Obrazy na stronie
PDF
ePub

lud non invitis codicibus introduxerunt: viderunt quoque, credo, qui rursum ejecerunt; sed cum loco la banti medicinam non reperirent, silentio rem dissimulare prudenter est visum. Ego vero, cum in uno ex tuis codicibus confundere, in altero confutare vidissem exhiberi; continuo ex ipsa sententia veram lectionem ex. tudi, quæ sic se habet : cuperem equidem utrumque, si posset; esse difficile confitere: hoc est, confiteris. Atque hæc emendatio ex ipso solo quasi sponte nascebatur. Dixerat enim Cicero,quæ ex his sententiis vera sit, supra hominem esse dijudicare; quæ veri simillima, magnam et arduam quæstionem esse.' Ergo quod ipse confessus erat esse difficile, modestus interlocutor veritus est ab eo exigere. Bentl. Conantur critici hæc refingere. Sed nihil opus est. Confundere est miscere multa diversi generis, 'quasi cum una multa jura confundit coquus,' ut ait Plautus alicubi. Velim, inquit Ciceroni Auditor, docere me possis, quid sit de animæ natura sentiendum. At enim difficile est agere hæc simul, et in unam disputationem includere res varias ac multiplices. Si ergo mortis metum excutere possumus, sine hac disceptatione; eam sane omittamus. Sin id non potest fieri, ut liberemur mortis metu, nisi hac quæstione de natura animorum explicata, nunc, si videtur tibi, hoc agamus, et in quæstione animorum immoremur; illud argumentum de mortis abigendo metu, in quod eramus ingressi, exequemur alias. Buher.

Columnam ad Ennii Fragm. pag. 14. Quin et 'casce loqui' dixit Gellivs N. A. 1. 10. Idem.

In cæteris humi retineretur, et permaneret tamen] Tres codices Lambiniani in cæteris humi retineret, et permanerent tamen; cum quibus fere conveniunt alii nonnulli Mss. Sed retinenda recepta lectio; hæc enim ad vitam' sunt referenda. Sensus est, mortem animos hominum vitiis deditorum humi retinere, ita tamen ut non pereant, sed durent adhuc maneantque. Multorum sane philosophorum mentibus inhæsit, bonos corpore liberatos in cælum recta pergere; malorum vero animas circa tumulos oberrare. Hanc opinionem luculenter explicant Plato in Phædone pag. 386. 398. et Hierocles in Aur. Carm. 69. 70. eamque secutos est Origenes. Vide lib. VII. in Cels. p. 334. et P. D. Huetii Orig. lib. 15. qu. vi. 17. seq. Plura suppeditabit Just. Lipsins Phys. Stoicæ 111. 14. Davis. An locus sic legendus? qua claris viris et fœminis dux in cœlum soleret esse: cæteros humi retineret, et permanerent tamen. Primum &d in ante claris videtur irrepsisse in textum: deinde rò cæteros in cæteris mutatum. Guiet.

§ 28 Liber Semele natus] Aut valde fallor, aut scripserat Semela ex antiquo usu linguæ Latinæ, quem demonstrarunt Obertus Gifanius, in Indice Lucretiano, v. Effigia,' G. J. Vossius, de Analog. 11. 2. Claudius Dausquins Orthograph. Part. 1. pag. 56. 57. Jacobus Cujacius Observat. XII. 18. Ea consuetudo post Au

§ 25 Ejus eum librum, qui est de gusti ætatem vix tenuit: in edendo animo] Phædonem dicit. Davis.

CAP. XII. § 27 Quos Cascos appellat Ennius] In illo versiculo, quem laudat Varro L. L. lib. vi. Quam primum casci populi genuere Latini.' Hieronymus Epist. 42. Rudes illi Italiæ homines, quos cascos Ennius appellat.' Plura vide sis apud Hier.

tamen Cicerone retinenda. Buher.

