Obrazy na stronie
PDF
ePub

Camerar. Temeritate turpius] Vel hoc modo legendum, quo modo conjecit et Manutius, quid enim temeritate fœdius? vel, quid enim temeritate turpius? quantumvis licet reclament codices, quos vidi, omnes. Neque hæc scrip. tura ferri ullo modo potest, quicquid comminiscantur et proferant studiosi antiquitatis homines, ipseque adeo Turnebus; nam, ut idem alibi fatetur, omni antiquitatis situ, carie, et putrore potentior est ratio et veritas. Lambin. Temeritate turpius] Sic olim dedit Ascensius; quam lectionem ratam faciant Pal. tert. et Eliens. De Divin. 1. 4. Cum omnibus in rebus temeritas in assentiendo, errorque tarpis est.' Similis extat locus alter Acad. 1. 12. Temeritas tum esset insignis, cum aut falsa, aut incognita res approbaretur; neque hoc quicquam esse turpius, quam cognitioni et perceptioni assertionem (malim cum Turnebo assensionem') approbationemque præcurrere.' Pariter 11. 20. Pro veris probare falsa turpissimum est.' Vide et cap. 36. Vulg. fortius; a cujus partibus stat Adr. Turnebus Advers. XIV. 14. Vir linguæ Latinæ peritissimus J. F. Gronovius Observ. 11. 2. præfracte negat fortius in malam partem sumi posse; veterem

tamen lectionem

propugnat, et in præcedente ablativo vim instrumenti esse censet, ut dicat Cicero, quid est per temeritatem fortius, seu quid juvat quamcunque causam temeritas ? Sed in hac interpretatione nihil est præsidii; talis enim interrogatio nimis est opica, eodemque redit ac si quæreretur, quid sit per vitium laudabilius, aut per stultitiam sapientius. Davis.

§ 2 Theodorus Cyrenaicus] Hic menda est, etsi levis, nihilominus tollenda. Cyrenaicus sectæ philosophicæ titulus est, in qua licet aliquamdiu Theodorus hic fuerit, non perseveravit tamen: novam ipse ac propriam architectatus, uti narrat

Diogenes Laërt. lib. 11. Deinde locus hic non erat indicandæ Theodori sectæ, sed patriæ ; ut in Diagora fecit Cicero. Proinde legendum Theodorus Cyrenæus. Buher. Cyrenaicus] Hac forma, quam præstant Mss. sæpius utitur Cicero. Sic Tusc. 1. 34. Et quidem hoc a Cyrenaico Hegesia sic optime disputatur.' Et v. 38. Illud Antipatri Cyrenaici.' Joannes item Stobæus Serm. 11. Oeódwpos

·

Kupnvaïxòs, Theodorus ille Cyrenaicus. Davis. Hæc frustra opponit Davisius. Nam et Antipater et Hegesias appellari potuere Cyrenaici,' ut qui Cyrenaicam sequerentur sectam Aristippi. In qua cum fuisset Theodorus, ut animadverti, eodem insigniri titulo poterat ; quemadmodum est insignitus a Stobæo; si modo in voce Kupnvaïxds vitium non est. At Cicero, neque ignarus Theodorum, propria sibi constituta familia, discessisse ab Aristippo, et in scribendo præter cæteros accuratus, cur eum, quem alibi Cyrenæum appellavit, hic diceret Cyrenaicum? præsertim cum altero conjunctum philosopho, cujus patriam nominat. Ut ergo scripsit Diagoras Melius, credibile est scripsisse quoque Theodorus Cyrenæus. Buher.

CAP. IV. 7 Unius consilio] Julii Cæsaris, qui, devicto Pompeio, summam remp. tenebat. Davis.

§ 9 Animi ægritudo, fortunæ magna et gravi commota injuria] Non intelligit mærorem ex obitu patriæ libertatis natum, ut falso putant Aldus nepos et Pet. Lescaloperius; eam enim causam supra memorarat; cum ait, 'is esset reip. status, ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset.' Vult dolorem, quem ex morte Tulliæ suæ gravissimum concepit. Utramque rationem con. junctim recenset Acad. 1. 3. Idem.

