Obrazy na stronie
PDF
ePub

unquam finem inveniet libido. Nos, vellem, præmio elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset, quo hoc firmius crederemus.

VIII. 21. A. Vellem id quidem: sed habeo paululum, quod requiram: ego enim assentior, eorum quæ posuisti,' alterum alteri consequens esse, ut, quemadmodum, si quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur, vitam beatam virtute confici; sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse, nisi virtutem, bonum. Sed Brutus tuus, auctore Aristo et Antiocho, non sentit hoc: putat enim, etiam si sit bonum aliquod præter virtutem. M. Quid igitur? contra Brutumne me dicturum putas? A. Tu vero, ut videtur: nam præfinire non est meum. 22. M. Quid cuique igitur 3 consentaneum sit, alio loco. Nam ista mihi et cum Antiocho sæpe, et cum Aristone nuper, cum Athenis imperator apud eum diversarer, dissensio fuit: mihi enim non

Putat enim nihil esse bonum nisi virtutem, etiamsi sit bonum aliquod præter virtutem.

Oxon. Qua ipse inventa Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. non fuil § x 4 2. et edd. ante Dav. non fuisset est de conjectura Bentleii: receperunt Lall. Wolf. Schutz. Mox, inveniret Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. probante Bentl. invenit Leid. codex unus Oxon.

CAP. VIII. 1 Margo Crat. proposuisti. Paulo post, beatam vitam Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. Manut. Lamb. Gebh. Lall. Tum, si beata vita Venet. 1480. Pro virtutem Dav. in ed. pr. habet honestum.-2 Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Manut. auctore et; Dav. in ed. pr. de Bentleii conjectura auctoribus. Sed vide Oudend. ad Apul. 11. p. 184. Aristone Reg. Bern. 1. edd. ante Lall. item Dav. Pro putat Dav. in ed. pr. habet disputat. -3 Quod cuique igitur Crat. Victor. Quod cui igitur Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Quid cui igitur Erasm.-4 Aristo de Malaspinæ conjectura Lamb. Lall. Wolf. Schutz. Orell. Mox, beatus esse posse Lamb. Pro sapientem, Leid. et Med. habent sapiens, probantibus Dav. et Bouh. sapiens esse pos

NOTE

* Aristo [Aristone] et Antiocho] Fra tribus, sectæ Platonicæ, seu veteris Academiæ. Antiochus contra Academicos recentiores disputare consueverat: librum etiam contra magistrum suum Philonem edidit. Aliqui non Aristonem, sed Aristo, legunt.

Athenis imperator] Cum procon

sul missus est in Ciliciam; ubi, rebus bene gestis, profligatisque hostibus apud Issum, quo loco Darius ab Alexandro superatus est, imperator appellatus, e provincia decessit; Rhodumque et Athenas, ubi adolescens studiorum gratia versatus erat, invisit.

videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset; in malis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis aut fortunæ mala. Dicebantur hæc, quæ scripsit etiam Antiochus locis pluribus: virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse, neque tamen beatissimam : deinde ex majore parte plerasque res nominari, etiam si qua pars abesset, ut vires, ut valetudinem, ut divitias, ut honorem, ut gloriam; quæ genere, non numero cernerentur: item beatam vitam, etiam si ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo majore parte obtinere nomen suum. 23. Hæc nunc enucleare non ita necesse est; quanquam non constantissime dici mihi videntur. Nam et, qui beatus est, non intelligo, quid requirat, ut sit beatior: [p. 233.] (si est enim quod desit, ne beatus quidem est) et, quod ex majore parte unamquamque rem appellari spectarique dicunt, est, ubi id isto modo valeat: cum vero tria genera malorum m esse dicant; qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia adversa sint in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic paulumne 9 ad beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam ? 24% Hoc illud est, quod Theophrastus" sustinere non potuit. Nam, cum statuisset, verbera, tormenta, cruciatus, patriæ eversiones, exilia, orbitates, magnam vim habere ad male misereque vivendum, non est ausus elate et ample loqui,

