Obrazy na stronie
PDF
ePub

OPERA PHILOSOPHICA

EX EDITIONE JO. AUG. ERNESTI

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICIBUS LOCUPLETISSIMIS

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN SECUNDUM.

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1830.

246632

M. TULLII CICERONIS

TUSCULANARUM QUÆSTIONUM

AD M. BRUTUM

LIBER V.

VIRTUTEM AD BEATE VIVENDUM SE IPSA

ESSE CONTENTAM.

ARGUMENTUM.

Hic liber in difficili, sed gravi, et dignissima philosopho quæstione, versator,

sitne virtus ad beate vivendum se ipsa contenta ?' De ea disputatur primo mathematicorum more breviter, deinde fusius more philosophorum. Nam quemadmodum geometræ, cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum, quæ ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato; illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum sit; philosophi autem, quamcumque rem habent in manibus, in eam, quæ conveniunt, con. gerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt;-sic Cicero primo ex iis, quæ superioribus diebus dispatarat, conficit id, quod quæritur; deinde vero ita de hac quæstione disputat, tanquam superioribus diebus nil esset disputando confectum. Nam primo ostendit breviter, si sapiens omnibus perturbationibus liber sit, non posse non beatam sapientem esse, quod qui in iis sint, miseri sint necessario: quare, cum virtus a perturbationibus sola liberet, virtutem necessario solam beatum hominem efficere. cap. 5.6. In quo reprehendit veterem Academicorum et Peripateticorum inconstantiam, qui cum tria genera bonorum faciant, solam tamen virtutem dicant sufficere, etsi non ad beatissimam, tamen ad beatam vitam. cap. 7-13. Deinde multis tum argumentis, tum exemplis hominum et vitio. sorum, et virtutis laude illustrium, demonstrat, virtutem efficere hominem non solum beatum, quod est Stoicis cum Academiæ veteris philosophis et Peripateticis commune ; sed etiam vel in cruciatu et tormentis beatissi

mum ; quod contra dicunt Platonici et Peripatetici, qui virtute qnidem

eatam vitam esse contendunt, sed accessione bonorum corporis et fortunæ fieri beatissimam. cap. 14–28. Subjicitur tandem longa disputatio, qua, ivitio a Platonicis et Peripateticis facto, ostenditur, quomodo cnique, inprimisque Epicureæ, de fine bonorum, sententiæ consentaneum putet, sapientes semper beatissimos dicere.

1. 1. [Ed. Ald. p. 228.] Quintus' hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum : quo die est a nobis ea de re, quam tu ex omnibus maxime probas, disputatum. Placere enim tibi admodum sensi, et ex co libro, quem ad me * accuratissime · scripsisti, et ex multis sermonibus tuis, virtutem ad beate vivendum se ipsa esse contentam. Quod etsi 3 difficile est probatu, propter tam varia, et tam multa tormenta fortunæ; tale tamen est, ut elaborandum sit, quo facilius probetur: nihil est enim omnium, quæ in philosopbia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur. 2. Nam, cum ea causa + impulerit eos, qui primi se ad philosophiæ studium contulerunt, ut, omnibus rebus posthabitis, totos se in optimo vitæ statu exquirendo collocarent; profecto spe beate vivendi tantam in eo studio curam operamque posuerunt. Quod si ab jis s inventa et perfecta virtus est, et, si præsidii ad beate vivendum in virtute satis est; quis est, qui non præclare et ab illis positam, et a nobis susceptam, operam philosophandi arbitretur ? sin autem virtus, subjecta sub varios incertosque casus, famula fortunæ est, nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur; vereor,

CAP. I. 1 Quintus omittunt Reg. aliique codd. ap. Lamb. Tusc. quæstio. num D. nobis de re quam tu x. nobis addere quantum tu y 2. tu omittit D.2 D U acutissime.-3 Qui si y 2. Mox, tamen tale est edd. antiquiss. Erasm. Crat.-4 Nam cum aliqua causa de Bentleii conjectura Dav. Nam cum causa Schutz. Paulo post, optimæ vitæ D E, edd. antiquiss. Erasm. Crat. opportuno vitæ margo ed. 1584. ex uno cod.—5 Quodsi ab his Reg. Dav, et profecta

NOTÆ

a Libro, quem ad me] Scripsit ad corum est opinio contra Platonem Ciceronem Brutus de virtute librum, et Aristotelem. Virtutem bonis tum cujus meminit Cic. de Fin. lib. I. et corporis, puta sanitate, sensuum ipte. Seneca de Cousol. ad Albinam Ma. gritate ; tum externis, ut loquuntur, trem.

puta divitiis, indigere sentiunt, nt vi. Se ipsa esse contentam] Quæ Stoi. tam beatam efficiat.

ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi, quam vota facienda videantur. 3. Equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans, huic incipio sententiæ diffidere, interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere: vereor enim, ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset, iisque 8 et morbos insanabiles et dolores intolerabiles adjunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentes, et separatim suis angoribus et molestiis implicatos. 4. Sed in hoc' me ipse castigo, quod, ex aliorum, et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute, de virtutis robore existimo. Illa enim, si modo est ulla to virtus (quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit); omnia, quæ cadere in hominem possunt, subter se habet: eaque despiciens, casus contemnit humanos; culpaque omni carens, præter se ipsam, nihil censet ad se perti. nere. Nos autem, omnia adversa tum venientia " metu augentes, tum moerore præsentia, rerum naturam, quam errorem nostrum, damnare malumus. 11. 5. Sed et hujus culpæ, et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum, omnis a philosophia petenda correctio est. Cujus in sinum

"X4 2. Venet. 1480.—6 Codex nous Oxon. ne tam ; alius Oxon. ne non sit lam. Statim, nitendum nobis sit conj. Lamb. intendendum nobis D.-7 Lamb. in marg. ed. 1584. suspectum babet in. Mox, diffidere interdum, et humani Reg. Bern. 1. Gryph. Lall. Wolf. Schutz. Orell. diffidere, interdum etiam humani tres codd. Oxon. edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. Wolf. in ed. pr.8 Reg. Dav. hisque. Paulo post, doloribus coægrescentes, vel congravescentes, vel confungentes, conj. Lamb. d. corruentes conj. Dav. Vide Fabric. et Wopk. p. 104.-9 Sed hoc Gryph. me ipsum U_X, Venet. 1480. Sed hoc in me ipse Nogins p. 251. Merc. fortasse mollitie Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Manut. fortasse molestia y 2.410 Venett. 1480. 1481. Beroald. Crat. ulla est. Slatim, quam dispulationem Argent. 1511. Erasm.-11 Leid. D im. minentia.

NOTÆ

c Casus, in quibus) Sen cum pul e Brute, sustulit] Qui non modo sus in exilium, sen com domus com. virtntem tota vita constantissime cobusta, seu cum filiam carissimam luit, sed etiam mortem, cum sibi amisit.

obeundam judicasset, fortissiine obi. Avunculus tuus) Cato Uticensis, it; re prius cum doctis, qui eum sefrater Serviliæ, quæ mater fuit Bru. cuti fuerant, multum ac diu disputa. ti. De quo nos plura, de Finibus. ta. Vid. Plut.

« PoprzedniaDalej »