CAP. XIII. 29 Majorum gentium Dii] Ad hunc locum respicit Augustinus C. D. VIII. 5. Majorum vero gentium Deos, quos etiam Consen. tes' vocabant, hoc disticho complexus est Ennins: Juno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars,

[ocr errors]
[ocr errors]

Mercurius, Jovi', Neptunus, Volcanus, Apollo.' Id exhibent Apuleius de Deo Socr. et Martianus Capella lib. 1. Davis. Per metaphoram. Nam senatores illi centum, quos legit Romulus, appellati sunt majorum gen. tium;' centum illi quos legit Tarquinius Priscus, 'minorum gentium.' Hoc transtulit, ac festive quidem, Cicero ad Deos electos et ad adscriptitios. Guiet.

§30 Ut porro firmissimum] Cum non sequitur vel sic, vel ita, vel ulla alia hujusmodi particula, Lambinus censuit scribendum fuisse at porro firmissimum. Celeberrimus vero Buherius (cujus et acumini et doctrinæ multum debent hæ Tusculanæ Disputationes, ut et libri de Natura Deorum) legit et porro firmissimum, Mihi quidem nihil mutandum vide. tur, si hæc possit esse constructio sententiæ, hoc porro videtur afferri ut firmissimum, id est, tanquam firmissimum. Pearc.

Nec vero id collocutio hominum, aut consensus efficit] Consensus ex collocutione. Ita sentiunt omnes, inquit Petrus Victorius, quamvis consensio nulla hominum intercesserit, neque ita inter se ipsi pepigerint. Itaque consensus hic est pactio, et ut juris periti vulgo loquuntur, conventio.' Anon.

[ocr errors]

6

CAP. XV. § 34 Nec funera fletu faxil] Est in veteri codice Leydensi nec funera lessum; quod tenendum videtur. Funeram' dicebant feminam, ad quam funus pertinebat, et in exequiis præcinebat ejulationem funebrem, hoc est lessum. Quam vocem huic significandæ rei maxime propriam, sed minus notam, librarii scriptores mutarunt, et fletum substituerunt, tum hoc, tum aliis pluribus in locis. Quod miror non animadvertisse Josephum Scaligerum, cum in Catalectis hos Enniani epitaphii versus explicaret. At ille quidem scite exposuit quæ ad 'funeram' attinent;

itemque G. J. Vossius in Etymolog. Ling. Lat. v. Fonus'et v. Lessus. Buher.

Phidias sui similem speciem inclusit in clypeo Minerva] Hanc historiam refert Aristoteles de Mundo cap. 6. Ejus verba Latine reddit Apuleius p. 746. Phidiam illum ... vidi ipse in clypeo Minervæ .... oris sui similitudinem colligasse, ita ut siquis olim artificis voluisset exinde imaginem separare, soluta compage, simulacri totius incolumitas interiret.' Eodem respiciunt Val. Max. viii. 14. 6. et Noster de Orat. II. 17. Davis.

Cum inscribere non liceret] Moris erat, ut fictores nomina sua statuis insculperent. Plinius H. N. Præf. 'Pingendi fingeudique conditores in venies absoluta opera... pendenti titulo inscripsisse, ut Apelles faciebat aut Polycletus.', Idem.

CAP. XVI. § 36 Easque formidines] Hoc loco formidines, quod opinor esse hactenus observatum a nemine, handquaquam timores sunt ac metus; sed eorum causæ. Formido veterum suà perstitione consecrata, quam Hygi nus, in aditu fabularum, natam ait ex Venere et Marte, fingebatur uti spectrum quoddam, cujus officium terrere mortales, unde etiam Terricula dicebatur. Idem ille scriptor, Fabul. 145. de vacca, in quam conversa Io fuerat: 'Juno Formidinem ei misit, cujus timore exagitata,' &c. Virgilius Eneid. XII. 335. de Martis comitatu: 'Circumque atræ Formidinis ora, Iræque, Insidiæque,' &c. Formidines dixit Cicero ad emphasim, quem admodum Lucilius in fragmento, quod servavit Lactant. Instit. Div. 1. 22,

Terriculas, Lamias, Fauni quas, Pompiliique Instituere Numæ.' Buher.

§ 37 Homeri tota veκvía] Ita vocatur Odyss. XI. quod in eo libro Ulysses inferos adiisse, et cum umbris collocutus esse fingitur. Vide Eusta thium. Davis.

