. Wolf. Schutz. Orell. tum, probante Gorenz. Legg. p. 170. Statim, tum in lab. ac dol. patiendo, procul Lamb. de conjectura.-9 Atqui D x, et Wolf. in ed. sec.-10 Reg. DE U ☛, edd. antiquiss. Crat. Victor. expeditam. Mox, securitatem autem omittit codex unas Oxon. autem omittunt D E -11 Quis autem 42. Crat. Lamb. celsus et rectus Lall. accidere homini edd. antiquiss. Erasm. Crat. hominum accidere x. omnia omittunt D U x. parvi U x. Deinde, omnia bona sibi in se iidem codd. Argent. 1511. et Erasm. omnia sua in se de Bentleii conjectura Dav. in ed. pr. omnia is in se D. posita esse censebit Venet. 1481. Beroald. Crat. Manut. Lamb.-12 Ita de Bentleii conjectura Dav. Schutz. minitanti

NOTE

1 Philippo minitante] Macedone, ad quem varia Lacedæmoniorum responsa fortitudinis plena memorat

Plutarchus. Is cum agrum Lacedæmoniorum invasisset, Philippus, 'Quomodo facietis ?' inquit: 'Forti

omnia, quæ conarentur, prohibiturum, quæsiverunt, num se esset etiam mori prohibiturus: vir is, quem quærimus, non multo facilius tali animo reperietur, quam civitas universa? Quid? ad hanc fortitudinem, de qua loquimur, temperantia adjuncta, quæ sit moderatrix omnium commotionum, quid potest ad beate vivendum deesse ei, quem fortitudo ab ægritudine et a metu vindicet; temperantia tum ' a libidine avocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat? Hæc efficere 14 virtutem ostenderem, nisi superioribus diebus essent explicata. xv. 43. Atque,' cum perturbationes animi miseram, sedationes autem vitam efficiant beatam; duplexque ratio perturbationis sit, quod ægritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore lætitia gestiens libidoque versetur; cum hæc omnia cum consilio et ratione pugnent; his tu tam gravibus concitationibus, tamque ipsis inter se [p. 237.] dissentientibus atque distractis, quem vacuum, solutum, liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere? Atqui sapiens semper ita affectus est: semper igitur sapiens beatus est. Atque etiam omne bonum lætabile est: quod autem lætabile, id prædicandum, et præ se ferendum: quod tale autem, id etiam gloriosum: si vero gloriosum, certe laudabile: quod autem laudabile,+ profecto etiam honestum: quod bonum igitur, id honestum. 44. At

3

codd. et reliquæ edd. Mox, quæsiverint Dav. in ed. pr.-13 Ita Reg. alii codd. et edd. pleræque; cum Lamb. Dav. Statim, cum insolentia E.14 Hoc efficere duo codd. Oxon. et Venet. 1480. virtutem ostendere 2. Pro diebus Ehabent virtutibus.

CAP. XV. 1 Atqui D, Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Gebh. Lall. At quicumque p. a. miseriam, &c. codex unus Oxon. miseriam habent etiam Reg. Bern. 1. Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Dav. Wolf. Orell.-2 Ita Reg. Venet. 1480. Crat. Victor. Gebh. Wolf. Schutz. Orell. versentur D EU to x 2. Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasni. Manut. Lamb. Dav. Lall. Statim, hæc omittunt Reg. E o 2. Victor. Gebh. versentur, quæ omnia conj. Bentl. Paulo post, dissidentibus atque distractis E, Crat.-3 Ita Reg. Dav. quinque codd. Oxon. Venet. 1480. Manut. Lamb. Dav. Wolf. Schutz. Orell. Atqui o 1. Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor.4 Reg. Bern. 1. Venet. 1480. Dav. Wolf. Schutz. Orell. laudabile autem.— NOTE

ter,' illi, moriemur.' Idem, cum quædam per literas illis imperasset,

rescripserunt Laconica brevitate, 'De quibus ad nos scripsisti, non.'

quæ isti bona numerant, ne ipsi quidem honesta dicunt. Solum igitur bonum, quod honestum ex quo efficitur, honestate una vitam contineri beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda, nec habenda, quibus abundantem licet esse miserrimum. 45. An dubitas, quin præstans valetudine, viribus, forma, acerrimis integerrimisque sensibus, adde etiam, si libet, pernicitatem, et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam: si fuerit is, qui hæc habet, injustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio, atque nullo; dubitabisne7 eum miserum dicere? Qualia igitur ista bona sunt, quæ qui habeat, miserrimus esse possit? Videamus, ne,9 ut acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat. Quod si ita est; ex bonis, quæ sola honesta sunt, efficiendus est beatus: 10 ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex his effici nihil poterit: quo detracto, quid poterit beatum intelligi? Etenim quicquid est, quod bonum sit, id expetendum est: quod autem expetendum, id certe approbandum: quod vero approbaris, id gratum acceptumque habendum: ergo etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est. Bonum igitur omne laudabile: ex quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bonum. XVI. 46. Quod ni ita tenebimus, multa erunt, quæ nobis bona dicenda sint: omitto divitias; quas, cum quivis, quamvis indignus, habere possit, in bonis non numero. Quod enim est bonum, id non quivis habere potest: omitto nobilitatem, famamque popularem, stultorum improborumque consensu excitatam. Hæc, quæ sunt minima, tamen bona

5 At qui. Atque quæ &. Statim, ne isti quidem D 42. ne ista quidem 1 x−6 E miserum.-7 D dubitabisne tu; 42 dubitans ne. Tum, miserrimum dicere 1σ. -8 E bona, quæ qui habet.-9 Videamus nunc E . Statim, generis gravis DU. granis deest in 2. ex suis simil. σ x-10 Ita solus Ernesti e cod. Guelf. efficiendum est beatum alii codd. et edd. Mox, ex iis effici Argent. 1511. et Erasm. nihil effici Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Deinde, id petendum est ↓ 2. est omittunt Leid. Venet. 1481. Beroald. Crat. Victor. Actutum, quod a. petendum & 2. q. a. expetendum est Leid. D EUσxy 1. Venet. 1480.

CAP. XVI. 1 D dicenda erunt; E o dicenda sunt. Mox, cum quis D. cum ·quisquis quam gravis indignus, &c. 2.-2 D exercitatam.-3 Hæc quidem sunt idem codex. Statim, ut bona E. Tum, Euryclia Beroald, Argent. 1511.

[ocr errors]

dicantur necesse est: candiduli dentes, venusti oculi, color suavis, et ea, quæ Euryclea* laudat, Ulyssi pedes abluens, 'lenitudo orationis, mollitudo corporis.'4 Ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate, quam in vulgi opinione stultorumque turba, quod dicatur aut gravius, aut grandius? 47. At enim eadem Stoici præcipua, vel producta' dicunt, quæ bona isti. Dicunt illi quidem: sed his vitam beatam compleri negant: hi autem 5 sine iis esse nullam putant: aut, si sit beata, beatissimam certe negant. Nos autem volumus beatissimam: idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur. Sic enim princeps ille philosophiæ disserebat: Qualis cujusque animi affectus esset, talem esse hominem: qualis autem ipse homo esset, talem ejus esse orationem: orationi autem facta similia, factis vitam. Affectus autem animi in bono viro laudabilis: et vita igitur laudabilis boni viri, et honesta ergo, quoniam laudabilis: ex quibus, bonorum beatam vitam esse, concluditur.' 48. Etenim, pro Deorum atque hominum fidem! parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an delectationis et otii consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni concitatione animi (quam perturbationem voco) semper vacare? semper in animo ejus esse placidissimam pacem? Vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine ægritudine, sine alacritate ulla, sine libidine, nonne beatus? [p. 238.] At semper sapiens talis:

8

Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Anticlea Reg. Venett. 1480. 1481. Dav. -4 Hæc quatuor verba pro versiculo habent Dav. Orell. et al. Mox, bona dicemus Eiσ 2. Venet. 1481. Beroald. Crat. Victor. Manut. Wolf. Schutz. Orell.-5 Cod. Ursin. isti. Illi quidem sine iis v. b. compleri, hi autem; isti dicunt. Illi quidem sine his vitam, &c. sine his etiam Dav. hi aut sine his Dav. in ed. pr.-6 Reg. homo ipse. Mox, facta simillima Venett. 1480. 1481. Be. roald. Argent. 1511. Erasm. Crat.-7 Manut. et Lamb. omittunt et.-8 Leid. est koc, probante Bouh.-9 Junt. aliæque edd. vett. sine alacritate, ulla sine libidine; Victor. sine ulla alacritate, &c. Venet. 1481. sine alacritate illa, &c. uti

NOTE

Euryclea] Nutrix Ulyssis. Illa in Niptris, quo nomine tragœdiam scrip. serunt Sophocles inter Græcos, Pacuvius inter Latinos, inducitur pedes abluens Ulyssis e bello Trojano re

deuntis. Vide quoque Homer. Odyss. T.

1 Præcipua, vel producta] Seu præposita, poŋyuéva: de qua voce Stoicorum propria diximus supra.

« PoprzedniaDalej »