Obrazy na stronie
PDF
ePub

in hoc loco tantum flagitium in se admisisse, cujus nuperius insimulatus fuit, nemo credet, nisi qui, ut videatur sapere, calum vituperat. Grav.

Ex senatusconsulto liberavisset] Cum civitates has ex senatusconsulto immunes ac liberas esse jussisset Sylla, cur dubitemus recte reprehendi Q. Philippum, qui contra datam a senatu, penes quem dandi negandive talia potestas erat, fidem, vectigales illas civitates esse censuerit, nec pecuniam, qua redemerant libertatem, reddiderit: quæ quia senatu decernente erat accepta, ita ant in ærarium relata, aut in rempublicam impensa. Idem.

§ 88 Nimis mihi præfracte] Vere damnat hic Cicero Catonis præfrac tum nimis vectigalia urgendi et a publicanis exigendi studium. Cum iis enim agendum tanquam cum colonis, quibns, si calamitas quædam fundum infestavit, et proventum perdidit, remittimus aliquid de pacta mercede, ant vectigali, quod annuum nobis pro usu soli pendunt; sic et publicanis, si animose nimis vectigalia publica conduxerunt, et inopinata mala intercesserunt, per quæ non possunt solvere, quantum ad reip. solvendum se obstrinxerunt, æquitas postulat ut non nihil pecuniæ debitæ remittatur. Quod cum Cato nollet facere, ordinem equestrem a senatu disjunxit, et fenestram aperuit Cæsari et Pompeio rempublicam opprimendi, uti queritur verissime Cicero non hic modo, sed in Epistolis ad Att. 1. 17. et 18. et II. 1. Fabr.

Cum causam Transpadanorum] Qui petebant jus civitatis, de quibus Sueton. Jul. cap. 8. Decedens ergo ante tempus, colonias Latinas de petenda civitate agitantes adiit.' Harum causam egisse videtur etiam Curio. Eorum etiam meminit Suetonius in ca. pite sequente, ubi ait Lambranos et Transpadanos voluisse novas res mo

liri, nimirum ob civitatem, quam petebant, negatam. Græv.

Potius diceret non esse æquam, quia non esset utilis reip.] Præcedentia et sequentia verba postulant, ut vel invitis libris scribatur, potius diceret non esse utilem reipublicæ, quia non esset æqua, quam, cum utilem esse diceret, non esse æquam faleretur. Sie Victorius, et Gruterus; cum in vulgatis (Manutii, et Lambini) pessime et ineptissime legeretur, aquam esse diceret, non esse utilem fateretur. Clamabat Curio 'Vincat utilitas,' quamvis adversaretur æquum, jus, et fas. Cicero vero docet Curioni potins dicendum fuisse, 'Vincat æquum,' licet aliud suadere videatur utilitas ; sed quia ei repugnat æquitas, ideo utilitas est repudianda. Idem.

CAP. XXIII. § 90 Accusabit] Reprehendet, arguet, monebit. Est enim 'accuso' interdum synonymum verbi moneo.' Ita in Epist. ad Fam. 1. 1. 'Hortari, et orare, etiam liberius accusare et monere.' Facc.

§ 91 Vinum fugiens] Quod durare et ætatem ferre non potest, et cujus vis exolescit brevi tempore. Alii renenum, sed male. Grav.

Controversa jura] Sunt controversa jura Stoicorum, ut Turnebus scribit, causæ et consultationes, de quibus Stoici inter se dissentiunt quæ translatio sumpta est a jurisconsultis, apud quos jura controversa et dubia vocantur, de quibus inter jurisconsultos est dissensio, ut cum aliud videtur Mucio, aliud Bruto, aliud Manilio. Fabr.

§ 92 Si quis aurum, &c.] Exemplum hoc, et superiora de servo fugitivo, de tabula naufragii, de domo pestilenti, memorat Lactant. v. 16. ex Carneade, qui aiebat, virum bonum et justum, si suam utilitatem deserat, incidere in stultitiam. Hinc Carneades,' inquit, 'intelligi volebat, et eum, qui sit justus ac bonus, stultum esse ; et eum, qui sapiens, ma

lam.' Face.

CAP. XXV. § 93 Illa promiseris]
Rectius alii quibus promiseris; vox
enim illa ferri nequit. Idem.

§ 96 Sed quoniam, &c.] Omnia hæc
usque ad finem capitis insititia vi-
dentur. Nisi forte, primo membro
servato, hinc incipiendum est caput
proximum, atque ita legendum, Sed
quoniam a quatuor fontibus honestatis
primo libro Officia duximus, reliquæ
sunt partes duæ, quarum altera in ani.
mi, &c. Idem.

Ac de prudentia, &c.] In codice a
Petro Delphino descripto caput
proximum incipit ab hac periodo.
Recte, si duæ superiores tollantur.
Idem.

In conformatione et moderatione con-
tinentiae et temperantiæ] Quid est con-
tinentiæ et temperantiæ conforma-
tio? quid moderatio? Ego legendum
puto, in decore, moderatione, continen-
tia, temperantia. Ita initio cap. 19.
Idem.

CAP. XXVI. § 97 Voluisse] Vacat
vox hæc, inducta ab illis, qui puta-
runt, infinitum subterfugere pendere
ab insimulant. Sed hinc inconsequen-
tia oritur nimis dura, minimeque ne-
cessaria. Qua enim lege constabit
membrum primum? Utile videbatur
Ulyssi. Idem.

§ 99 Quæ erat talis] Vulgo hæc tria
verba adduntur inepte. Idem.

CAP. XXVII. § 100 Num locupletio.
res quæris auctores] Scilicet, quam
magnitudo animi et fortitudo. Hæc
igitur conjuncta legi oportet. Quod
idcirco lectorem admonitum esse vo-
lui, ne dubitandi ansam præbeat di-
visio Gruteriana.

Sententiam ne diceret, &c.] Nolnit
in senatu sententiam dicere, quod
adhuc captivus esset, ac proinde ca-
pite deminutus, et hostium servus.
Id est, noluit rogari ex formula, et
sententiam dicere senatoriam cum
jure suffragii. Ital. aver voce delibera-
tira. Facc.

Vigilando] Recisis utrimque palpe-
bris, ut oculis inconniventibus solem
intueri cogeretur. Vide Gellium,

IV. 4.

CAP. XXVIII. 102 Fregisti fidem]
De hoc Accii loco disputat Inculente
Grotius de Jure Belli et Pacis II. 13.
§ 16. et ш. 19. § 13.

§ 103 Quicquid valde utile, &c.]
Hac ratione qui bella gerunt ultro
suscepta pro imperio, si qui forte
sunt, et provincias prædantur, se ta-
men a prædonibus distingui putant,
quod præda magnitudine ipsa fiat
honesta. Facc.

CAP. XXIX. 104 Apta pinnis ]
Plerisque simulacris Deorum, ut Vic-
toriæ, ut Famæ, affingebant alas:
ut Deos ubique præsto esse indica-
rent. Apla autem pinnis est πτερόεσ-
σa. Apuleius Apologia: 'Si verba,
ita ut poëtæ aiunt, pinnis apta vulgo
volarent. Expressit autem illud Ho-
mericum éπea πтepóevтa. Muret. Fi-
des in nummis conspicitur mulier se.
dens, avem manu tenens, sive is sit
turtur, sive cornix, sive alia. Sed
nunquam conspicitur alata. Hora.
tins canit Fidem fuisse velatam albo
panno, ideoque et 'cana' dicitur
Virgilio, Græv.

Jusjurandum Jovis] Jovi tribuitur
κατ' ἐξοχὴν, quia Jupiter credebatur
vindex esse jurisjurandi. Sil, Ital.
1. 9. Juratumque Jovi fœdus.' Gron,
Hinc et Zevs 8рkios, et Zevs mlσTIOS
Græcis. Jupiter jurisjurandi vindex,
et Jupiter Fidius. Græv.

§ 105 Principem populi] Erat enim
consularis, ideoque ex populi princi-
pibus: tunc vero, cum captus est,
etiam consul. Facc.

§ 106 Nervosius] Stoici; remissius
Peripatetici. A. Manut.

§ 107 Ne si juratus quidem] Ita Ci-
cero ex regulis humanæ societatis.
Attamen si, Christiane, prædoni ju-
raveris, adverte, prædonem falli
posse; Deum, quem testem adhibu.
isti, falli non posse. Facc.

Perduellium numero] Vulgati omnes
ex perduellium numero; sed Grævius,
auctoritate Mss. et secundum ex-
cerpta Pithæi, omittit er, ut ad d
definitus accommodetur oratio.

scribit XXII. 61. pecuniæ quoque
summam novisse senatores, ne capti-
vos redimerent. Face.

115 Acilius autem, qui Græce scrip-
sit historiam... omnibus ignominiis no-

§ 108 More nostro] Id est, adhibitis_tatos] Hæc sententia mihi, fateor,
verbis ex formula, more Romanorum,
qui dicebant, 'conceptis verbis ju-
rare,' vel conjurare,' id est, simul
jurare, propter præjurationes eorum
qui verba præibaut. Face.

Cum justo enim et legitimo hoste]
Vide Grotium de Jure Belli et Pacis
1. 3. § 1.

CAP.XXX. § 109 Injussu enim populi
senatusque fecerant] Hinc habebatur
magis a senatu pro sponsione, quam
pro pactione, aut fædere. Ideoque
sponsores non locupletes dediderunt
hostibus. Quod autem sit discrimen
inter sponsionem, pactionem, et fæ
dus, docet Grotins de Jure Belli et
Pacis II. 15. Græv.

§ 110. At non debuit ratum esse, quod
erat actum per vim] Sic sane sentie-
bant et philosophi et JCti. Negat
hoc Grotius, et contendit vi aut metu
extorta promissa ad præstandum pro-
missum obligare de Jure Belli et Pa-
cis 11. 12. § 7. sed refellitur a Pufen
dorfio de Jure Naturæ et Gentium
111. 6. § 12. quem vide, et iv. 2. § 8.
Idem.

CAP. XXXI. 111 Indicant sacra-
ta] Leges in Monte Sacro latæ inter
patricios, et plebeios tumultuantes.

§112 Torque detracto] Alii torque
detracta. Nam et Gellius fœmineo
genere effert ix. 13. ubi factum hoc
narrat. Facc.

Cap. xxxi. § 113 Decem illi] Vide
Liv. XXVII. 58. et sequentia, inprimis
cap. 61. et Gellium v11. 18. qui paulo
aliter rem narrat. Face.

§ 114 Cum id parva pecunia fieri pos-
set] Poterant autem redimi tribus
minis, vel H. S. 1200. ut scribit Po-
lyb. lib. v. in Fragmentis. Fabr.
Cicero Polybium secutus servit can-
sæ quam tractat: cæterum Livius

videtur locum non suum occupasse,
et reponi debuisse ante verba, Sed
illud maximum, octo hominum millia te-
nebat Annibal... quæ videntur utilia,
vincuntur. Ratio in promptu est :
hæc sententia plane est pars ejus
historiæ, quam in initio capitis Cice-
ro memorarat de iis decem captivis,
quos juratos post pugnam Cannensem
ad senatum misit Annibal. Quæ vero
in proxime præcedente sententia de
octo millibus hominum captis et a
senatu non redemptis noster narrat,
ex alia prorsus petuntur historia, et
in medium prioris historiæ inconcin-
ne introducta videntur. Pearc.

Quale fuisset] In hac rei totius con-
clusione post factum illud, quod
maximum dixit, non erat, cur ad Re-
gulum regrederetur. Itaque verba
hæc parenthesi clausa, irrepsisse vi-
dentur ex margine, in quo gramma-
ticus aliquis, ut solent, scriptitaverat.
Face.

CAP. XXXIII. § 116 Adjutor auctor-
que] Non semper auctor a Latinis di-
citur qui invenit, sed etiam qui auc-
toritate favet et confirmat. Ita se
Cicero dicit Pompeiani facti præ-
dicatorem et auctorem' in Orat. pro
Balbo c. 2. Idem.

Cum his viris equisque] Vir, indus-
triæ; equus, virium et celeritatis
symbolum. Ad Q. Fratr. lib. 1.
'Cursn corrigam tarditatem tuam
cum equis, tum viris.' Philipp. VIII.
Armis, equis, viris D. Bruto subve-
niemus.' Utitur et kλTIK@s epi-
stola quadam ad Varronem: Nune
nbi confecta omnia, dubitandum non
est, quin equis viris.' Lang.

[ocr errors]

§117 Nam si non modo, &c.] Tota
periodus hæc jure mihi suspecta est,
et ex iis, quæ sunt de Finib. lib. 1.

conflata. Si eam tollas omnia recte cohærent. Facc.

Ubi primum prudentia] Per hæc verba finem prudentiæ significat. Nisi forte loco prudentiæ Cicero scripsit illi, id est bonestati et virtuti; interpres autem supra vocem illi posuit prudentiæ, ut fieri videmus in multis Mss. unde librarii error. Idem.

CAP. XXXIV. § 119 Ut utilitatem nullam, &c.] Vide, quid et quantum intersit inter duas has enuntiationes: Nulla est utilitas, quæ contraria sit

honestati: Omnis voluptas contraria est honestati. Nomine voluptatis ' Epicurus intelligebat titillationem sensibus adhibitam, et quidem delicatam et obscœnam, ut est de Nat. Deor. I. 40. Idem.

§ 120 Condimenti] Honestam hominis vitam efficit voluptas, non meliorem, nec utiliorem, sed paullo fortasse jucundiorem ; 'quatenus est imitatrix boni,' ut dicitur de Leg. 1. 17. Itaque virtus, ut ait Seneca de B. V. 9. 'non quia delectat, placet, sed quia placet, delectat.' Idem.

FINIS NOTARUM VARIORUM.

« PoprzedniaDalej »