8

sit codd. Bak. et Ball.-5 Dicebant ad hæc conj. Bouh. Actutum, quæ scripta sit Reg. quæ scripta sunt tres codd. Oxon. quæ scripta sunt etiam Antiochiis margo Crat. et Victor. quæ scripta sunt Antiocho Dav. in ed. pr.-6 Reg. Bern. 1. Dav. Wolf. Schutz. Orell. si quæ pars. Mox, ut valitudines tres codd. Oxon. et Venet. 1480. ut honores Leid. cum uno cod. Oxon. probante Bouh. refutat Nissen. Deinde, pro clauderet, quod servant codd. Schotti, Reg. Gebh. Dav. Wolf. Schutz. Orell. claudicaret exhibent codd. multi, et edd. ante Gebh. probante Bentl.-7 Reg. et tres codd. Oxon. videtur.-8 Edd. antiquiss. enim quidem quod; Erasm. enim quiddam quod. Mox, ex majori edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. Pro rem, codd. multi, etiam Reg. et edd. antiquiss. habent partem.-9 Reg. plurimi codd. Oxon. edd. antiquiss. Crat. Victor. Manut. Lamb. Lall. Orell. paululumne.

[blocks in formation]

I

cum humiliter demisseque sentiret. IX. Quam bene, non quæritur: constanter quidem certe. Itaque mihi placere non solet, consequentia reprehendere, cum prima concesseris. Hic autem, elegantissimus omnium philosophorum et eruditissimus, non magnopere reprehenditur, cum tria genera dicit bonorum: vexatur autem ab omnibus, primum in eo libro, quem scripsit De Vita Beata, in quo multa disputat, quamobrem is, qui torqueatur, qui crucietur, beatus esse non possit. In eo etiam putatur dicere, in rotam beatam vitam non escendere. Non usquam * id quidem dicit omnino: sed, quæ dicit, idem valent. 25. Possum igitur, cui concesserim, in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunæ, huic succensere dicenti, non omnes bonos esse beatos, cum in omnes bonos ea, quæ ille in malis numerat, cadere possint? Vexatur idem Theophrastus et libris et scholis omnium philosophorum, quod, in Callisthene P suo, laudarit illam sententiam,

[ocr errors]

Vitam regit 4 fortuna, non sapientia.

Negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse languidius. Recte id quidem : sed nihil intelligo dici potuisse 5 constantius. Si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna; nonne consentaneum est, e Disputationibus.

CAP. IX. 1 Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. dicit tria genera. Mox, quod multa disputaret de Bentleii conjectura Dav. Tum, in rotam, id est, genus quoddam tormenti apud Græcos, beatam ex antiquiss. gloss. Reg. E, Gryph. Argent. 1511. margo Crat. Victor. non escenderet Reg. non ascendere codd. aliquot Oxon. cum edd. ante Gebh. non attingeret o. 2 Nusquam edd. antiquiss. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. 3 Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. corporis esse dolores; Argent. 1511. Erasm. dolores corporis esse. Mox, fortunæ naufragia Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb.-4 Vitam regi Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm.-5 D 1.2 posse.-6 Codex

NOTE

• De Vita Beata] Habet Laërtius catalogum multorum quos scripsit librorum. Sed nullus extat.

P In Callisthene] Sic inscripsit librum quem de morte amici sui Cal

listhenis edidit.

a Vitam regit] Theophrasti versus est, Τύχη τὰ θνητῶν πράγματ', οὐκ εὐβουλία.

r

[ocr errors]

plus fortunam, quæ domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium, valere? 26. An malumus Epicurum imitari? 7 qui multa præclare sæpe dicit: quam enim sibi constanter convenienterque dicat, non laborat. Laudat tenuem victum. Philosophi id quidem; sed si Socrates aut Antisthenes diceret, non is, qui finem bonorum voluptatem esse dixerit. Negat, quenquam jucunde posse vivere, nisi idem honeste, sapienter, justeque vivat. Nihil gravius, nihil philosophia dignius; nisi idem hoc ipsum, honeste, sapienter, juste, ad voluptatem referret. Quid melius," quam fortunam exiguam intervenire sapienti?' Sed hoc isne dicit, qui, cum dolorem non modo maximum malum, sed solum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus acerrimis tum, cum maxime contra fortunam glorietur? 27. Quod idem melioribus etiam verbis Metrodorus, Occupavi,' inquit, 'te, Fortuna, atque cepi: omnesque aditus tuos interclusi, ut ad me aspirare non posses.' Præclare, si Aristo" Chius,'

12

[ocr errors]

✔ Philosopho quidem ea oratio conveniens est, sed convenientior esset si ab Socrate aut Antisthene haberetur, non ab Epicuro, qui finem bonorum voluptatem esse dixerit.

