Obrazy na stronie
PDF
ePub

' in legem Cæpionis.' Locus est apud Platonem de Rep. lib. vi. sed optime explicatur de Fin. lib. 111. a Catone, cur dialectica et physica virtutum appellatione veniant apud Stoicos. Car. Lang.

Quod in veri investigatione versentur] Epicuri dogina fuit sapientem οὐ πολιτεύεσθαι, non accedere ad rempublicam. Quam sententiam exagitat Cic. Orat. pro Sextio, cap. 10. Græv.

Nam alterum justitiæ genus assequun tur... in alterum incidunt] Non video quid significent hæc verba in alterum incidunt. Num Cicero hoc vult, in alterum injustitiæ genus incidunt? Ita quidem nonnulli ediderunt: sed cum in prima sententiæ parte Noster dixerat alterum justitiæ genus assequuntur, hoc posterius alterum non potest esse genus injustitiæ. Num igitur Cicero hoc vult, in alterum justitiæ genus incidunt? at inde exurget sensus quovis scriptore, ne dicam Cicerone, prorsus indignus; cum nihil aliud contineat postrema pars sententiæ quam in prima diceretur. Adde quod huic sensui omnino se opponunt sequentia verba 'discendi enim studio impediti,' &c. His rationibus adductus lector, cum vul. gatam lectionem rejiciendam esse viderit, Langii conjecturam fortasse probabit, qui legit in alterum non incidunt, id est, in alterum justitiæ genus; quamvis enim incidere in vitia' usitatius, quam in virtutes,' Latine dicatur, tamen non desunt exempla, quæ probant, Latine dici in virtutes incidere;' ut de Orat. 11. 21. 'Omnino in illud genus eum Crassi magnificum atque præclarum natura ipsa ducebat; sed ea non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione incidisset.' Si cui tamen Langii conjectura, quæ nullo Ms. se defendit, non arrideat, videat an non alia aggrediendum sit via. Cum Ms. Cant. omittit vocem justitiæ in priore

[ocr errors]
[ocr errors]

parte sententiæ, malo equidem, hoc et sequenti verbo omisso, sic legere, Nam, dum alterum assequuntur, inferenda ne cui noceant injuria, in alterum incidunt. Discendi enim, &c. In hac lectione, ut posterior vox alterum respicit ad sequentia discendi enim studio impediti, &c. ita prior ad ea quæ ipsam proxime sequuntur, inferenda ne cui noceant injuria. Quod cum ignorabant librarii, videntur verba justitiæ genus inter lineas, interpretamenti loco, collocasse, ansamque dedisse aliis ea postea in textum inserendi. Pearc.

[ocr errors]

Non accessuros quidam] Epicureis, qui aiebant, ut est in oratione pro Sextio cap. 10. remp. capessere hominem bene sanum non oportere.' Si Platonici idem sentiebant, legendum est ne accessuros quidem. Facc.

29 Ne facere cuiquam videantur] Lego nec facere. Passer.

§ 30 Humani nihil a se alienum putat] Putat ad se suamque curam pertinere aliorum hominum curas, molestias, negotia. Sic hunc versum intelligendum esse, non solum ex ipso Comico patet, et hoc Ciceronis loco, sed ex alio Tullii, et ex Seneca. In primo de Leg. cap. 12. inquit ille:

Quod si, quo modo est natura, sic judicio, homines, humani, ut ait poëta, nihil a se alienum putarent, coleretur jus æque ab omnibus.' Et Seneca Ep. 95. Iste versus in ore et in pectore sit:

Homo sum, humani nihil a me alienum puto.' Habeamus in commune quod nati sumus. Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quæ casura, nisi invicem obstarent, hoc ipso sustinetur.' Quam inepta vulgo sententia huic versui affingatur, hinc licet videre. Grav.

Quod dubites] Vide de hoc loco et dubiis casibus pulchre disputantem Grotium de Jure Belli et Pacis 11. 23. 1. 2. et seq. et ejusdem libri cap. 24. § 4. Idem.