CAP. V. 12 Alio loco] Vide Lucullo, cap. 31. et Offic. 11. 2. Quia visum haberent] Quam ille

(Zeno) parraolav, nos visum appellemus licet, et teneamus hoc verbum quidem.' Acad. 1. 12. Vide et Acad, 11. 31. Dicitur autem et visus' et 'visum,' Pass.

CAP. VIL. § 17 Nihil scire didicis. tis] Facti estis Academici. Seneca epist. 88. Academici novam induxe runt scientiam, nihil scire.' Lactant. Div. Inst. 11. 14. Hæc (Academia) nihil docet, nisi ut scias te nibil scire.' Idem de Ira Dei, cap. 1. 'Socrates... id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset.' Quæ cum scriberet, hic locus ei fuit in mentem. At ut recte Lucr. 1v. 471. Denique nil sciri si quis putat, id quoque nescit An sciri possit, qui se nil scire fatetur.' Davis.

CAP. VIII. 18 Ex Epicuri inter. mundiis] Intermundia, sen μerakóσua, sunt τὰ μεταξὺ τῶν κόσμων διαστήματα, ut post Epicurum loquitur Achilles Tatius Isag. ad Phænomena. Hæc antem, ex Epicuri sententia, sedes erant Deorum. Cicero de Divin. II. 17. Deos enim ipsos jocandi causa induxit Epicurus perlucidos et perstabiles, et habitantes, tanquam inter duos lucos, sic inter duos mundos, propter metum ruinarum.' Vide de Finib. 11. 23. Idem.

§ 19 Quinque formæ, ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad efficien. dum animum] Quinque formæ sunt οὐσία, ταὐτὸν, ἕτερον, στάσις, et κίνησις. Adeatur Mars. Ficinus in Timæum, cap. 27. Davis. Petrus Marsus has quinque formas valt esse quatuor elementa, et quintam, quam vocant, "essentiam,' ex qua conflatum cæJum, humanamque mentem voluere Platonici. Nec parum lucis affert optimi Marsi commentationi locus Cic. Acad. 1. 7. Earum igitur qualitatum,' &c. Lescal.

§ 20 Sed illa palmaris quidem] Scilicet sententia; dixerat enim antea Velleius,audite non futiles commentitiasque sententias.' Non igitur

opus est, ut cum Davisio legamus sed illud palmare quidem. Pearc.

CAP. IX. § 21 Qualis ea fuerit, intelligi non potest] Secutns Gruterum Davisius edidit, dempta negatione, intelligi potest. At particula tamen, quæ antecedit, monere illos poterat, Velleium dicere; eam æternitatem, quæ mundi ortum præcesserit, credi facilius, quam percipi. Buher,

§ 22 Signis et luminibus] Quærit vir doctus, Quis unquam audivit, ædilium hoc fuisse, ut luminibus et facibus urbem illustrarent? Ludos curabant ædiles, in quibus nullus luminum usus, sed signorum, hoc est statuarum, quibus ex omuibus provinciis congestis, vias, per quas pompa ducebatur, exornabaut.' In ludis, inquit, nullus luminum usns.' Non recordabatur, quod legerat, Circensibus ita captos fuisse Romanos, ut tres interdum dies in eo spectacu lo, somni ædiumque obliti, funalibus accensis, posuerint. Qua de re Julius Cæsar Bulenger. de Circo, cap. 44. Funalia certe lumina sunt. An spec. tatorum quisque 'Vulcanum in cornu conclusum' gerebat, ut Plautinus ille Sosia? Credemusne, cum essent ædiles in cætero omni apparatu prodigi, fuisse in funalium impensis sordidos? aut ludos seculares trinoctio nullis accensis luminibus celebratos? An cum triumphi ducerentur, cum instruerentur supplicationes et lectisternia, putabimus eam publicæ læti. tiæ significationem, quam accensa lumina præferunt, urbi defuisse? Quin