unus Oxon, in corpora.—7 E § omittunt imitari. Statim, multa præclara E § ox. quam autem sibi conj. Dav. enim delendum censebat Bentl. refutant Wopk. p. 107. et Nissen. sibi constet suspic. Nodel. sepe constanter §. sibi omittunt 1.2.-8 D U id quidem est. Mox, aut Aristenes 1.-9 Codex unus Oxon. vixerit; hoc voc. deest in 2.-10 Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Crat. Victor. nil. Statim, philosopho Eliens. 2. nisi hoc ipsum E . justeque ad, &c. D.-11 Qui melius E.-12 Quod idem melius E. Mox, Occupavi te, inquit Reg. Bern. 1. Victor. Dav. Lall. Wolf. Orell. Occupavit, inquit, te 42. O fortuna E §. Tum, spirare non possit E. spirare non posses 2.-13 Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. si id Aristo. Mox, nihil malum ducerent conj. Bouh. nihil malorum diceret D 4 2.

NOTE

Antisthenes] Discipulus Socratis, Cynicæ sectæ auctor, sic dictæ quod in Cynosarge gymnasio doceret. Ipse 'ATλоków, simplex canis, appellari con. sueverat. Voluptatem summum malum esse dixit. Illius est celebris illa vox, Insanirem potius quam oblectarer. Platonis vitia insectatus est acerrime eo libro quem ad.

versus eum scripsit. Athen. v. 20. Laërt. lib. 111.

• Metrodorus] Epicuri discipulus. Hujns intrepidum adversus pertur bationes omnes, mortemque ipsam, animum, meminit Laërt. in Epic. lib. x.

Aristo Chius] De illo, de Fin.

aut si Stoicus Zeno diceret, qui, nisi quod turpe esset, nihil malum duceret. Tu vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris, et definieris, summum bonum firma corporis affectione, explorataque spe 14 contineri, fortunæ aditus interclusisti? Quo modo? isto enim bono '5 jam exspoliari potes. x. 28. [p. 234.] Atqui' his capiuntur imperiti: et propter hujusmodi sententias, istorum hominum est multitudo. Acute autem disputantis illud est, non, quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, videre. Velut, in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnes bonos semper beatos volumus esse. Quid dicam bonos, perspicuum est: omnibus enim virtutibus instructos et ornatos, cum sapientes, tum viros bonos, dicimus. Videamus, qui dicendi sint beati. Equidem hos existimo, qui sint in bonis, nullo adjuncto malo. 29. Neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subjecta notio est, nisi, secretis malis omnibus, cumulata bonorum complexio. Hanc assequi virtus, si quicquam præter ipsam boni est, non potest: aderit enim malorum (si mala illa ducimus) turba quædam, paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo, debilitas, cæcitas, interitus patriæ, exilium, servitus denique. In his tot et tantis, atque etiam quæ plura possunt accidere, potest esse sapiens: nam hæc casus importat, qui in sapi

-14 Codex unus Oxon. summa c. a. explorata spe; D explorataque sæpe; Lamb. conj. explorataque ejus spe.-15 D U x isto tam bono. Actutum, jam explorari potes E. jam expoliare potest Reg. aliique codd. unde Dav. isto te ca bono jam exspoliare potest.

CAP. X. 1 Atque i § σ x 1.2. Oliv. Mox, illorum hominum Argent. 1514. Erasm.-2 Acute disputantis codex unus Oxon. Manut. Lamb.-3 Velut ea Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. ipsa omittunt Crat. Victor.-4 Quod dicam Reg. Quos dicam Venet. 1480. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. Mox, tum sapientes Reg. Bern. 1. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Lall. Wolf. Schutz. Orell. tum idcirco bonos E. esse dicimus σ-5 Nec ulla edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb.6 Ita Gryph. margo ed. 1584. Gebh. seqq. dicimus edd. antiquiss. Victor. Crat. Manut. Lanib. Mox, pro suorum Col. habet carorum. Paulo post, Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Victor. Manut. Lamb. Gebh. distinguunt, servitus. Denique in his, &c. Deinde, (atque etiam plura possunt accidere) Reg. Vat. Bern. 1. ed. vet. Bouh. Lall. Wolf. Schutz. atque plura possunt accidere cod. Schotti; at quæ etiam pl. p. accidere Col. ad

« PoprzedniaDalej »