Obrazy na stronie
PDF
ePub

disputatione, quid esset simillimum veri, quæreremus. Quem morem cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias sæpe, et nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem disputaremus. Et quatridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misimus: quinto autem die, cum eodem loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus.

v. 12. A. Non mihi videtur, ad beate vivendum, satis posse virtutem. M. At, hercule, Bruto meo videtur; cujus ego judicium (pace tua dixerim) longe antepono tuo. A. Non dubito. Nec id nunc agitur, tu illum quantum ames: sed hoc, quod mihi dixi videri, quale sit, de eo a te disputari volo. M. Nempe negas ad beate vivendum, satis posse virtutem? A. Prorsus nego. A. Prorsus nego. M. Quid? ad recte, honeste, laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est præsidii in virtute? A. Certe satis. M. Potes igitur, aut qui male vivat, non eum miserum dicere,3 aut, quem bene fateare, eum negare beate vivere? A. Quidni possim ?4 nam etiam in tormentis recte, honeste, laudabiliter, et ob eam rem bene vivi potest, dummodo intelligas, quid nunc dicam bene:' dico enim, constanter, graviter, sapienter, fortiter. 13. Hæc etiam in equuleum conjiciuntur,5 quo vita non aspirat beata." M. Quid igitur?6 solane beata vita, quæso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia, gravitas, fortitudo, sapientia, reliquæque virtutes rapiantur ad tortorem, nullumque recusent nec supplicium nec dolorem? A. Tu, si quid es facturus," nova aliqua conquiras, oportet. Ista me minime movent,

a Hac etiam, nempe sapienter et fortiter vivere, præstantur ab eo qui in equuleo est, nec tamen ad equuleum aspirat vita beata.

Deinde, veri simillimum edd. antiquiss. Erasm. Crat.--6 Codex unus Oxon. ad te scriptum. Statim, eodem in loco Reg. Bern. 1. σ x. consedimus E §. concedissemus x.

CAP. V. 1 Lamb. conj. virtus, probante Bentl.-2 DEUX, Venet. 1480. Victor. Gebh. sed de hoc. Mox, de quo a te plurimi codd. et edd.— 3 Venett. 1480. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. dicere miserum. -4 Quidni possum D E U ¿, Venett. 1480. 1481. Beroald. Erasm. Crat, Victor.-5 Leid. committuntur, probante Bouh.-6 Quid ergo D EU x. Mox, reliquæ virtutes Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. rapiuntur E U

non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tanquam levia quædam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum ista magis gustata, quam potata, delectant. Velut iste chorus virtutum, in equuleum impositus, imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura beata yita, nec eas a se desertas passura, videatur. 14. [p. 231.] Cum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum, ad rem veritatemque traduxeris, hoc nudum 10 relinquitur, Possitne quis beatus esse, quamdiu torqueatur? Quamobrem hoc nunc " quæramus: virtutes autem, noli vereri, ne expostulent, et querantur se a beata vita esse relictas. Si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnes bonos esse etiam beatos: multaque de M. Attilio, Q. Cæpione,' M' Aquillio recordatur; beatamque vitam, si 12 imaginibus potius uti,

X.-7 Victor. si quid facturus.—8 Ista tamen o & 2.-9 Tres codd. Oxon. cursum. Actutum, perrectura, nec eas beata vita a se desertas codd. et edd. ante Dav. item Wolf. et Orell. perrectura beata vita, nec eas a se desertas est de conjectura Davisii, idque recepit Schutz. Cf. Wopk. p. 105.-10 Guelf. nondum, probante Ernesti.-11 Quamobrem hoc non Venet. 1481. Beroald. Mox, relictas esse conj. Lamb. in marg. ed. 1584. quo varietur hexametri exitus.-12 Lamb. conj. nisi, improbante Orell. Statim, ipsa prudentia de Da

NOTE

• De M. Attilio] De M. Attilii Reguli constantia in perferendis Car. thagine tormentis diximus de Fin. lib. 11. ex Polyb. Gell. et Val. Max.