Ea, que meus amicus Appius venvOparreia faciebat] Nec vitio caret hæc scriptura; non enim veкvoμaνTETA, seu locos ubi responsa dant manes evocati, facere, sed iis uti solebat Appius. Vide de Divin. 1. 58. Forsan igitur, cum nonnulli libri vexpoμavτεῖα, alii ψυχομαντεία, reliqui νεκυομαν reîa dent; eæ varietates librarii produnt additamentum, meritoque Pet. Ciacconius illud verbum, quodcumque sit, abundare statuit; aut, quod probabilius videtur, cum acutissimo Bentleio legendum, veкvoμavтeîa consulebat. Non absurde tamen legeris, VEKVOμavтeia adhibebat. Idem.

Unde animæ, &c.] Deseris hic Geb hardum, qui ex manuscriptis suis dederat salso sanguine; ut et prius conjecerat Turnebus: qui quidem salsum sanguinem quasi perpetuo epitheto a Latinis veteribus tragicis dictum autumat. Mirum tamen, sanguinem, qui non sit, salsum appellari: et præterea loca sunt suspecta, ne addam aperte mendosa; ut illud Ennii ex Cresphonte apud Macrob. vi. 2. Neque miseræ lavere lacrimæ salsum san. guinem.' Ubi reponendum cum viro summo Gerhardo Vossio, lacrimis sulsis. Citatur etiam ex Accii Phinidis apud Nonium in' Lavit:' 'Salsum cruorem guttis lacrimarum lavit:' sed rectius hodie editur 'Salsis cruorem,' &c. Quare abeat Gebhardus cum insulsa illa lectione, salso sanguine: et videamus, si quid in altera melioris sit frugis. Vossius imagines mortuorum falso sanguine' dici existimat, quia non sunt id quod videntur; quippe exsangues umbræ duntaxat. Sed paucis, credo, approbabit hanc interpretationem. Durus et ferreus poëta sit, qui sic loqui sustineat: potius falso corpore; nam sanguis ne in viventibus quidem videri potest, nisi vulneratis. Quid ergo? an conjecturam meam expetis? Equidem sic locum constituerim: Unde animæ ex citantur, obscuræ umbræ, aperto ostio

Alti Acherontis, fuso sanguine, mortuorum imagines. Umbræ sunt ipsæ animæ; ut Virgilius, Exsangues territat umbras.' Fuso autem sanguine non cum Vossio ad imagines refero, sed ad excitantur. Unde, inquit, excitantur fuso sanguine. Scis, opinor, hæc omnia ex Homeri Nekvíą Odyss. A. esse desumpta: ubi animæ mortuorum ad sanguinem fusum advolabant, nec nisi eo degustato proloqui quidquam pote. rant. Bentl.

§ 38 Cum honore et disciplina, tum etiam auctoritate] Hic (inquit Bentleius) copulantur duæ voces honore et disciplina, quæ vix ullam habent affinitatem auf similitudinem. Particulæ etiam (addit) cum et tum disjungunt voces honore et auctoritate, quasi res essent plane diversi generis. Legen. dum igitur idem vult, cum more et disciplina, tum etiam auctoritate. At mihi potior videtur emendatio, quam nuper protulit popularis noster, doctissimus Warburtonus, qui (leviore vulgatæ lectionis mutatione) legit, cum honore ex disciplina, tum etiam auctoritate. Ciceroni (ait) propositam fait in hoc loco non naturam Pythagoræ philosophiæ memorare, sed eam gloriam quam Pythagoras habuit apud civitates Magnæ Græciæ. Hunc illæ civitates tum philosophum, tum legislatorem agnoverunt: 'honos' igitur ex disciplina' hic respicit ad primum illum Pythagoræ characterem, ' anctoritas' vero ad secundum. Ne quis vero dubitet, an satis Latine dicatur 'honos ex disciplina,' animo contempletur id quod Cicero dicit in Orat. pro Sex. Roscio cap. 50. Quanto honore ipsa ex illorum dignitate afficeretur.' Pearc.