CAP. X. 31 Sed incidunt sæpe

tempora] Tale tempus illud erat, quo Cato ipse suadebat civibus esse pecuniam contra leges ambitus dandam, ne Lucceins cum Cæsare crearetur consul. Vide Sueton. in Jul, cap. 19. et quæ ibi notat Casaubonus. Tale fuit tempus cum Cicero judicaret in equestris ordinis vitiis connivendum esse, postulante id illorum temporum ratione, contra Catonis sententiam, quæ id quidem quod justum erat statuerat, sed quod propter tempo. rum rationem noxium reip. erat. De quibus Cic. ad Att. 11. 1. Catonem nostrum non tu amas plus, quam ego. Sed tamen ille optimo animo utens, et summa fide, nocet interdum rei publicæ; dicit enim tanquam in Platonis ToλTela, non tanquam in Romuli face, sententiam.' Idem.

[ocr errors]

Promissum facere] Vide Grot. de Jure Belli et Pacis II. 11. ubi disserit de promissis. Idem.

Referri enim decet] Pro decet fortasse legendum debent. Scilicet pro. missa omnia revocari debent ad illa duo justitiæ fundamenta, et ex iis dijudicari. Facc.

§32 Potest enim accidere, &c.] Libenter transferrem particulam ut, atque ita legerem, Potest enim accidere, ut promissum aliquod et conventum effici, &c. Ita puto scriptum a Cicerone fuisse. Quis enim ita loquatur: 'Accidit lex aliqua, ut eam servari sit inutile?' Idem.

Ex tribus enim optatis] Vide Meursii de Theseo librum, cap. 1.

Quæ sint iis quibus promiseris, inutilia] Hæc vero debent pendere non a judicio promissoris, sed ejus cui promissum est. Vide Grot. de Jure Belli et Pacis II. 11. Græv.

Cui promiseris. Contra officium est, majus non anteponi minori] Ita vulgo legimus, quamvis particula negativa non absit ab omnibus Mss. si excipias Pal. primum, et unum Grævianum. Sed Lambino assentior, qui olim monuit locum sic mutata interpunctione

legendum esse, nec, si plus tibi noceant quam illi prosint cui promiseris, contra officium est majus anteponi minori. Constructio est, nec contra officium est, &c. Pearc.

Si constitueris te cuipiam advocatum in rem præsentem venturum] Proprie dicitur cum judex sen arbiter in locum, de quo controversia est, venit. Cic. pro Cæcin. Placuit Cæcinæ de amicorum sententia constituere, quo die in rem præsentem venirent.' De re ipsa vide Senecam de Benef. iv. 35. Græv.

Jure prætorio liberantur] Per prætores in integrum restituuntur. Jus prætorium et leges opponuntur. Leges enim proprie Romanis dicebantur, quæ suffragiis populi ferebantur. Jus prætorium est quod dicitur lib. 11. ff. de Orig. Jur. et lib. vii. de Instit. et Jure jus honoratum,' quia prætor, qui jus dicebat inter cives,

honorarius' dicebatur. Nihil autem eral jus prætorium, quam edicta prætorum. Quilibet prætor cum iniret magistratum, proponebat edictum, ex edictis decessorum suorum in id transferens (hinc vocatur etiam jus translatitium') quod justum et æquum putabat, nova etiam interponebat, veteribus repudiatis. Cæterum de promissis, quibus dolo deceptus se obstrinxit, vide Grot. de Jure Belli et Pacis 11. 11. § 7. et cap. 17. § 17. Græv.

Nonnulla legibus] Quærunt viri doc. ti, quæ sint illæ leges de dolo, cum quæ in codicibus legum Romanarum leguntur, din sint post Ciceronem latæ. Sed Cicero ipse docet lib. 111. quas hic leges significet: Iste,' inquit, 'dolus malus etiam legibus erat vindicatus, ut tutela XII tabulis, et circumscriptio adolescentium lege Lætoria, et sine lege judiciis, in quibus ex tide bona agitur.' Et de Nat. Deor. lib. 111. Inde judicium publirei privatæ lege Lætoria : inde everriculum malitiarum omni

cum

um judicium de dolo malo, quod C. Aquilius familiaris noster protulit.' Grav.

§ 33 Calumnia quadam] De calumnia, sive malitiosa juris interpretatione, vid. Grotium de Jure Belli et Pacis 11. 16. Idem.

Ne appetenter] Ita legendum, si Cicero, qui toties de humanis cupiditatibus loquitur, adverbium hoc alias usurpasset. Sed non est, opinor, antiquins ætate Apuleii. Legere malim nec appeterent. Est enim 'appeto' quasi immoderate peto. Face.

repetitarum nomine jus feciale comprehendebat non tantum vindicationem ex jure dominii, sed et persecutionem ejus, quod ex causa civili aut criminis debetur, ut recte explicat Servius. Inde illud in formulis, 'reddi,' 'satisfieri,'' dedi,' nbi dedi intelligendum est, ni punire sontem malint ipsi, qui conveniuntur. Hanc rerum repetitionem dictam esse clarigationem testis est Plinius. Grotius de Jure Belli et Pacis 11. 3.

Pompilius imperator] Langius edidit Popilius, et scribit, hunc esse M. Popilium Lænatem, qui cos. anno urbis 525. Liguriam obtinuit, ac rem prospere illic gessit; de quo Liv. lib. XLII. Balduinus quoque ex scripto codice legit Popilius; sed C. Popilium Lænatem intelligit, qui anno

Sicut ipsi dixerant] Quid et ubi dixerant? Illi sane non dixerant, ibi ponendos esse terminos, quo Labeo post posuit. Lege cum Pithæano sicut ipsi discesserunt. Nimirum quo utrique recesserunt. Græv. CAP. XI. Posthac] Alii addunt proximo post Marcum consul fuit. committat; quod non est necesse. Non putat Cicero, satis esse eum, qui læserit, pœnitere, ut et ipse posthac abstineat, et alii ab injuria deterreantur. Locum bune Guntherus de Latin. Rest. c. 118. affirmantis esse scribit. Facc.

35 Non immanes] Alii omittunt has duas voces. Idem.

Sed credo aliquid secutos] Excusat M. Tullius majores, qui ut Corinthum exscinderent, non crudelitate sint adducti, sed aliam aliquam rationem secuti sint, et maxime opportunitatem loci. Fabr.

Quamvis murum aries percusserit] Dicit Cicero ex militari lege, qua, ubi monia quati ariete cœperunt, oppidani in deditionem fidemque non recipiebantur. Id et e Cicerone et e Commentariis Cæsaris cognoscimus, in quorum Bell. Gall. lib. 11. sic scribitur, 'Cæsar Advaticis denuntiat se eorum civitatem conservaturum, si priusquam aries murum attigisset, se dedidissent.' Turneb. Advers. XXVI. 32. Vide Grot. de Jure Belli et Pacis III. 11. § 14.

§36 Rebus repetitis geratur] Rerum

Verum quia non solum in libris impressis, sed et manuscriptis permultis Pompilius legitur; et Plutarchus in vita Catonis Censorii scribit, ejus filium cum Paulo Emilio militasse, Paulo Manutio, pro Pompilius, legendum videtur Paulus Æmilius. Fabr. Pompilii nomen, quod bis hic legitur, tanquam imperatoris, qui bello Persico Macedoniam tenuerit, Langius et Schottus mutatum volunt in Pauli Æmilii; quamvis ego, ut vere dicam, istic potius Hostilii nomen reposuerim, qui eo bello et in ea provincia imperator fuit, et inprimis collapsam in exercitu disciplinam restituit: quam ad rem pertinere queat, quod a Cicerone de Offic. 1. 11. dicitur unam dimisisse legionem. Perizon. Animadv. Histor. cap. 10.

§ 37 Adeo summa erat observatio, &c.] Inepta exclamatio, ex margine traducta, ut alii quoque opinati sunt. Facc.

Persico bello] Perseo Wolfius mavult, quod significetur bellum, non cum Persis, sed cum Perseo rege Macedonum gesto. Verum hoc etiam

bellum Romani Persicum appellarunt, quod non solum hic omnes libri Ciceronis, sed et Fasti Capitolini convincunt; in quibus post consulalatum C. Popilii Lænatis, et P. Ailii Liguris subscriptum invenitur 'Bellum Persicum. Fr. Fabr.

Negat enim jus esse, qui miles non sit, pugnare cum hoste] Hoc Plutarchus pluribus explicat in Problema tibus, ex quo intelligimus nefas fuisse hostem feriri ab alio, quam qui sacramento militari dixisset: qui secus fecisset, eum cædis reum visum fuisse. Vide Grot. 11. 25. § 9. 10. Græv.

CAP. XII. Aut status dies cum hoste] Festus: 'Status dies vocatur, qui judicii causa est constitutus cum hoste, id est, peregrino,' &c. Idem.

Adversus hostem æterna auctoritas] Adversus pereginum semper civi Romano salvum manet jus dominii: pe. regrinus nihil quod est civis Romani potest usucapere. Auctoritas hic est jus dominii, ut in lege xII Tab. Usus auctoritas fundi biennium esto,' &c. Idem.

§ 38 Nec cauponantes, &c.] Cum in vulgatis editionibus post præcedens verbum dederitis ponatur comma, et post belligerantes in hoc versu colon, vox cauponantes suam propriam vim habere non videtur; 'cauponari' enim dicuntur ii, qui cum lucro vendunt, non qui pretium offerentes emunt: hoc vero posterius solum Romanis competit, de quibus Pyrrhus loquitur, et qui pretium isti regi pro reddendis captivis obtulerint. Hac ratione adductus Cl. Rich. Bentleius sic legendum esse locum censuit, Non mi aurum posco, nec mi pretium dederitis Non cauponanti bellum, sed belligeranti. Sed conjectura ista non opus erit, si sequamur interpunctionem Victorii et aliorum veterum editorum, qui habent, Non mi aurum posco, nec mi pretium dederitis: Nec cauponantes bellum, sed belligerantes

Ferro, non auro, vitam cernamus utrique. Sic enim interpungendo vox cauponantes referri potest ad vocem utrique, quæ etiam Pyrrhum significat, a quo Romani, ut cum lucro captivos venderet, postulabant. Pearc.

Vitam cernamus] Vitam cernere' locutione quadam prisca dictum crediderim, minimeque obvia. In Me. dea eodem genere orationis usus fuerat, Nam ter sub armis malim vitam cernere, Quam semel parere.' Quod Euripides in Medea dixit: &s τρὶς ἂν παρ ̓ ἀσπίδα Στῆναι θέλοιμ ̓ ἂν μâλλov, ħtékei äñağ. Hic cernere vitam, est dimicare, pugnare. Id enim cernere Latinis est, quod Græcis κpíveobas. Cernit autem vitam, qui eam constituit in dimicationem et discrimen adducere. Turneb. Advers. XXVI. 32.

Vosne velit] Hoc est, Vosne velit regnare, an me, hera fors, sive domina Fortuna, quidve ferat illa, quem successum sit habitura res. Cæterum versus Ennii in editione Gruteri sunt turbati pessime. Grav.

Hera, quidve ferat sors] Sors domina rerum. Hera porro frequenter Fortuna dicitur, quamvis et aliis Diis nomen hoc interdum tribuatur. Face.

CAP. XIII. § 39 Si quid singuli, temporibus adducti, hosti promiserint, est in eo ipso fides conservanda] Hæc inprimis illustrat Grot. de Jure Belli et Pacis 1. 23. Grav.

Fidem hosti datam fallere] Post hæc verba Lambinus et Gruterus addunt: Secundo autem Punico bello, post Cannensem pugnam, quos decem Hannibal Romam adstrictos misit jurejurando se redituros esse, nisi de redimendis iis, qui capti erant, impetrassent; eos omnes censores, quoad quisque eorum vixit, qui pejerassent, in ærariis reliquerunt: nec minus illum, qui jurisjurandi fraude culpam invenerat. Cum enim Hannibalis permissu exisset de castris, rediit paulo post

quod se oblitum nescio quid diceret. Deinde egressus e castris jurejurando se solutum putabat; et erat verbis, re non erat. Semper autem in fide, quid senseris, non quid dixeris, cogitandum. Maximum autem exemplum est justitia in hostem a majoribus nostris constitutum. Cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus, se venenum regi daturum, et eum necaturum ; senatus, et C. Fabricius perfugam Pyrrho dedit. Ita ne hostis quidem, et potentis, et bellum ultro inferentis, interitum cum scelere approbavit.