f Q. Cæpione] Neque de genere, neque de causa mortis Q. Servilii Cæpionis, consentiunt auctores: damnatum alii aiunt ob legem frumentariam, per vim, dum quæstor esset, repudiatam; Strabo, ob raptum per summum nefas aurum Tolosanum, cum Tectosages consul vicit; plerique,

ob acceptam a Cimbris cladem cum Galliam consul obtineret: ut ut sit, abrogatum illi imperium fuit, ejus bona publicata, ipse conjectus in carcerem, e quo deinde eductus opera L.Rhegini, ut scribit Val. Max. IV. 7. quem tamen lib. vi. dicit in

carcere necatum, corpusque per scalas Gemonias unco tractum in Tiberim. Similius vero est in exilium pulsum eum esse, cum Smyrnæ exulasse Cic. pro L. Balbo, turpem in exilio mortem oppetiisse Strabo dicat.

M' Aquillio] Repetundarum reo, quod pecunia accepta Phrygiam Mithridati regi Pontico vendidisset, sed corruptis judicibus absolutus est. Hunc accusavit an. 627. P. Lentulus, non Lentuli Suræ in carcere strangulati pater, ut male Pædianus, sed is qui a Cicerone princeps senatus vocari solet, quique consul an. 591. Illius accusationis meminit Cic. in Divin. contra Verrem.

quam rebus ipsis placet, conantem ire in equuleum, retinet [ipsa prudentia]; negatque ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune. VI. 15. M. Facile patior te isto modo agere; etsi iniquum est præscribere mihi te, quemadmodum a me disputari velis. Sed quæro, utrum aliquid actum superioribus diebus, an nihil, arbitremur? A. Actum vero, et aliquantum quidem. M. Atqui, si ita est,3 profligata jam hæc, et pæne ad exitum adducta, quæstio est. A. Quo tandem modo? M. Quia motus turbulenti, jactationesque animorum incitatæ, et impetu inconsiderato elatæ, rationem omnem repellentes, vitæ beatæ nullam partem relinquunt: quis enim potest, mortem aut dolorem metuens, quorum alterum sæpe adest, alterum semper impendet, esse non miser? Quid, si 4 idem (quod plerumque fit) paupertatem, ignominiam, infamiam timet; si debilitatem, cæcitatem; si denique (quod non singulis hominibus, sed potentibus populis sæpe contigit) servitutem; potest ea timens esse quisquam beatus? 16. Quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque præsentia? Adde eodem exilia, luctus, orbitates. Qui rebus his fractus ægritudine cliditur, potest tandem esse non miserrimus? Quid vero illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide appetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem; nonne recte miserrimum dixeris? Quid? elatus ille levitate, inanique lætitia exultans, et temere gestiens, nonne tanto miserior, quanto sibi videtur beatior? Ergo, ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullæ ægritudines exedunt,

visii sententia uncis inclusit Ernesti.

CAP. VI. 1 D perscribere. Mox, disputari velit ↓ 2.—2 Actum vero est aliquantum in eodem cod.-3 Atque si ista est duo codd. Oxon. Statim, deducta quæstio est, et sic Nonius in v. 'Profligare.'-4 Quod si Venet. 1480. Cf. Goerenz. Acad. 11. p. 13. Mox, non singulis modo 1. et Dav. in ed. pr. non solum singulis cod. Rhediger. utrumque improbat Orell. sed pot. dominis . sed et pot. populis conj. Dav. Pro contigit, quod exhibent Reg. Pith. ed. vet. Bouh. Dav. Wolf. Schutz. Orell. contingit legitur in edd. antiquiss. Argent. 1511. Crat. Victor. Manut. Lamb.-5 Margo ed. 1584. debilitatur.6 D furentem rabide videmus; § σ x 4 2. furentem videbimus. Statim, rabide deest in D. rapide habet y 2. cum inexplicabili idem cod. cum explebili E.

