Obrazy na stronie
PDF
ePub

652 In jurgio] Iliad. 1. Sed de Ajace ex aliqua Latina tragœdia adductus locus, id innuit: sic introductum Ajacem fuisse, ut insaniens cum hostibus manum conserens, illos in fugam verteret. Quod et Philo. stratus in Ajace significare videtur a Græcis tragicis factum esse. Ca

merar.

Wopkens.

CAP. XXIX. § 63 Neque tam terribilis] Vide Muretum Var. Lect. vIII. 16. Pacuvii, non Ciceronis esse hos versus docet A. Schottus Observ. v. 6.

CAP. XXXIV. §71 Philosophi sumus exorti] Proclamet orator linteatus, ad sacros honores, ad infulas, grassa. mur specie simulata virtutis.' Scripserit Horatius, ' virtutem incolumem odimus.' Nemini venit in mentem, aut oratorem profiteri, eum se esse, qui appetat infulas; aut voluisse Horatium se existimari ea, quam culpat, scabie inquinatum. Nemo propterea insimulabit vel hunc invidentiæ, vel

CAP. XXIV. §53 Quamvis licet insec temur istos] Bene quidem, quod lectionem hanc quamvis licet, in textum recepisti. Sed dum utramque particuJam ejusdem potestatis esse credis, erras cum aliis quibusdam viris doctissimis. Quamvis enim hic valet ' quantumvis,' non ‘quanquam.' Ita. que nullus hic est quem somniant_illum ambitionis. Est nimirum hæc pleonasmus. Cæterum hunc leviculum errorem abunde mox compensas loco illo feliciter restituto, cum omnia sint in moribus vitia, iracundos solos morosos nominaverunt; quæ egregia est emendatio, et plausu omnium excipienda. Bentl.

CAP. XXVII. § 59 Paupertatis malum tollitur] Non placet illud paupertatis malum; quippe alienum est ab hac disputatione, concedere paupertatem esse malum: deinde si 'ægritudo omnino sublata' sit, non quodammodo,' sed prorsus omnino pau. pertatis malum tollitur. Quamobrem non auro contra cara est Palatini codicis lectio, quam Gebhardus memorat, etiam paupertatis nomen tollitur: rectissime; nam qui nihil desiderat, nihil sibi deesse queritur aut ægre fert, cur pauper est vocandus? Seneca Epist. II. Honesta, inquit Epicurus, res est læta paupertas. Illa vero non est paupertas, si læta est; cui enim cum paupertate bene convenit, dives est.' Bentl.

CAP. XXVIII. § 60 Est ea quidem utilior] Optime Bentleius subtilior, ex conjectura. Davis.

§ 61 Prementem] Lege spernentem. Bentl. 'Premere' hic supprimendi significatu accipi posse videtur.

ratio idonea leniendæ reprehensionum acerbitatis, si reprehensor unum se faciat eorum quos reprehendit. Elucet passim ea civilitas in oratio. nibus Demosthenis, præsertim illis, quæ sunt ad populum de publicis rebus habitæ, et objurgationes con. tinent. Pars hæc est Socraticæ dissimulationis, cujus neque artem neque usum ignoravit Cicero. Hine est quod graviorem notam inusturus philosophis, in eorum se turbam conjicit; velut qui vineta ipse sna cæderet; ut ait in cansa non dissimili Horat. 11. Epist. 1. 220. Quem satyrici dissimulatoris locum qui legerit, facile, credo, intelliget, quo sensu dixerit Cicero, philosophi sumus exorti. Anon.

§72 In Leucadia] Turpilii fabula, de qua Casaubonus in Athenæi III. 15.

CAP. XXXV. § 74 Ostendat] Davisins corrigit ostendatur; Buberius ostendas. Vulgatum tuetur Wopken. sius.

CAP. XXXVII. § 80 Metus quoque est diffidentia expectati et impendentis mali] Quid hoc est monstri? Lege diffidentia quoque est metus expectati et impendentis mali. Davis. Interpunge, si velis, metus quoque est diffidentia,

expectati et impendentis mali. Anon.

Illa sibi signa, sed ratione a se dejecta diceret] Quid signa hic faciat, non video; et probo conjecturam cujusdam, quam Gebhardus memorat, illa sibi ingenita; nisi forte mavis insita, vel innata. Certe aliquid bujusmodi sit necesse est. Bentl. Veteres editiones signa inesse. Unde conjicio si qua inessent, ratione, &c. Buber.

§ 81 Ut optima quisque valetudine

affectus potest videri, ut natura, ad aliquem morbum proclivior] Sic omnino Vict. Man. et Grut. nisi quod Victorius est auctior verbo alius post videri. Lambinus autem potest videri alius alio natura, &c. Et a Lambino quidem huic loco salubritas quædam data est; verum a Bentleio, ni fallor, salus ipsa. Sic enim legit, Ut optima quis valetudine affectus potest videri; at natura ad aliquem morbum proclivior. Olivet.

TUSCULANARUM QUÆSTIONUM

[ocr errors]

LIBER V.

CAP. I. § 1 Ex eo libro] Intelligitur Bruti liber de Virtute,' quem ad Ciceronem scripsit, ut ait Noster de Fin. 1. 3. Ex eo nonnulla profert Seneca Cons. ad Helviam cap. 9. Vide Petr. Alcyonium de Exil. lib. I. Davis.

3 Huic incipio sententiæ diffidere: interdum et humani generis] Interpunctione mutata malim, huic incipio sententiæ diffidere interdum, et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere; quemadmodum, probante Joan. Mich. Bruto, locum distinxit Ms. Gryphianus. Sic etiam Reg. et Pithoean. Idem.

4 Avunculus tuus] Intelligit Cicero Catonem Uticensem, summæ constantiæ virum; is enim Serviliæ, Bruti matris, frater erat uterinus. Vide Plutarchum in Caton. et in Bruto. Davis.

CAP. III. § 8 Stellatus Cepheus] Inter astra positus, καταστερίσθεις, Cepheus: uxor ejus Cassiopeia, filia Andromeda, generque Perseus in sidera fuerunt relati. Vide Cic. N. D. 11. 43. Idem.

A quibus ducti deinceps] Forte docti. Pearc.

CAP. V. 14 M. Atilio] Regulum dicit, cujus mors cruciabilis est decantatissima. Inter alios plures vide Val. Max. IX. 2. 1. ext. Gellium, N. A. vi. 4. et Augustinum C. D. 1.

15. Davis.

Q. Cæpione] Is aurum Tolosanum abstulit, · quod sacrilegium causa excidii Cæpioni, exercituique ejus postea fuit,' ut tradit Justinus XXXII. 8. Vide sis et Gellium 111.9. Si Valerio Maximo fides v1.9. 13. ' in publicis vinculis spiritum deposuit,' &c. Diverso tamen modo rem narrat iv. 7. 3. ut forsan alius ab eo, qni Ciceroni memoratur, fuerit is, cujus priore loco meminit Valerius. Eum Smyrnæ exulasse, testis est Noster orat. pro Corn. Balbo cap. 11. Davis.

M. Aquilio] Hunc a Mithridate conjectum in vincula tradunt Athenæus lib. v. Epitome Liviana LXXXVIII. et Val. Max. IX. 13. 1. Alia tamen et diversa prorsus ratione rem, si modo locus integer est, nec quicquam deficit, narrat Diodorus Sicu

lus in Excerpt. Peiresc. Idem. CAP. VII. 17 Atqui alterum dici non potest, quin hi, &c.] Vix satis Latine hæc dici mihi videntur. Recte sonat, dici non potest, quin: non vero recte, ut opinor, alterum dici non potest, quin. Aut igitur illud alterum, aut hoc quin, tollendum esse censeo. Lambinus conjecit legendum, alterum non dici non potest, vel alterum negari non potest, &c. Quid vero hæ conjecturæ ad locum restituendum valeant, omnino non video. Equidem sic mihi fere persnasi, Ciceronem scripsisse, Atqui alterum dici non po. test, quod hi, qui nihil metuant ... nihil concupiscant... beati sint. Pearc.