Quæ omittunt Victorius

et Manutius; reperit in unico exemplari Langins. 'An Ciceronis sint,' inquit,non contendo: referuntur infra fere eadem, 111. 22. et 32.'

CAP. XIV. 42 Cuipiam] Legendum fortasse quippiam ; vel cui, quod proxime sequitur, vertendum est in cum; et obsit in obsint. Facc.

CAP. XV. 46 In quibus præclare agitur] Ordo et sententia verborum perspicua est, nempe hæc: Vivitur cum iis hominibus, in quibus si insunt simulacra virtutis, præclare agitur. Cui simile est illud ad Plancinm Fam. IV. 14. 'Agiturque præclare, si nosmetipsos regere possimus. Quibus in locis præclare agitur absolute dicitur; quod qui non attenderunt, ii contra libros antiquos legendum putant cum quibus præclare agitur; in qua sententia video esse Erasmum, Balduinum, Nannium, et alios. Fabric.

Nec sapiente] Langio duo hæc verba temere adjuncta videntur. Facc.

In sequentibus vulgo legimus in omnes, vel repentino quodam, quasi vento, impetu animi incitati. Sed cum istud vel ante repentino sensum loci turbet, absitque a Ms. Cant, hac auctoritate sic totum locum reformandum esse censeo, Multi enim faciunt multa temeritate quadam, sine judicio vel modo, in omnes repentino quodam (quasi vento) impetu animi incitati. Voces in omnes pendent a participio incitati, ut sit incitati in omnes idem quod incitati erga omnes, seu propenso in omnes animo. Cui simile est istud Trebonii in Ciceronis Epist. ad Fam. XII. 16. 'Ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis, in quæ tua cohortatione incitatur, futurum.' Pearc.

CAP. XVI. § 50 Est enim primum] Quid hoc Latini sermonis est ? legendum, Est autem primum, quod cernitur, in universi generis humani societate vinculum, ratio et oratio. Facc.

§ 51 E quibus ipsis] Hæc verba tollenda arbitror. Facc.

CAP. XVII. 54 Deinde una domus] Quæ constructio est hæc? pro deinde lege unde. Facc.

§ 58 Estque ea jucundissima] Facile apparet, membrum hoc additum fuisse ex monito margini adscripto; nam et supervacuum est, cum idem bis dixerit ; nec facit ad locum hunc, ubi agitur, non de jucunditate amicitiæ, sed de officiis amico tribuendis. Fucc.

CAP. XVIII. § 59 Quid quisque vel sine nobis, &c.] Otiosa hic, ne dicam inepta et molesta, videtur ista conjunctio vel, quæ bene abest a Ms. primo Grævii. In quibusdam Mss. legitur, quid quisque nobiscum vel sine nobis, &c. Unde conjicio, in aliis Mss. exstitisse quondam solum quid quisque nobiscum, in aliis rectius quid quisque sine nobis: istud vero vel puto positum fuisse olim inter lineas, ut ostenderet duplicem fuisse hujus loci lectionem, nobiscum, vel sine nobis. Pearc. Cicero.

§49 Vel morbo in omnes, vel repentino] Ita Gruterus et Grævius, qui morbum interpretantur animi vitium. Ego Victorium reliquosque veteres editores sequor, quibus assentiuntur omnes fere Mss. Sensus est: Vel nullum habent delectum eorum quibus dant; dant igitur sine judicio; vel, si delectum habeant, mediocritatem in dando non servant, dant igitur sine modo. De hoc vero satis. Delph. et Var. Clas.

4 X X X X

« PoprzedniaDalej »