Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

Hoc est, se ipsum posse cognoscere] Hasce voces glossematis merito damnarunt P. Manutius et D. Lambinus: licet enim refragetur Janus Gebbardus, naso tamen careat necesse est, qui glossam non olfacit. Simili fere ratione Plutarchus in Demosth. tom. 1. p. 847. 'Aîîà yàp lows, inquit, ei παντὸς ἦν τὸ Γνῶθι σεαυτὸν ἔχειν πρόχειρον, οὐκ ἂν ἐδόκει πρόσταγμα θεῖον elval. Vide sis et Platonem in Alcib. primo. Idem.

CAP. XXIII. § 53 Quod semper movetur] Vide Mureti Var. Lect. vin. 3. ubi collatio loci hujus e Phædro Platonis cum ejusdem loci interpretatione Ciceroniana, et Somn. Scipionis, cap. 8.

CAP. XXIV. § 58 Cumque nihil esset, &c.] Hoc loco esse debet intelligi non sensu populari, sed Platonico et sublimi; aut, si quis mavult, metaphysico: nimirum quo sensu aiebat Plato, id unum posse dici esse, quod semper est: quod autem oritur et interit, id vere et proprie non esse. Quod Ci

cero statim ponit. Non ergo de corpore, multo minus de animo dicitur, quod nihil esset; sed de re quavis alia, præter ideas. His enim unice convenit esse. Vide Timæum, cap. 2. Olivet.

Non potuit animus hæc... agnoscere, cognita attulit: ex quo, &c.] Potius mutatis punctis lego, non potuit animus hæc in corpore inclusus agnoscere: cognita attulit; ex quo, &c. Pearc.

§ 59 Quanta memoria Simonides] Is artem memoriæ primus ostendisse dicitur. Vide Quintil. Inst. Orat. XI. 2. Plin. H. N. vit. 24. et Ælian. H. A. VI. 10. Davis.

placet Themistocles, et sic ex Mss. Fr. Fabricius. At si ullus extat ejusmodi codex, a sciolo quodam fuit emendatus; nam licet Themistoclis memoriam celebrent plurimi, se recte tamen habet vulgata lectio, cum semel auditos quamlibet multos versus protinus dicatur reddidisse Theodectes,' ut auctor est Quintil. Inst. Orat. XI. 2. eique artem memoriæ fuisse tradit Ælian. H. A. vi. 10. Idem.

Cineas] Vulgo Cyneas: male. Græcis enim Kéas, non Kuvéas, dicitur. Vide Cl. Salmasium Exerc. Plin. p. 49. Ejus memoriam hisce verbis celebrat Seneca Controv. Prom. Cineas... missus a Pyrrho legatus ad Romanos, postero die novus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam plebem nominibus suis persalutavit.' Adi sis et Plin. H. N. VII. 24. Idem.

Noster Hortensius] Hujus excellentem memoriam deprædicat Cicero in Bruto cap. 83. Seneca Controv. Procem. Hortensius a Sisenna provocatus, in auctione persedit diem totum, et omnes res, et pretia, et emptores ordine suo recensuit, argentariis recognoscentibus, ita ut in nullo falleretur.' Adi sis Latinum Pacatum Pan. XII. cap. 18. ac Quintil. Inst. Orat. x. 6. et XI. 2. Idem.

[ocr errors]

CAP. XXV. § 61 Tam immensa magnitudo, quæ illa tam multa possit effingere] Suspecta est vox ultima; non enim magnitudo res ullas effingit, sed in illa hæ effinguntur. Lego quæ illa tam multa possit excipere. Idem.

Quid? illa vis quæ tandem est, quæ investigat occulta, quæ inventio atque excogitatio dicitur? Ex hacne tibi terrena mortalique natura concreta ea videtur? aut qui primus (quod summæ sapientiæ Pythagoræ visum est) omnibus rebus imposuit nomina? aut qui dissipatos homines congregavit, et ad societatem vitæ convocavit? aut qui sonos vocis,

Quanta Theodectes] D. Lambino &c.] Scire equidem ex te velim, quo

referautur illa toties hic repetita aut qui; non enim video quorsum pertineant, neque ullum exitum orationis invenio. Tot ergo rerum inventores, quos hic enumerat, nominam, litterarum, astronomiæ, frugum, vestium, tectorum, quid? quid agunt, vel quid sunt denique ? nihil omnino; ut quidem hic locus vulgo nunc legitur. Tu vero sine dubitatione repone, ex hacne tibi terrena mortalique natura concretus is videtur, aut qui primus...omnibus rebus imposuit nomina; aut qui, &c. Hoc est ; nihilne divinitus habuit, nihil auræ cælestis, nihil ignis ætherii? Nosti illud Lucretii de Empedocle: • Ut vix mortali videatur corpore cretus.' Cæterum tam turpe mendum librariorum solemni audaciæ acceptum referimus: cum enim præcesserat inventio atque excogitatio, statim hi Tò concretus is ne Latinum quidem esse arbitrati, permutarunt terminationes, ut eodem genere adjectivum cum substantivo, ut putabant, amice coucordaret. Bentl. Concreta ea, &c.] Ita omnes codices scripti et impressi: pro qua lectione Bentleius reposuit concretus is videtur, aut qui primus, &c. quia nescivit, quo referrentur illa toties in sequentibus repetita aut qui. At mihi ista emendatione opus non esse videtur, si sic locum interpun gamus, ex hacne tibi terrena mortalique natura et caduca concreta ea (sc. inventio atque excogitatio) videtur? aut qui primus, &c. Scilicet hæc compendiose dicta esse censeo, cum fusius Cicero sic dicere potuisset, aut ex illa natura concretus is videtur, qui primus, &c. Pearc.

Cicero. Reg. et Eliens. sec. prægres. siones. Scribo regressiones; nam planetas nunc stare, nunc regredi, nunc præcurrere videri, notissimum. Davis.

Tum illa, non re, sed vocabulo erruntia] Platonicorum fuit sententia, stellas erraticas non vago motu, sed certis legibus, agitari; quod etiam re. centioribus videtur astronomis, qui diversa illa paróμera vario planetarum et telluris inter se situi tribuunt. Vide sis Cic. Nat. Deor. II. 20. Idem.

[ocr errors]

Quorum conversiones omnesque motus qui animus vidit, is docuit símilem animum suum ejus esse, qui ea fabricatus esset in cælo] Redige, quæso, hæc mecum ad calculum : qui, inquit, animus vidit, is (id est, animus) docuit animum suum similem ejus esse. Ergo hic habemus animum animi: satis hoc belle? Alius, opinor, dixisset, is docuit se similem ejus esse. Sed alia paratior medicina est. Lege certissime, quorum conversiones omnesque motus qui animo vidit, is docuit similem animum suum ejus esse, &c. Noster Nat. Deor. 1. 18. Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo viderit animo, sed etiam sic tractet,' &c. Ibid. 11. 64. Totam licet animis, tanquam oculis lustrare terram.' Acad. 11. 40. Aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur.' Ovid. Fast. iv. Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata Multum animo vidit, lumine captus erat.' Et alii passim. Sed et hoc jam nunc a Lambino video occupatum: adeo ut rursus indigner ejus hominis vicem, cui sæpe recte monenti, seu præ invidia et livore, sive præ cæcitate et ignorantia, nemo obtemperare voluit. Bent.

§ 62 Progressiones, institutiones] Institiones reponunt Manutius, Lambi nus, alii: nec, ut videtur, immerito: licet enim codices nihil varient, minime capio, quem locum habere pos- $63 Quod si in hoc mundo fieri sine sint institutiones. Alteram vocem sic- Deo non potest] Nihil variant codices co pede prætereunt interpretes ; ean- scripti: est tamen cur a Ciceronis dem tamen potestatem obtinet ac manu esse nunquam crediderim. cursus, nec Tavroλóyos putandus est. Quid enim sibi vult in hoc mundo ? -an

plures et infinitos quidem mundos constituit, ex sententia Democriti et Epicuri? Nugæ meræ : nullus quip pe apud illos mundi ædificator Deus: omnia casu et fortuito ex atomorum concursu. Atqui hic ex Platonis sententia loquitur: lege itaque inverso ordine, quod si hoc in mundo fieri sine Deo non potest, ne in sphæra quidem, &c. Idem.