nullæ libidines incitant, nullæ futiles lætitiæ exultantes 8 languidis liquefaciunt voluptatibus. Ut maris igitur tranquillitas intelligitur, nulla ne minima quidem aura fluctus commovente; sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat. 17. Quod și est, qui vim fortunæ, qui omnia humana, quæ cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum, nec angor attingat; idemque si nihil concupiscat, nulla efferatur animi inani voluptate; quid est, cur is non beatus sit? et si hæc virtute efficiuntur, quid est, cur virtus ipsa per se non efficiat beatos? VII. A. Atqui alterum dici non potest,' quin ii, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti lætitia efferantur, beati sint: itaque id tibi concedo: alterum autem jam integrum non est. Superioribus enim disputationibus effectum est, vacare omni animi perturbatione sapientem. 18. M. Nimirum igitur confecta res est: videtur enim ad exitum venisse quæstio. A. Propemodum id quidem. M. Verumtamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. Nam geometræ, cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quæ ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato: [p. 232.] illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est. Philosophi, quamcumque rem habent in manibus, in eam, quæ conveniunt,+ congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt. Quod ni ita esset, cur

3

2

7 Venet. 1481. Beroald. Manut. Lamb. et exultans.-8 Schutz. et exultantes, de Davisii conjectura, improbante Orell.-9 Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. omittunt omnia. Mox, quæcumque accidere E, Reg. Pith. Leid. Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. Dav. Wolf. Orell. quæ cuiquam accidere cod. Schotti, ipso probante, item Bentl. et Dav. in ed. pr. Ceterum, quæ cuique accidere possunt suspecta sunt Ernestio. Nisen. conj. qui omnia, homini quæ accidere possunt.

CAP. VII. 1 Lamb. conj. Atqui alterum negari non potest; idem Lamb. in ed. 1566. suspic. non dici non potest. Actutum, quod ii Pearcius, improbante Ernesti; quin hi Reg. Venet. 1481. Beroald. Crat. Victor. Dav. Tum, nulla impotentia efferantur Nonius p. 129. ed. Merc. beati non sint Venet. 1481. Beroald. Argent. Erasm. Vides et hos, et Lambinum, atque Pearcium hæsisse in isto quin, insolentius sane posito pro, dici non potest, eos, qui.... efferantur, beatos non esse.' Sed rectissime se habet codd. lectio.' 'Orell.2 Ita e codd. Gebh. et seqq. est omittunt quatuor codd. Oxon. edd. antiquiss. Victor. Manut. Lamb.-3 E & ad eam partem. Mox, iidem codd. omit

:

Stoicus, si esset quæsitum, satisne ad beate vivendum virtus posset, multa diceret? cui satis esset, respondere, se ante docuisse, nihil bonum esse, nisi quod honestum esset: hoc probato, consequens esse, beatam vitam virtute esse contentam: et, quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic ut, si beata vita virtute contenta sit, nisi honestum quod sit, nihil aliud sit bonum. 19. Sed tamen non agunt sic. Nam et de honesto, et de summo bono, separatim libri sunt: et, cum ex eo efficiatur, satis magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilominus hoc agunt separatim. Propriis enim et suis argumentis et admonitionibus tractanda quæque res est, tanta præsertim. Cave enim putes, ullam a philosophia vocem emissam clariorem, ullumve esse philosophiæ promissum uberius aut majus. Nam quid profitetur? o Dii boni! perfecturam se, qui7 legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus; ut omnia præsidia haberet in se bene beateque vivendi; ut esset semper denique beatus. 20. Sed videro, quid efficiat. Tantisper hoc ipsum magni æstimo, quod pollicetur. Nam Xerxes quidem,' refertus omnibus præmiis donisque fortunæ, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus, præmium proposuit ei, qui invenisset novam voluptatem. Qua ipsa non fuisset contentus: neque enim

tunt nihil.-4 Codex unus Oxon. quam conveniunt.—5 D U ↓ 2 si autem docuisset.-6 Ita cod. Schotti, Vat. Dav. Schutz, ullum philosophie 2. ullum in philosophia D EUox, Orell. emissam omittunt E -7 D U, edd. antiquiss. Beroald. Crat. se eum, qui.-8 D omnibus p. bonisque; Lamb. conj. om. muneribus donisque; Bentl. suspic. omnibus corporis bonis et fortuna. Paulo post, proponit ei E. posuit 2. ei omittunt x2. et edd. ante Dav.9 Ita Reg. alii codd. Venet. 1480. Victor. Gebh. seqq. Qua ipse sex codd.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »