Obrazy na stronie
PDF
ePub

liaris, quia nimis amplecti plebem putabatur, in suspicionem incidit regni appetendi,' hoc est, largiendi de suo. Quæ loca debemus τῷ πάνυ Gronovio, qui plura congessit de Pec. Vet. cap. 4. contra virum mag. num, qui pro jacturas reponi volebat pacturas. Eun) vide. Græv.

At ii] Vel adde, vel subaudi, inquit. Sunt enim verba Aristotelis. Si addis adde post obsidentur. Facc.

Aquæ sextarium mina] Sextam congii partem, id est libram unam et se missem, drachmis centum. Idem.

Eaque a levissimo quoque] In codice Ms. Petri Delphini legitur eaque a levissimo quoque animo. Mihi hæc prorsus tollenda videntur. Addita fortasse margini fuerant ad id notandum, quod sequitur post verbum colligit. Itaque verba, in quo tamen, referenda puto ad tempus. Id ipsum animadvertit Heumannus in Arte Critic. n. 31. Idem.

§ 57 Luculli] Sic recte emendarunt viri docti: constat enim duos Lucullos fratres L. et M. eodem anno ædilitatem gessisse, de qua Plutarch. et Plin. VIII. 7. Fabr.

Magnificentissima] Produxit in arenam leones quingentos, pantheras sexcentas, et elephantos viginti. Face.

CAP. XVII. § 58 Decuma nomine] Fructuum decumas primum regibus, deinde vero Diis præstari consue. visse, scribit Aurelius Victor de Origine Gentis Romanæ. Itaque narrat Suetonius in Caligula c. 26. 'Scenicis ludis decumas datas;' hoc est, dona populo sparsa, si placet, in honorem Deorum. Idem.

vim vi repulit. Vide Dionem lib. XXXI. ad annum U. C. 697. et Cic. ad Q. Fratr. 11. 6. Græv.

§ 60 Principem Græciæ] Ex primariis Græciæ viris, ut Regulus dicitur III. 29. princeps populi Romani, et Cimon princeps Atheniensium a Nepote. Facc.

In præclara illa propylæa] Hæc erant arcis quæ Cecropia dicebatur, vestibula, lapide albo tecta, quibus exstruendis Pericles annos quinque, et bis mille ac duodecim talenta impendit, hoc est, nostra pecunia, duodecies centies mille, et septies mille ducenti coronati, teste Suida et Harpocratione in #powúλaia. Per solas horam vestibulorum portas quinque patebant aditus in arcem. Illarum claves archontes singuli singulis diebus tantum, ne tyrannidem affectare unquam possent, asservabant, quoque eas die habebant, dicebantur 'EmiσráJ. Meursius in Cecropia cap. 6.

ται.

Grav.

Et tum] Particula et vacat. Irrep. sit autem ab aliquo grammatico, ut explicaret particulam tum. Aliqui legerunt et tamen, quod duas illas particulas concoquere non possent. Facc.

CAP. XVIIL § 62 Restricti omnino] Eo reposui animo ex meo codice, pro omnino: quæ particula quamvis sit in vulgatis omnibus, certe redundat, et abest ab editione prima. Idem.

§ 63 Deterrenda] Deterrent liberales viros ingrati, proindeque hostes habentur tenuiorum. Alii deterenda, hoc est, minuenda. Idem.

§ 64 In suos curiales] Male Manutius φράτορες exponit: sunt δημόται,

M. Seio] De quo Plin. H. N. initio ejusdem pagi homines. Curiales Lalibri xv.

Gladiatoribus emptis] Cum Clodius magnam manum armatorum hominum comparasset, qua utebatur ad turbandam rempublicam, ad leges et judicia evertenda, ei ut resisteret Milo, et ipse gladiatores emit, et

tine vocavit Cicero, petito ex sua rep. vocabulo, quo Græcum expressit. Quis nescit populum Romanum divisum fuisse in triginta curias, quæ cum convenirent publice, curiata habebantur comitia? ejusdem vero curiæ homines dicebantur curiales. Po

pulus vero Atticns erat descriptus in pagos, quos ipsi dýμovs vocant; ejusdem vero pagi homines dŋuóra appellabantur. De Aakių pago, e quo erat Cimon, vide Meursium in libro de dois Atticis. Græv.

CAP. XIX. § 65 In jure cavere] Est hominis juris prudentis, qui consultori suo rationem præscribit, formulamque dictitat paciscendi aut contrahendi, et monitis consilioque instruit, ne conditionem deteriorem faciat. Budæus.

Cum is esset] Ser. Sulpicium significari, recte Lambinus admonet. At que ita Corradus quoque in Commentario doctissimo in Brutum Ciceronis hunc locum interpretatur: quem docti quidam inepte de Julio Cæsare intelligunt. Fabr.

§ 66 Et gratior] Duo hæc verba redundare videntur Heumanno in Arte Crit. n. 27. Facc.

Patriis est moribus] Ad patrios mores accessit postea lex Cincia, quæ vetabat, ne quis ob causam orandam sibi pecuniam pacisceretur, vel munera acciperet. Innuit idem etiam in Paradoxo VI. Idem.

67 Beneficia petentem] Quartus hic casus, additus verbo licet, animadvertendus. Habet et Plautus in Pseudolo 1. 14. Idem.

CAP. XX. 69 Pecuniam qui ha beat] Vide Ant. Julianum de hac sententia disputantem apud Gell. 1. 4. Græv.

Patrocinio vero] Alii addunt tuo, Si quid addendum, ego libenter adderem dici. Ita enim naturalis loquendi ratio poscit. Face.

§ 71 Utentior] Vide Turneb. Advers. XIX. 1. qui tuetur antiqui libri scripturam, et opulentior a semidoctis hominibus proseminatum esse contendit. Sane meus quoque liber antiquissimus utentior probat. Eleganter utique. Nam utentior est qui plus impendit in cultum vitæ, qui pluribus utitur ad vitam tuendam, Delph. et Var. Clas.

qui majores sumptus in se tuendo facit. Uti enim est sustinere impendia, se tueri, sustentare, ut docuit Gronovius de Pecunia Vetere 11. 7. Grav.

Modo ne adjuvent] Modo ne propter divitias divitem juvemus si vir non est bonus, ad propter bonitatem. Idem. Hæc tria verba Heumannus in Arte Critica n. 27. tollenda putat. Facc.

CAP. XXI. § 72 Utrisque] Ita vulgo legitur, quæ vox, nec ipsa per se hoc loco ferenda videtur, nec recte cohæret cum duabus, quæ proxime sequuntur, particulis. Legendum ut universis. Idem.

[ocr errors]

M. Octavii] Cn. Octavius, M. filius, tantum auctoritate dicendoque valuit, ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit.' Cic. in Bruto c. 62. Ex iis autem Tullii verbis, quibus in hoc loco Octavii laudat moderatam largitionem, fere colligere est, non totam Gracchi frumentariam legem abrogasse M. Octavium, sed nova lege sua quodam modo moderasse, rempublicam et ærarium intolerabili damno sublevasse. Verum qua ratione hoc præstiterit, cum nullum istius extet caput, obscurum est. Videtur tamen statuisse vel majus pretium in singulos modios secundum annonæ caritatem, vel uti triente atque semisse minus, quam emptus esset, civibus modius venderetur. Tale quid Apuleia sequens lex frumentaria videtur insinuare, quæ modios denuo ad trientes atque semisses Semproniæ legis, hac Octavia abrogata, non sine tumultu rede. git. Pigh.