CAP. XXVI. 65 Non enim ambrosia Deos aut nectare, aut Juventate pocula ministrante lætari arbitror] Geminus fere locus est Nat. Deor. 1. 40. At poëtæ quidem nectar, ambrosiam, epulas comparant, et aut Juventatem aut Ganymedem pocula ministrantem. Verum ut hic locus rectus est et integer, ita prior ille in mendo cubat. Quale enim illud, la tari ambrosia, aut nectare, aut Juventate? Quid? cibusne, obsecro, est Juventas, an potio? Vides nunc, opinor, quod tuum est acumen, sen. tentiæ labem; quam nullo negotio expurgaveris, nisi sic legeris, T aut deleto, Non enim ambrosia Deos aut nectare, Juventate pocula ministrante, lætari arbitror. Pocula vero intellige ' ambrosiæ aut nectaris;' quorum utrumque interdum pro liquoribus venditant poëtæ, et ambrosiæ succos,' cum libuerit, spargunt. Idem.

Cur Laomedonti tanta fieret injuria] Nostro opáλμa μvημovikov impingunt Joach. Camerarius, Aldus nepos, et Fulv. Ursinus quasi Troi, non Laomedonti, fuisset scribendum. Verum ut de raptore, sic de patre Ganymedis magnæ sunt inter auctores dis crepantiæ. Plerisque Trois est filius. Lucianus in Charidemo eum Dardani filium vocat. Laomedonte genitum confirmat Cycli scriptor apud Scholiasten in Euripidis Orest. vs. 1392. Quo loco Ciceronem tuetur Tan. Fa. ber Ep. 11. 58. Quin et Ganymeden ab Euripide Troad. vs. 822. AaoμedóvTLOV Taida nominari video. Neque eum Laomedonte prognatum fuisse,

rŵs asserit noster: sed patre mortuo, fratrem contingebat injuria. Davis.

Divina mallem ad nos] Hæc laudat Augustinus Civ. Dei, Iv. 26. et Confess. 1. 16. Idem querebatur Xenophanes. Adi Menagium ad Laërt. IX. 18. Idem. Vide P. Victorii Var. Lect. xxxv. 10.

Inducta: primum hæc] Interpunctum sic voluerat Lambinus, inducta primum: hæc, &c. Facit cum Lambino Bentleius, ac merito quidem.

CAP. XXVIII. § 67 Motum, celeritatem] Motus celeritatem. Bentl.

§ 68 Ad maturitatem frugum] Rectius, opinor, Ms. Norvic. quo usus est Davisius, ad maturationem frugum et ad temperationem corporum aptas; id est, ad faciendas fruges maturas. Sic ab aliis Latinis scriptoribus 'poma' et · uvæ maturari' dicuntur. 'Maturitas' significat tempus maturum; hic vero locus postulat potius vocem, qua actus maturandi exprimatur. Vix aliter Noster locutus est in Nat. Deor. 1. 2. Cælique mutationes, quibus omnia, quæ terra gignant, maturata pubescant. Pearc.

CAP. XXX. § 72 Nam qui se humanis vitiis contaminavissent, et se lotos libidinibus dedissent, quibus cæcati, velut domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent, vel rep. violanda fraudes inexpiabiles concepissent, iis devium quoddam iter esse, seclusum a concilio Deorum] In his verbis non ita multis ter quaterve a dormitantibus librariis peccatum esse suspicor. Sed primum. apponam integrum locum, ut mihi legendum videtur; tum de ratione emendationum videbimus. Scribo igitur, nam qui se immanibus vitiis contaminavissent, aut se totos libidinibus dedidissent, quibus cæcati, vel domesticis stupris atque flagitiis se inquinavissent, vel rep. violanda fraudes inexpiabiles concepissent, iis devium quoddam iter esse, &c. Principio, illud quod vulgo, fertur humanis vitiis quam sententiæ

[ocr errors]

adversum sit, tu considera. Nam certe humana vitia' sunt quæ in quemvis hominem cadunt, quæ naturæ humanæ imbecillitas a se defendere et depellere non potest. Ovidius Fast. 1. 299. de astronomiæ inventoribus loquens, tanquam supra mortalem conditionem evectis, 'Credibile est illos pariter vitiisque locisque Altius humanis exseruisse caput.' Atqui hoc loco non de mediocribus et ignoscendis vitiis Ciceronem loqui manifestum est; hinc enim mortali um turpissimos et contaminatissimos ponit, illinc castissimos sanctissimosque; quorum hos ad Deorum sedes recta ire post mortem, illos iter devium capessere, a beatis sedibus quam maxime diversum. Lego igitur, quod proxime ad librorum scripturam videtur accedere, immanibus vitiis, quo epitheto Horatius noster usus est II. Sat. 4. 76. Immane est vitium dare millia terna macello.' Mox lego, aut se totos, &c. Non enim eosdem, sed diversos intelligit; priores, sceleratos, fraudibus, rapinis, cædibus grassantes; posteriores, voluptarios, qui ventri et gulæ et libidinibus serviunt. Certe hæc vitia quodammodo contraria sunt, nec facile in unum eundemque hominem cadunt. Lege deinde dedidissent, cum Victorio et codice ex tuis meliore, quod et hic et sæpe alias perperam immutavit Gebhardus. Dedere' enim majus quid et significantius notat, quam 'dare;' pro captivo se tradere, in servitutem addicere, mancipare. Confirmatur hoc et ex adjuncto totos dedidissent: sic Noster de Legibus 11. 2. Pro qua mori, et cui nos totos dedere debe. mus.' Ad Atticum Ix. 4. Sed tamen, ne me totum ægritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tanquam @éreis.' Tuscul. v. 39. Huic discendi quærendique divinæ delectationi toto se animo dedidissent.' Ubi iterum contra Victorium et tuos codices Gebhardum sequeris male interpolantem

' dedissent.' Sequitur deinceps, quibus cæcati, velut domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent : hoc est, quibus sen sceleribus, sive libidinibus (nam ad utrumque hoc refertur) velut domesticis vitiis, &c. Quid, malum, illud velut? an scelera, fraudes, rapinæ sunt domestica vitia? immo vero hæc ut disjuncta et disparata ponuntur. Lego ergo levissima mutatione, vel domesticis flagitiis, vel re publica violanda. Alioqui impedita prorsus oratio est, neque exitum sibi reperit. Hæc quidem emendatio, utcumque fiat cæteris, longe certissima est, sed aliud quid etiam restat. Vide enim illud, quibus vitiis et libidinibus cæcati, vel domesticis vitiis se inquinavissent: quam frigide, quam illepide hic repetitur illud vitiis! an quidquam sapit aut elegantiæ, aut copiæ Tullianæ ? Quamobrem aut legerim, domesticis stupris atque flagitiis, aut domestica nequitia atque flagitiis: illa enim apud nostrum una cum flagitiis non semel juncta legimus. Bentleius. Agnosco sane, quod ait Bentleius, in usu esse et communi, et Ciceronis, ut humana vitia' dicantur mediocria et excusabilia. At enim philosophi personam hic induit Cicero, atque hominibus e turba ac fæce mortalium, opponit sapientem Diis admovendum. Humana' quæ dicit 'vitia,' illa ipsa sunt quæ Plato kakà àvOpúneia. Phædon. pag. 81. edit. H. Steph. Quem locum videtur Latinus respexisse. Tum etiam infinita sunt a quibus nos absterret religio tan. quam malis ac flagitiis, quæ philosophorum sapiens ille neque illicita sibi ducebat, neque in vitiis numerabat vel tolerabilibus. Davisio itaque assentior nihil in illis verbis mutanti. Neque in his quidquam video mutandum, et se totis libidinibus dedissent, cum libido' genus omne contineat illicitarum cupiditatum. Vide, si vacat, Tusc. IV. 6. Buher.

§ 73 Itaque dubitans] Hæc verba

poëticum nescio quid olere videntur; et fortasse veteris poëtæ cujuspiam anapæstici fuerint sic ordinandi: · 'Dubitans, circumspectans, hæsitans, Multa adversa revertens.' Guietus.

CAP. XXXI. § 76 Sive retractabis, sive properabis, volut enim ætas] Recte quidem nunc vulgo editur retractabis; cum veteres editiones et codices aliquot scripti retardabis habuerint; quod natum videtur ex illo altero properabis, cui scilicet contrarium et ἀντίθετον ponendum videbatur retar dabis. Cæterum uno verbo feliciter restituto, de altero erat cogitandum. Quid enim est properabis ad mortem ? hoc certe est voluntariam mortem ante diem sibi arcessere; quod hoc ipso loco auctor tanquam illicitum et nefarium damnat. Quid ergo? equidem corrigendum puto, sive retrac• tabis, sive obtemperabis ; quod si compendiose et cum p, optep. scripseris, more in veteribus libris recepto, minimum aberraverit a vulgata lectione. Retractare' autem et obtemperare' sunt plane antitheta : et sententia exurgit aptissima. Moriendum, inquit, erit; seu iniquo animo et ingratiis, sive æquo et libenter; seu renuas et tergiverseris, sive pareas et morem geras. Huc opposite accedunt illa Græca Cleanthis, quæ Latine eleganter vertebat Seneca Ep. 107. Duc me, parens celsique dominator poli, Quocumque placuit: nulla parendi mora est; Adsum impiger. Fac nolle comitabor gemens; Malusque patiar, quod pati licuit bono. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.' Bentl. Retrectabis habent editiones quædam, aliæ retractabis ; quæ verba tantumdem differunt, quantum 'lavare' et lavere,' 'impartio' et 'impertio.' Qui recusant stare pactis, facere aliquid, ire quopiam, &c. revocant, retrahunt, retractant dicta, manum, pedem, &c. Quid sit, sive retractabis, intelligere videor ex hoc Ovidii Trist. 1. 3. 55. Ter limen teDelph. et Vur., Clas.

tigi, ter sum revocatus, et ipse Indulgens animo pes mihi tardus erat.' Anon.

A. Quid refert? M. Adsunt enim, qui hæc non probent. Ego autem, &c.] Sic videntur ista distinguenda. Quid refert, inquit Auditor, ista urgeri? Refert, inquit Marcus, adsunt enim, qui hæc non probent; video quosdam abnutantes, quibus servire debeo. Et complures secum familiares fuisse affirmavit supra, cap. 4. quos non puto id commisisse, ut Ciceronem solum cum solo Auditore relinquerent, cum hanc declamationem et scholam haberet. Schola sane et declamatio nunquam sine frequentia. Tum illud adsunt potest id ipsum dicere, quod explicatur mox fusius, catervæ ve niunt contra dicentium,' &c. Anon.

§ 77 Quos equidem non despicio] Dictum civiliter, atque dissimulatione Academica. Aliter in Dialogis loquitur, ubi personam inducit alicujus Stoici. Sensum hunc video : Venient catervæ contra disputantium, qui te ab his revocent, quæ persua dere sum conatus. Nihil quidem est magnopere, quod tibi ab Epicureis metuam: non quod illos despiciam; sed quod eos videam a doctissimo quoque despici. Equidem non satis intelligo, cur ita contemnantur; sed contemnuntur tamen. At Dicæarchus, homo minime despiciendus, ipse quoque acerrime, &c. Idem.

CAP. XXXII. 78 In his est enim aliqua obscuritas] Sententia Academicorum est, in rebus omnibus, etiam clarioribus, esse obscuritatem aliquam. In hac sententia fundatur epoche, et retentio assensionis, de qua in Lucullo. Idem.

Id igitur si acciderit] Ut veniant contra dicentes, ut moveamur aliquo acute concluso, ut labemus, simus armati: nihil itaque nimis confidamus; sed arma etiam paremus. Id.

Sed non semper. Istos vero] Legi potest sed non semper. Auditor. Istos Cicero. 4 Q Q Q Q

« PoprzedniaDalej »