§ 20 Præmium proposuit, qui invenisset novam voluptatem : qua ipse inventa non fuit contentus: neque enim unquam finem inveniet libido] Multa hic errata sunt. Principio, illud inventa neque apud Victorium habetur, nec Gebhardum, utpote quod repudiant omnes manuscripti. Deinde ex mendosis editionibus retinuit Gebhardus ipse et inveniet; at Victorius cum tuo codice ipsa habent, et inveniret. Rectissime. Lege totum locum parva unius voculæ mutatione, Præmium proposuit, qui invenisset novam voluptatem: qua ipsa non fuisset contentus: neque enim finem inveniret libido. Noli dubitare, quin Ciceronis hæc manus sit; nam in vulgata lectione id stulte affirmatur, novam voluptatem tum fuisse inventam. Unde vero, aut qui potuit? quis id prodidit, quis auctor est? Bentl.

CAP. VIII. § 21 Aristo] Vulgati plerique Aristone; sed quo Aristone? Non Chio, neque Ceo, quos audire Brutus non potuit, rebus humanis jam exemp. tos. An Aristone illo, cujus mentio est Acad. II. 4. Sed etsi erat philosophia nou ignarus, non eum tamen Brutus, sed Aristum, Antiochi fratrem, Athenis audiit. Quod testatur Cicero Acad. 1. 3. et de Finib. v. 3. Hic ergo reponendum est Aristo pro Aristone;

in quo hæsitasse miror Davisium. Eoque miror magis, quod ipse hoc nomen in veteri codice legerat. Dabitationem omnem eximit quod addit Cicero, Athenis se diversatum apud fratrem Antiochi; et Aristum hospitem suum vocat, Brut. 97. Hæc Lambinus jam, Fulviusque Ursinus, viderant ; at non explicaverant satis. Buher.

§ 22 Clauderet] Ita Gebhardus e suis edidit Mss. quibuscum faciunt nostri. Davis. Videtur Bentleio cascum illud et obsoletum clauderet pro claudicaret. Ego hic retinui; nec tamen in Oratore cap. 51. Nam si rectum est, satis tibi sit uno in loco legi apud Ciceronem ; si minus probum, non debui semel atque iterum Gebhardo vel Grutero fidem habere. Olivet.

CAP. IX. 24 Vexatur autem ab omnibus (Theophrastus) primum in eo libro, quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quamobrem is qui torqueatur, qui crucietur, beatus esse non possit] Quid hoc est, obsecro, vexatur ab omnibus in eo libro, quem scripsit ipse? Quid absurdius ? Si ob vel propter eum librum dixisset, utique esset quod intelligere possemus. Nunc portentum plane narrat, ut aliquis in libro proprio ab aliis vexetur. Quid multa? Tu librarios plorare jube, et sic rescribe, Vexatur autem ab omnibus, primum quod in eo libro, quem inscripsit de Vita Beata, multa disputarit, quamobrem is qui torqueatur, qui crucietur, beatus esse non possit. Certe hanc emendationem postulat, cum ipsa sententia, tum apodosis sive redditio quæ mox sequitur: Primum dixerat, vexatur, quod multa dispu tarit, &c. Quid secundum? hoc scilicet quod mox subjungit, Vexatur idem Theophrastus, et libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthene suo laudarit illam sententiam, Vitam regit fortuna, non sapientia. Bentl.

§ 25 Vitam regit fortuna] Versus ex iambico Græco translatus, qui sic se habet: Τύχη τὰ θνητῶν πράγματα, οὐκ Bouxía. Extat apud Plutarchum Tepi Túxns. Extat etiam apud Stobæ. um Eclog. Phys. et Chæremoni tribuitur. Davis.

[ocr errors]

§ 26 Fortunam exiguam intervenire sapienti] Seneca de Const. Sap. cap. 15. Epicurus, raro,' inquit, sapienti intervenit fortuna.' Ejusdem dicti meminere Noster de Finib. 1. 19. et Vitruvius lib. vi. præf. Græce: Βραχεία σοφῷ τύχη παρεμπίπτει, Extat apud Laërtium x. 144. Idem.

CAP. X. 31 Neque hunc ] Tov deiva, unum aliquem. Vide Is. Casaubonum in illud Persii v. 86. 'Stoicus hic.'

CAP. XI. 33 Tabellis obsignatis] Me scriptorum meorum testimonio redarguis. Metaphora ducta est a syngraphis annulo vel manu signatis, quas in causarum actione proferunt jurisconsulti. Davis.

Non ego hoc loco id quærendum puto, terumne sit, quod Zenoni placuerit, quodque ejus auditori Aristoni, bonum esse solum quod honestum esset: sed, si ita esset, tum ut hoc totum, beate vivere, in una virtute poneret] Multa hic peccantur. Primum illud poneret quo referendum? Si ad Aristonem et Zenonem, (alius autem nemo est) dicendum utique est ponerent. Sed nec hoc neque illud sanum sensum efficit. Quorsum enim aut quærat, ant optet, ut Zeno et Aristo beatam vitam in una virtute ponerent; cum id eos constanter fecisse et ipse sæpe dixerit, et res sit notissima? Deinde series et apodosis orationis est vitiosa: non, inquit, quærendum puto, verumne sit; sed tum ut. Vides jam, opinor, tò ȧvakóλovlov, quod et Lambinus, acute interdum cernens ubi cæteri cæcutiunt, recte animadvertit: legit enim tum utrum. Recte hoc, si modo et illud insuper perspexisset, aliam tum sententiæ medicinam ad

hibendam esse: quippe, si ita esset, ut Zenoni placuit, bonum esse solum quod honestum, nulla ultra quæstio foret, utrum vita beata in una virtute consisteret. Lege igitur totum locum, Non ego hoc loco id quærendum puto, verumne sit... bonum esse solum quod honestum esset; sed, ni ita esset, utrum (vel rectene) hoc totum beate vivere in una virtute poneretur. Hoc nempe illud est, quod Peripateticos tangit; qui, cum negarent solum bonum esse quod honestum, beatam tamen vitam sola virtute compleri voluerunt. Bentl.

CAP. XIV. § 40 Quid ergo ejusmodi] Videntur hæc mihi melius esse interpuncta in antiqua editione, Quid ergo? Ejusmodi istorum est, (supple, bonum) ut mihi, &c. Buher. Vulgata interpunctio hunc præbet sensum : Quid ergo ejusmodi, stabile, fixum, permanens, isti habent, qui bona tripertito dividunt? Nihil prorsus. Ut mihi Laconis, &c. Anon.

An dubium est, quin nihil sit habendum in eo genere, quo vita beata complectitur, si id possit amitti] In priscis editionibus ferebatur, quod vita beata complectitur. Lambinus cum in codicibus suis reperisset quo, et itidem in suis Gebhardus; scriptorum codicum auctoritati uterque cesserunt; ita ut complectitur passive hic accipiendum existiment. Id cum tibi durum et sine exemplo merito videretur, tu confugisti ad Hellenismum; quo pronomen eodem casu efferri solet ac nomen antecedens. Sed acri et castigato judicio hic est opus. Quamvis enim verissimum sit hanc dicendi formulam apud Latinos obtinuisse, ut nos pluribus ostendimus ad illud Flacci 1. Sat. 6. 65. Judice, quo nosti, populo;' ubi vulgo fertur 'quem nosti;' illud tamen observandum est, duntaxat hoc fieri solitum in verbis usus frequentioris, iisque fere aut primæ aut secundæ personæ; quæque ibi loci deponentium

seu intransitivorum naturam habent. Sic in omnibus exemplis et tuis et meis, 'judice, quo nosti;' 'causa, qua dixi;' eorum, quorum consuesti;' 'illo, quo reris;' libro, quo dixi;' 'coloribus, quibus dixisti ;''rationibus, quibus præscripsimus;' 'loco, quo commemoravi;' ratione, qua dixi;' 'ista sis æquitate, qua ostendis; augurio, quo diximus;' 'numeri, cujus diximus;' spatio, quan to patiuntur;'militibus, quantis po. tuit.' Horum exemplorum speciem si attente consideres; intelliges profecto Hellenismum hunc non posse aptari isti, de quo agimus, loco, nbi nihil est illarum, quarum diximus, conditionum. Hoc enim si ubique liceret, omnis Latini sermonis ratio et analogia plane perverteretur. Quid ergo fiet? aut quo tandem pacto hic nodus solvetur? Id vero nullo nego tio: quippe mendosum est illud complectitur; quod sic emendandum, An dubium est, quin nihil sit habendum in eo genere, quo vita beata completur? Quid nunc videtur? nova lux, opi nor, exoritur. Ita Noster hoc ipso libro cap. 16. Dicunt illi quidem; sed his vitam beatam compleri negant.' De Finibus 111. 3. Illi enim corporis commodis compleri vitam beatam putant, nostri uibil minus.' Ibidem iv. 20. Negatis vitam beatam esse, quæ expleta sit omnibus rebus, quas natura desideret:' et v. 13. 'Ea enim vita expetitur, quæ sit animi corporisque expleta virtutibus.' Bentl.

[ocr errors]
[ocr errors]

CAP. XVI. 47 Præcipua, vel producta] Vide lib. 111. de Finib.

§ 48 Vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine ægritudine, sine alacritate ulla, sine libidine, nonne beatus] Ita omnes editiones codicesque, qui hodie supersunt; quin etiam et Nonius Marcellus, in v. alacritas,' si editoribus fides. Verumtamen, aut plane nullo sum judicio, aut lectio hæc a mala manu est, et Ciceroni

inficianda. Quorsum enim sine ulla alacritate? Quid sibi commeruit alacritas, ut, cum cætera illa metus, ægritudo, libido, nullo epitheto hie damnentur, ipsa quasi omnium teterrima, ne ulla quidem in viro constante esse debeat? an hanc tribus illis pejorem esse credendum est? Atqui tantum abest ut pejor sit; ut ipsa per se (nisi modum forte exces serit) laudanda sit, atque optanda. Ita sæpe Noster in se, in amicis, in toto senatu alacritatem prædicat. Ac profecto qui sine ulla alacritate est, idem sit iners, torpidus, segnis, ignavus, æger, mæstus, miser denique necesse est. Quid ergo? tu illud ulla in malam rem ire jube, et lege meo periculo, sine metu, sine ægritudine, sine alacritate futili, sine libidine. Nimirum cum secundum Stoicos perturbationum partes sint quatuor, ægritudo, metus, libido, lætitia, sive alacritas; hanc ultimam, quia voces illæ per se honestæ sunt, et sæpius in laude quam in vitio ponuntur, semper epitheto aliquo dehonestat, quo ostendatur eam aut fines suos excedere, aut mala de causa oriri. Sie Tusc. Iv. 4. Restant,' inquit, duæ perturbationes, lætitia gestiens et libido.' Sic c. 6. lætitia gestiens vel nimia.' Cap. 7. profusa hilaritas.' Cap. 16. inanis alacritas.' Cap. 33. exsultans gestiensque lætitia.' IV. 14. insolens alacritas.' Lego ergo hic non adeo magna mutatione, sine alacritate futili ; ut Tusc. v. 6.

Futiles lætitia et exsultantes.' iv. 17. 'Nec sitienter quid expetens ardeat desiderio, nec alacritate futili gestiens deliquescat.' Bentl.

CAP. XVII. 49 Consiliis nostris laus est attonsa] Integrum epigramma exhibet Pausanias in Boot. Davis.

§ 51 Quo loco quæro, quam vim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in al

« PoprzedniaDalej »