CAP. XVII. 40 Num igitur dubitamus; an, sicut pleraque, sic et hoc? quanquam hoc quidem minime: persuadent enim mathematici, terram in medio mundo sitam ad universi cæli complexum quasi puncti instar obtinere] Quocunque te verteris, nunquam bercle effi.

cies, ut hæc oratio recto pede incedere videatur. Quo enim referes illud an? Vides, opinor, sententiam mutilam et claudicantem. Quod et ille recte deprehendit, qui in codice tuo sic interpolavit, an sicut pleraque, sic et hoc sub dubitatione accepimus? Certe admisso illo an, necesse est ejusmodi quid sequatur. Quod tamen cum nullus alius codex agnoscat, tutior et facilior medicina quærenda est. Dele igitur an; et sic lege ac distingue: Num igitur dubitamus, sicut pleraque, sic et hoc? (quanquam hoc quidem minime: persuadent enim mathematici) terram. . . quasi puncti instar obtinere? Nullæ jam salebræ relictæ sunt; omnia complanata. Num, inquit, dubitamus terram instar puncti esse, sicut pleraque du bitare solemus nos Academici? immo hoc quidem minime: nam mathematicis rationibus convicti manus dare et assentiri cogimur. Bentl.

Reliquæ duæ partes, una ignea, altera animalis, ut illæ superiores (terrena et humida) in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic he rursum (vel sursum) rectis lineis et calestem locum subvolent, sive ipsa natura superiora appetente, sive quod a gravioribus leviora natura repellantur] Ubi primum hæc legeram, continuo subodoratus sum mendum subesse. Quid enim illud, ipsa natura? nihil profecto aliud, quam natura rerum communis: atqui illa haud magis superiora appetit, quam inferiora, sive media. Ergo falsum hoc et absurdum, ideo ignem et aërem cælum versus subvolare, quod ipsa natura superiora appetat. Legebam igitur, sive ipsæ natura superiora appetentes. Ubi natura perinde est ac natura sua. Postea vero inspecta Lambini editione, animadverti virum doctissimum rò appetentes ex veteri codice protulisse,ipsæ autem ex conjectura. Et tamen hic est, quem ubique bonus ille Geblar. dus præ se contemnit, sugillat, con

culcat: quo, si verum amamus, tam longe inferior ipse est, ut nullo modo sit comparandus, Bentl.

§ 41 Horum igitur aliquid animus est, &c.] Hoc ita exponitur, quasi consequens ex iis quæ antecessere. Atqui aliter res habet, neque phrasis sententiam explicare nisi absurdam potest. Proinde opinor Ciceronem scripsisse, horum igitur aliquid animus esto, ne, &c. Explicato quam felix animorum sit futura conditio, si aut aëre constent, aut igne, &c. hoc subjungit: optemus igitur horum aliquid animum esse, ne indigne cum corpore pareat: periret autem, si vel cor esset, vel cerebrum, vel sanguis. Buher.

CAP. XVIII. Qui animum se habere non sentiat] In hac lectione Cicero non dicit, cur Dicæarchus non vide. tur condoluisse: poterat ille et sensisse se animum non habere, et tamen condoluisse. Quapropter mihi in mentem venit Ciceronem scripsisse, quia animum se habere non sentiat; ut hæc sit ratio, cur Dicæarchus non videatur condoluisse. Sensus est : Dicæarchus ita acerrime disseruit se animum non habere, ut ne condoluisse quidem, quod eum non haberet, videretur. Pearc.

§ 42 Quam tamen Democritus conca_lefactam et spirabilem, id est animalem esse vult] Vulgo voluit, contra Mss. fidem. Scilicet philosophus illa corpuscula σφαιροειδῆ πῦρ καὶ ψυχὴν λέγει, prout auctor est Aristoteles de Anima, 1. 2. Portenti vero simile videri possit, quod Noster hoc in loco spirabilem, id est animalem dicit, cum supra cap. 17. legatur, 'sive illi sint animales, id est spirabiles.' Hinc certe dubitari non potest, quin animale spirabili censuerit obscurius. Davis.

[blocks in formation]

Nos igitur emendationem Cl. Bentleii merito recepimus. Vide Hieroclem in Aur. Carm. LIV. pag. 186. et seq. Idem.

Sustentabitur iisdem rebus, quibus astra sustentantur et aluntur] Veteres stellas animatas esse, terrenisque et aqueis vaporibus ali censuere. Vide Cicer. Nat. Deor. 11. 46. Servium ad Æn. 1. cap. 612. Lucianum in Icaro.

men.

Plura veterum loca suppeditabunt Lipsius Phys. Stoic. 11. 14. et Menagins ad Laërt. vii. 145. Davis.

45 Patriam illam et avitam] Sic omnes Mss. Patritam tamen legit Nonius, quem secuti sunt P. Manutius, D. Lambinus, cæterique recentiores. Mihi sane tanti non est Marcellus, ut ejus libros cunctis Ciceronis exemplaribus præferam, cum pra. vas et vitiosas passim det lectiones. Accedit, quod 'Tullius patria bona,' 'patrias fortunas,' et reliqua generis ejusdem, singulis fere paginis adhibeat, voce vero' patrita' nullus utatur. Quin et Act. prima in Verrem сар. 5. rem patriam et avitam,' ut hic patriam et avitam philosophiam, dixit. Idem.

[ocr errors]

CAP. XXI. § 47 Quamvis copiose hæc diceremus, si res, &c.] Menti Ciceronis aptior videtur alia loci interpunctio, quamvis copiose hæc, diceremus, si res, &c. Quasi dixisset Noster, quamvis hæc copiose diximus, tamen diceremus, &c. Pearc.

§ 48 Liberatos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno, et diurno ac nocturno metu. Quo terrore! quo metu] Vereor equidem, ne gravissimi illi domini non nisi unus solusque sit: quo enim differunt terror et metus? Juncta quidem interdum hæc vocabula reperies: sed hoc ex more rhetorum, qui ad amplifican. dam orationem cognatas et similes dictiones coacervant. Stoici quidem, qui omnia in pulvisculum diffringunt, sic hæc partiuntur et definiunt, ut terror sub metu, quasi species sub ge

nere, comprehendatur. Terror, in quiunt, est metus concutiens. Esto: at nihilominus putidissimum plane fuerit binos hinc dominos confingere. Tu lege, litterula abjecta, errore sempiterno, et nocturno ac diurno metu. Quo errore? quo metu? Hinc illa Ciceronis, quæ mox sequuntur; non pu det philosophum in eo gloriari, quod hæc non timeat, et quod falsa esse cognoverit? Ubi timeat ad metum retulit, falsa ad errorem. Non sunt Lucretii versus, I. 147. quos ter quaterque inculcat, Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse est, Non radii solis, neque lucida tela diei Discutiant, sed naturæ species, ratioque.' Terrorem et tenebras' hic vocavit, quæ Cicero' metum et errorem.' Bentl.

[ocr errors]

CAP. XXII. § 50 Ut, si jam possent... casurusne in conspectum videatur animus, an tanta sit.., ut fugiat aciem] Ne possit istud ut ferri, facit vocula interrogativa ne et an in posteriore parte sententiæ. Lambinus pro ut legit aut: quod sequendum videtur, nisi malit lector reponere, at, si jum possent, &c. Utraque lectio cum sequentibus verbis bene conveniet. Pearc.

In homine uno] Bentleins corrigit, in homine vivo. Quam emendationem recepit Davisius; nos autem, renitentibus aliis editionibus, in Tullii contextum non audemus introducere; sed in nostra tamen metaphrasi Gallica secuti olim sumus. Oliv.

§ 51 Si enim] Victorium, Manutium, et Lambinum sequimur. Gruterus autem nisi enim... intelligere non possumus... complecti non possumus. Particulam negantem tollit Buherins post intelligere; Davisius post complecti. Idem.

§ 52 Præceptum Apollinis, quo monet, ut se quisque noscat] Hoc ἀπόφθεγμα Thaleti, Soloni, Chiloni, aliisque multis adscriptum fuisse docebunt Erasmus Adag. pag. 306. ed. Hanov. et Menagius ad Laërt. 1. 40. Iis, quæ

« PoprzedniaDalej »