[ocr errors][merged small]

compensatione leniant, stulti nec vitare venientia possunt, &c. Quo in loco ut positum est pro licet. Buher. Deinde quod ita multa... in vita, ut ea sapientes, &c.] Ita vulgo legitur hic locus, quem corruptum esse docti fere confitentur. Ad eum sanandum novam distinctionem ex ingenio Davisius commentus est, scribendo in vita. Ut ea, &c. Omnino male, si quid veri video. Alia aggrediendum esse via censuit Baherius, qui sic legendum conjecit, Deinde, quæ ita multa sunt incommoda in vita, ut ea sapientes, &c. At mihi in mentem olim venit Ciceronem scripsisse, Deinde, quod ita multa sunt incommoda in vita, ut ea, si sapientes commodorum compensatione leniant, stulti nec vitare venientia possint, nec ferre præsentia. Ut sensus sit: Non videntur hæc a Deo constituta esse hominum causa, quia, cum homines plerique stulti sint, stulti non possunt ea incommoda, quæ multa sunt in vita, vitare aut ferre; quamvis sapientes fortasse possint ea lenire commodorum compensatione. Pearc. Commode animadvertit Buherius ut positum esse pro licet. Hæc enim, Deinde quod ita multa sunt incommoda, eo tendunt, ut probet disputator, neque sapientum causa conditum esse mundum, neque stulto rum. Argumentum ducit ex incommodis, quæ in vita hominum adeo sunt multa, et utrosque circumveniunt; neque devitari vel ab his vel ab illis possunt. Ut demus quod ea sapientes commodorum compensatione le niant, non tamen fugiunt omnino; stulti vero nec vitare venientia possunt, nec ferre præsentia. Anon.

CAP. X. Nullo modo viderunt] Omnino tenendum videtur, quod eruit e veteri codice Gruterus, Nullo modo viderunt animi naturam intelligentis, in quam figuram cadere posset. Eadem est construendi ratio Fam. IV. 2. ' rem videt, quo modo se habeat.' In aliis lectionibus nibil video quod valeam

concoquere. Ea vox intelligentis adjungenda erat ad alteram animi, ut discrimen signaretur ambarum par. tium, unde humanum constare ani. mum philosophi comminiscebantur, quarum altera sensum, motum, appetitum habeat, altera rationis atque intelligentiæ sit particeps,' ut dicitur de Divinat. 1. 32. Non nisi de pos teriore loquentem facit Velleium Cicero. Is porro construendi modus, a communi usu abhorrens, quem hie usurpavit Cicero, locum dedit corruptelæ. Buher.

§ 25 Qualia vero sint] Aliorum vero qualia sint. Lescalop. Qualia vero alia sint. Davis.

Si Dii possunt esse sine sensu et mente, &c.] Locus interpretum omnium confessione depravatus, atque etiam mutilus; qui certo emendari sine veteris alicujus et hactenus irreperti codicis ope nequeat. Dum talis adsit e tenebris ac pulvere adjutor, indulgebo conjecturis, enitarque Ciceronem assequi. Thales aquam dixit esse initium rerum, Deum autem eam mentem, quæ ex aqua cuncta fingeret. Hæc plana sunt. Nodus est in istis, Si Dii possunt esse sine sensu et mente, cur aquæ adjunxit; si ipsa mens constare potest, vacans corpore? Quæro enim, quo pacto existimaret Thales esse mentis expertes Deos, quandoquidem credebat, Deum esse mentem, quæ ex aqua cuncta fingeret? Criticorum aliqui, cum id quam absurdum sit probe agnoscerent, in hunc modum emendabant, Si Dii possunt esse sine sensu, cur mentem aquæ, cur aquam menti adjunxit, &c. Aut brevius, mentem cur aquæ adjunxit? Eorum autem verborum quis sensus sit, non video. Deinde cum geminetur particula si, geminam esse oportet interrogationem a Velleio; at unica est ista: cur mentem aquæ adjunxit? Quæ quidem bene cum istis convenit quæ consequuntur; non item cum il lis quæ antecedunt. Vulnus illud