73 Philippus] L. Marcius Q. F. Q. N. Philippus, tribunus plebis fuit anno U. C. 649. Idem.

$75 Pontius] Samnitium imperator, qui Romanos ad furcas Caudinas sub jugum misit. Pronuntiavit autem hoc apophthegma, cum M. Ꭺ Ꮓ Ꮓ Ꮓ Ꮓ

Cicero.

Curins ejus aurum contempsisset. Erasm.

Tantum Italicum bellum propter judiciorum metum excitatum] Ex multis causis unam affert, tanquam solam et præcipuam, Cicero. Nam in legibus Liviis fuerat, ut causam dicere cogerentur, qui suspecti essent corruptelæ munerum. Cum autem senatus illis legibus resisteret, Italicum seu sociale bellum motum est. J. Fr. Gron.

CAP. XXII. § 76 Copiosissimam ur. bem] Corinthum, quam statuis, et picturis spoliavit, quibus ornaret Ita. liam. Erat autem Mummius ita rudis et incuriosus harum rerum, ut cum tabulas ac statuas in Italiam portandas locasset, jusserit conducentibus prædici, si eas perdidissent, novas reddituros. Vell. Patercul. I. 13. Facc.

78 Civitatis atque urbis] Prima voce homines intelligit eodem jure viventes, eaque interdum ita late patet, ut multa oppida complectatur; altera locum manibus septum. Idem.

CAP. XXIII. § 80 Lysandrum ephorum] Non fuit hic Lysander Aristaclyti filius, qui vicit ad Ægos potamos, ut plerique interpretes existimant, sed Lysander Lybyos filius, ephorus, de quo Plutarchum in Agide vide. Grav.

Tyranni exsisterent] Machanidas et Nabis. De quibus Polybius et Li vius. J. F. Gron.

Optimates exterminarentur] Vide Plutarchum in vita Cleomenis.

Africani nepotes] Cornelia Africani Majoris filia nupsit Tib. Graccho, et ex eo peperit Caium et Tiberium, si non bonos viros, certe magnos, ut ait Seneca. Facc.

§ 81 Aratus Sicyonius] Cujus vitam scripsit Plutarchus.

Quinquaginta annorum possessiones movere] Quamvis vulgata non sit improbanda, rectius tamen meus primus

possessiones moveri. Græv.

§ 83 Habitant gratis, &c.] Ante verba hæc putat Heumannus deesse aliquid. De Arte Critica n. 17. Face.

§ 84 Tabula novæ] Cum pristina debita supremi magistratus decreto abolentur. De quibus exstat erudita dissertatio Joannis Schefferi. Græv,

CAP. XXIV. Non, si fuerit] Hic locus elegantissimus pessime fuerat attrectatus. Hoc autem dicit: Vivendum inprimis ne sit æs alienum, quod reip. officiat. Sin vero jam sit contractum, non per leges agrarias, non per novas tabulas, quærenda ratio ejus dissolvendi; ut scilicet creditores, quia locupletes sint, suum non consequantur; debitores, quia inopes, lucrentur alienum; hanc enim viam esse iniquam, tum etiam reip. damno. sam. Ita enim futurum ut societas omnis tollatur, si rerum contrahendarum nulla fides sit: in summa, alieni rapiendi, sui perdendi libido augeatur desidiosis et improbis. Lang.

Armis et castris] Modus proverbialis; quemadmodum dicitur, 'velis remisque.' Facc.

At vero hic noster victor, tum quidem victus] Libri omnes manuscripti, At vero hic nunc victor, tunc quidem victus, quæ cogitarat, tum ea perfecit, cum ejus jam nihil interesset. Sic et Moguntiacensis, nisi quod pro nunc, habet noster, et contra pro tunc, habet nunc. C. Cæsar paucos dies ante quam iniret ædilitatem, in suspicionem venit conjurationis cum P. Sylla, M. Crasso, L. Autronio. Quod Plutarch. et Sueton. aperte referunt, Cicero hic indicat, ut supra monui. Salse igitur hic noster victor, et invidiose in mortuum, tunc quidem victus, nempe detecta conjuratione, et auctoribus partim cæsis, partim spe sua frustratis. Nam æs alienum causa fuit et illius, et Catilinariæ conspirationis, ut ex Sallustio patet. Refertur autem a Sueton. et Plutarch. Cæsarem anno post Catilinarios motus in His

paniam procos. profecturum, a credi toribus fuisse retentum; ac M. Crassum 815. talentorum pro eo spopon. disse. Idem.

Ea perfecit] Non recte hæc cepit Langius de agris publicis, quos egentibus largitus est. Intelligenda sunt de æstimationibus possessionum, per quas quarta parte crediti creditores sunt fraudati. Sueton. Jul. cap. 42. Cæsar de Bell. Civ. III. 1. Sequentia quoque cum ejus nihil interesset, respiciunt illa tempora, quibus Cæsar, spoliata Gallia, are alieno, quo laboraverat maxime, liberatus erat. Sueton. in ejus Vita cap. 18. J. Fr. Gronov.

§ 86 Antipater Tyrius, Stoicus] Hic alius est ab illo Antipatro Tyrio, qui æqualis fuit Carneadi, quem scriptis oppugnavit, cum coram non auderet cum illo congredi, unde dictus est kaλaμoßóas, quasi qui calamo clamaret, ut auctor est Plutarchus de garrulitate. Dicebatur etiam Antipater Sidonius, ab aliis Targensis. Sed hic longe recentior est, æqualis Ciceroni et Catoni Uticensi. Græv.

Sed valetudo] Particula sed gratis addita ab aliquo grammatico videtur. Interdum servit transitioni. Sed hic vacat. Facc.

Et observatione, quæ res] Familiare est Ciceroni nominibus constructionem verbi sui dare. Sic supra, 'Spe, sibi id utile futurum.' Lang.

CAP. XXV. § 88 Locus erat quartus] Primus locus: Honestum-ne sit, an non. Secundus: Utile sit, an non. Tertius: Ex duobus honestis utrum honestius. Quartus: Ex duobus utilibus utrum utilius. Facc.

§ 89 Comparationis] Vox hæc redundat, ut recte monet Heumannus de Arte Critica n. 18. Idem.

Bene pascere] Rem pecuniariam amplissimam habere, magnosque pecoris greges, et lecta jumentorum armenta. J. Fr. Gron.

Satis bene pascere] Mediocriter, vel

minus quam omnino bene. Idem. Cato de R. R. 137. In loco bono parte octava corbi dividat, satis bono septima, tertio loco sexta.' Cic. ad Att. I. 19. Videor mihi nostrum illum consularem exercitum, bonorum omnium, et satis bonorum habere firmissimum.' De Orat. 111. 22. Quare si jam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum, si bonum denique, non repugnabo.' J. Fr. Gronov.

[ocr errors]
[ocr errors]

Male pascere] Vict. Man. et Lambinus, bene vestire. Suffridus quoque Petri et Gifanius (adde Salmasium de Usuris p. 543. qui bene vestire defendit, et eo significari contendit servitiorum multitudinem) hic jactant suum vestire, aut vitire, sine omni venere et gratia. Male pascere repositum oportuit ; quod diserte extat in Palatino nostro primo, meminitque Columella de Re Rust. lib. vi. ipsa præfatione, his verbis: Cæterum de tam sapiente viro piget dicere, quod cum quidam auctores commemorant, quidnam quærenti cuidam tertium in agricolatione quæstuosum esset, as severasse, si quis vel male pasceret,' &c. Nimirum quod homines non assequerentur, quid esset male pascere, id Ciceronis fundo omnino eradicarunt. At vult Cato, tantum esse utilitatis in pecore pascendo, ut quamvis maligne pascatur, sive male curatum pecus habeat paterfamilias, superet tamen fructus omnes arationis, reliquæque adeo agriculturæ.

Gruter.

§ 90 Optimis viris] Optimos viros elpwvik@s dictum est: nec aliter licebat ea ætate etiam principibus civitatis fœnori operam navantibus. Lang. Fæneratores optimi viri dicuntur non eipwvikŵs, ut ait Langius, sed quod illorum maxime intersit sentire cum bonis, hoc est cum iis, qui pacem, otium, remp. tranquillam et salvam velint. J. Fr. Gronov. quem vide Ob

serv. IV. 9.

Ad medium Janum] Vicus hoc no

mine Romæ fuit, ubi pecunia fœnori dabatur. Prima vici pars, summus Janus; media, medius; ultima, imus vocabatur. Unde Horatius: 'O ci

ves, cives, quærenda pecunia primum est: Virtus post nummos. Hæc Janus summus ab imo Perdocet.' Manut.

DE OFFICIIS LIBER III.

CAP. I. 3 Non illo quidem] Par. ticula quidem post non sententiam fere suspendit. In meo codice nihil est prorsus: ex quo apparet, particulam hanc in codicibus antiquis per notas scriptam fuisse, quæ non facile intelligerentur; et fortasse legendum est tamen. Facc.

CAP. 11. 6 Suscepisti onus præterea grave et Athenarum] Onus vocat illam expectationem, quam de se concitavit propter profectionem Atheniensem, et magistratum præstantissimum, cui dat operam. Sic pompam lictorum, et nomen imperii onus vo cat Cic. ad Fam. 11. 16. Accedit

etiam molesta hæc pompa lictorum meorum, nomenque imperii, quo ap. pellor. Eo si onere carerem, quamvis parvis Italiæ latebris contentus essem.' Grav.

Inanem redire turpissimum est] Allusit, ut opinor, ad Homericum versum in Iliad. Β. Αἰσχρόν τοι δηρόν τε μένειν, κενεόν τ' ἀπονέσθαι. Ursin.

§7 Deliberare homines, et consultare] Synonyma sunt. Ita capite sequenti 'deliberatio' pro consultatione ponitur. Facc.

§ 9 Sed relictum] Error igitur Panætii fuit, non in relinquendo, si consulto reliquit, sed in suscipiendo quod relinqueret. Alii legunt derelictum. Ego retinui relictum; quia vocem hanc eodem ferme sensu usurpat in fine Tusc. lib. 1. Habes epilogum,

[ocr errors]

ne quid prætermissum aut relictum putes.' Idem.

§ 10 Quæ Panatius prætermisisset, et non perfecisset] Quibus in verbis sæpe admiratus eram, cur additum esset illud, et non perfecisset. Certe enim quæ prætermiserat Panætius, ea non modo non perfecerat, sed ne inchoaverat quidem. Sed veteres libri admirationem sustulerunt, quorum in plerisque postrema ejus comprehensionis pars ita legitur, Sic ea que Panatius prætermisisset, propter eorum quæ perfecisset præstantiam, neminem persecutum. Muret. Var. Lect.

XV. 9.

CAP. III. 11 Momenti instar] Sumpta a libra similitudine, ut Cri. tolaus loqui solebat, de quo in Tuscul. v. 17. Facc.

§ 12 Vel indolentia metiuntur] Græcorum vocem αναλγησία, Cicero ficto a se verbo indolentia expressit. De qua multis disputat Cic. de Fin. 11.4. et sequentibus. Grav.

§ 13 Convenienter naturæ vivere] Quid sit congruenter naturæ vivere, seu secundum naturam vivere, in quo beatam vitam positam esse docebant non soli Stoici, sed plerique philosophi, et quanta fuerit sententiarum diversitas de hoc capite, vide apud Lips. Manud. ad Stoicam Philosophiam 11. 14. et sequentibus. Idem.

Cum virtute congruere] Quia virtus nihil est aliud, ut dicitur de Legib.

« PoprzedniaDalej »