eam

persanabit voculæ unius adjunctio, si in hunc modum legas, Qui, si Dii possunt esse sine sensu? Et mentem cur aquæ adjunxit, si ipsa mens constare potest, vacans corpore? Quo pacto, inquit Epicurens, mens destituta sensu potuerit tantum mundi opus moliri, quando intelligere non possumus id quivisse Deum Platonis, animo et sensibus præditum? Tum quo fine hoc effecisset, cujus ex pulchritudine fructum capere, sensibus carens, nullum posset? Rursum cur Thales adjunxit aquæ mentem illam, si ipsa constare potest vacans corpore? Perspicua hæc sunt, opinor, et inter se apta. Voculæ qui nocuit ambiguitas sua, et vicinitas particulæ si, qui. bus factum ut loco excideret. Inciderat quoque suspicio, scripsisse Tullium, sine sensu et motu. Hoc enim inter cætera docebat Thales, teste Stobæo Eclog. Phys. 1. 16. causam primam esse motus expertem: Tò πpŵτον αἴτιον ἀκίνητον. Locum sane illus traret hæc emendatio. Sed abstineo tamen: tum ne audacius fecisse videar; tum quod modica sit ejus inducendæ necessitas. Buher.

[ocr errors]

Cur aquæ adjunxit] Ut plena sit phrasis, et plana sententia, supplen. da est vox mentem, quæ ex superiore membro facile intelligitur. Thaletis opinionem ut Velleius breviter proposuit, ita leviter impugnat. Ejus argumentatio huc redit: Thales duo prima ponit, aquam et mentem. At alterutrum ex illis satis erat. Eadem ratione dixit Cicero Acad. 11. 6. Lacydi discipulum, cum Arcesilæ Lacydes fuisset.' Exigit phrasis vocem discipulus, quæ intelligitur ex illa discipulum. Passer. CAP. XI. § 26 Anaxagoras... primus omnium rerum descriptionem et modum] Frustra hanc vocem modum Rigaltius sollicitat, et ex illo Davisins, ac motum substituunt. Quid enim expedit ea mutatio, aut quam affert lucem sententiæ? Deinde quod op

ponunt, in consequentibus motum commemorari, hoc nihili est. Nam commemoratur etiam sensus, qui tamen in antecedente membro non est. At enim modus apprime convenit. Eo quippe vocabulo ornatus ille sig. nificatur, quem rebus ac naturis omnibus a suprema mente adjunctum fuisse Anaxagoras docebat. Táğı TOIS ατάκτοις, καὶ κίνησιν τοῖς ἀκινήτοις, καὶ διάκρισιν τοῖς μεμιγμένοις, καὶ κόσμον Toîs àкóσμois Ordinem confusis, motionem immobilibus, discrimen commistis, ornatum inornatis. Hermias, Irris, Gentil. Phil. Itaque descriptionem posuit Cicero, quoniam scripserat designari; et modum, quoniam confici. Buher.

§ 27 Que sentire possit] Lego qua sentire possit. Atque ita Augustinus, Epist. ad Dioscorum, quæ est novissimæ editionis CXVIII. in qua, n. 24. hunc de Anaxagora locum et describit, et explicat. Olivet.

§ 28 Continentem ardore lucis orbem] Hæc lectio mihi nullum sensum fundere videtur; nos autem facili conjectura legimus continente ardore lucis orbem ; et ita, nisi fallor, loco fit medicina. Davis.

Quippe qui bellum, qui discordiam] Non indicant Ciceronis interpretes, unde habuerit, ejusmodi fuisse Parmenidis dogmata; quæ ipsa quidem neque a Diogene Laërtio, neque ab aliis commemorantur, quibus servata debemus fragmenta philosophorum veterum. Potuerat hæc Parmenides in Theogoniam conjecisse, quam Hesiodum secutus scripserat. Plato in Conv. tom. II. ed. H. Steph. p. 195. Τὰ δὲ παλαιὰ πράγματα περὶ Θεοὺς, ε Ἡσίοδος καὶ Παρμενίδης λέγουσιν· Prisca Deorum gesta, quæ Hesiodus Parmenidesque describunt. Quemadmodum ergo alter bellum, discordiam, et totidem Deos fecerat, ita Parmenidem fecisse suspicor. Buher.

CAP. XII. § 29 Intelligentiamque nostram] Walkerus delet nostram ; et

recte, ni mea me fallit opinio. Idem. CAP. XIII. § 33 A magistro Platone uno dissentiens] Primum non ab uno, sed a multis dissentiebat; nam philosophi de Diis varie sentiebant: dein. de ab aliis potius quam a Platone, cujus eandem fere de Diis fuisse sententiam paulo ante ostendit; quam ejus discipuli, Aristoteles et Ponticus Heraclides, sunt secuti. Itaque videndum, num ita legi possit, a magistro Platone non dissentiens. P. Manut. Secutus sum Manutii conjecturam, meo judicio, rectam et certam. Lambin.

34 Et tamen modo mundum] Quam vis plenus sit fabularum, ac fere leviora tractet, tamen aliquando assurgit ad graviora, et modo mundum, &c. Lescalop. In illud tamen unanimis est criticorum conspiratio; cumque alii aliud substituant, suspicor Ciceronem scripsisse, et amens modo mundum... Ab eodem Velleio Cleanthes mox sugillabitur quasi deli rans;' et cap. 16. plerorumque sententias philosophorum traducet quasi ' delirantium somnia.' Ob illam procacitatem hoc ipso libro cap. 34. re darguetur: 'Tu ipse paulo ante summos viros desipere, delirare, dementes esse dicebas.' Buher.

[ocr errors]

CAP. XIV. 36 Ut dirinam, esse affectam putat] Vi divina esse affectam putat, et apertius esset, et, ut puto, verius, nec insigni tamen mutatione. P. Manut.

37 In animi notione, tanquam in vestigio, volumus reponere] Volumus eam notionem, quam animis nostris natura informavit, esse argumentum divinitatis longe certissimum; ut pedis vestigium indicium est animalis. Lescalop. Illud, tanquam in vestigio, nihil aliud est quam si diceret, animi notionem, seu anteceptam animi informationem, esse tanquam impressionem, qua Deorum in nobis cognitio insculpta est. Id enim significat Td vestigium, vel Cicerone teste, apud

quem in Tasc. 1. 25. legas, 'memoriam esse signatarum rerum in mente vestigia,' id est, notas. Faber, Epist. 1. 34.

CAP. XV. 38 Perseus] Scribendum Persaus; nam Græcis est Пepσaîos, quod eruditi dudum observarunt. Vide modo Dionem Chrysost. Or. LIII. Davis.

§ 39 Universa atque omnia] Sic wâs et öλos a Græcis sæpe conjunguntur. Plato Leg. T Tavri kai öλ, et Cratyl. Aq kal wavтì diapépei. Muita e Tullio exempla congerit Wopkens. Lect. Tull. II. 4. ubi monet, in hanc sermonis abundantiam sæpius incidisse Ciceronem, quod natura abhorreret a breviloquentia atque ariditate Laconica; tum etiam aliquando, ut pluribus nominibus rem unam quam maxime significaret. Anon.

Tum fatalem vim] Vulg. fatalem umbram; quæ voces nullum omniuo sensum fundunt: inanis enim est observatio Xysti Betuleii, qui umbræ vocem ab homine Epicureo duntaxat extenuandi gratia positam esse contendit. Lepidum tamen hoc commentum exscripsit Pet. Lescaloperius. Futilem scilicet interpretationem pe. perit corrupta lectio, quæ forsan et nobis fraudi fuisset, uisi præluxisset Ms. Eliensis. Is eam, quam recepi. mus, scripturam diserte repræsentat. Davis.

Ignem præterea, et eum, quem antea dixi, æthera] Respicit haud dubie quod in proximo capite est, ubi illum Cleanthis Deum appellat, ‘ultimum, altissimum, atque undique circumfusum, et extremum omnia cingentem atque complexum ardorem, qui æther nominatur.' Item hujus operis, 11. 15. In ardore cœlesti, qui æther, vel cœlum nominatur.' Cap. 26. aër ab æthere discernitur; et cap. 36. dicitur immensus æther, qui con stat ex altissimis ignibus.' Vid. 11. 33. 40. 45. Est ergo æther idem cum igne: quod tamen negare videtur

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »