Obrazy na stronie
PDF
ePub

cis re concinere, verbis discrepare. Cic. Nat. Deor. lib. 1. Muret.

Ptolemæum] A Ptolemæo Lagi filio conditum: Pausanias in Atticis. Idem.

A Dipylo] Porta ea velut in ore urbis posita, major aliquanto patentiorque quam cæteræ est: et intra eam, extraque latæ sunt viæ: et extra, mille ferme passus in Academiæ gymnasium ferens. Liv. lib. XXXI. Muret.

3 Edipodis] Locus ad quem respicit Tullius, extat in Sophoclis Edip. Colon. vs. 1. seq. Davis.

Virorum memini] Vide Petronium Sat. cap. 43. et 75. ac Erasmum Adag. Chil. 1. Cent. II. 52. Idem.

[ocr errors]

CAP. II. 4 Pythagoræ ipsum illum locum, ubi vitam ediderat] Finierat. Vide J. Fr. Gronovium ad Gell. III. 15. De re ipsa sic Justinus xx. 4. Pythagoras autem, cum annos XX Crotonæ egisset, Meta. pontum migravit, ibique decessit.' Tam vero de loco, quam de modo, quo mortem Pythagoras obiit, varia tradunt auctores. Vide Menag. ad Laërt. VIII. 40. Idem.

Carneades] Nemini dubium esse potest, quin legendum sit Charmades. Quomodo enim Cicero Carneadem videre potuisset, quem Crassus non viderat? H. Valesius, Emend. 1. 29. Vide quæ annotavit Pearcius de Orat. I. 11.

CAP. V. 12 Quia duo genera librorum sunt] Primum genus appellabatur wreρikóv quod vulgares continebat disputationes, et quæ erant scriptæ negligentius, adque captum popularem accommodatæ ; quodque omnibus legendum proponebatur. In iis autem libris procmiis Aristoteles utebatur, ut ad Atticum scribit Cicero. Alterum genus àкроаμатikoν, in quo philosophia remotior, subtiliorque tractabatur: id ad vulgi intelligentiam minime aptum erat. Priori generi exercendo vespertinum tem

pus, posteriori matutinum dabat: et quia utroque tempore ambulans disserebat, illum δειλινὸν περίπατον, hunc éwowov nuncupabat. Quam rem latius Gellius xx. 4. persequitur. Morel,

Theophrasti de beata vita liber] Vide Acad. I. 10. Tuscul. v. 9.

CAP. VI. 16 Negabat ullam esse artem, quæ ipsa a se proficisceretur ] Carneades, qui infenso in Stoicos fuit animo, quos semper studiosissime refellebat, ut inprimis, quæ sunt secundum naturam, esse finem bonorum constitueret, negabat, artem vivendi quæ est sapientia, in se conversam esse: quia ne id quidem fiat in cæte. ris artibus. Quod de aliis quidem artibus Stoici fatentur: sic enim aiunt, wâơa réxvn kaì dúvaμs ponyov μévwv tivŵv doti dewpηтih. Sed addunt, ut ex eo genere sejungant sapientiam, id est, artem vivendi, Srav μὲν μὴ ὁμοειδὴς τοῖς θεωρουμένοις καὶ airǹ, alioqui àvaykalœs, inquiunt, wal αὐτῆς γίνεται θεωρητική id est, nulla ars est, nullaque facultas, quæ non in rebus quibusdam antecedentibus versetur, ac spectetur: quod verum est, quando non est ea ejusdem generis sive for. mæ, cujus res illæ quas ipsa tuetur : alioqui, necessario ipsa in se converteretur, a seque proficisceretur. Quod si de effectionibus agatur, meminerimus quid lib. 111. dictum sit a Catone, sapientiam non foris petere extremum, id est, artis effectionem : eam enim et animi magnitudinem complecti, et justitiam, et uno nomine omnes numeros virtutis continere quod idem in cæteris artibus non fiat. Fatentur ergo id de reliquis artibus Stoici: de arte vivendi negant. Dum ergo progreditur; quasi hoc constituto, Carneades, docens inprimis illis suis naturalibus versari, indeque constitui sapientiam, frustra ex minime concessis progreditur, si cum Stoicis agat. Peripatetici id libentissime amplectuntur, quibus in virtute satis esse causæ non videtur,

ut beatam vitam efficiat. Omnes a recta via deflectentes, labuntur, ac in contentiosas incidunt disputationes, e quibus se non bene extricant. Morel.

CAP. VII. 19 Alii rursus iisdem a principiis omne officium referunt] Junctos fines bonorum exposuerunt nonnulli: alii ad voluptatem virtutem adjungentes; alii ad doloris vacuitatem; alii ad prima naturæ: quæ Varroni, ut ait Augustinus, primigenia nominabantur. Varro autem longius has producebat sententias. Aut enim cum ad voluptatem accedit virtus, ita accedere potest, ut præferatur, aut ut postponatur, aut ut juncta æquetur: ita tres existent sententiæ. Præterea ex adjunctione ejusdem virtutis cum primogeniis illis aliæ tres et si conferatur quoque cum Epicuri voluptate, tres insuper emergent: quæ omnes in duodenarium numerum sententiarum excurrunt. Cicero eas enumerat non quæ esse potuerunt, quod Varro facit; sed simpliciter quæ fuerunt, defensoresque invenerunt inter alicujus nominis philosophos. Idem.

§ 20 Facere omnia, cum, etiamsi] Locum sic lege, nam voluptatis causa facere omnia, ut, etiamsi nihil consequamur, tamen ipsum illud consilium ita faciendi per se expetendum, et honestum, et solum bonum sit, nemo dicit. Hanc mutationem mens Tullii videtur flagitare. Davis.

CAP. VIII. 21 Quoniam igitur et de voluptate cum Torquato] Certe Cicero, cum illa scriberet, oblitus erat, non se, sed Pisonem loqui, inquit Muret. Var. Lect. XIV. 20. Sed videtur Muretus ipse oblivisci, qui sit mos dialogorum. Vide A. Schotti Tull. Quæst. IV. 5.

CAP. IX. 26 Quæ ad vivendum] Omnino legendum quo ad vicendum. Davis.

29 Mihi sic] Ibid. 1. 1. 28. CAP. XI. 31 Sanguen] Neutro genere. Sic Lucret. 1. 838.

32 Propagabat tamen vitam] Inde, ait Seneca, illud Mæcenatis turpissimum votum, quo et debilitatem non recusat, et deformitatem, et novissime acutam crucem, dummodo inter hæc mala spiritus prorogetur. 'Debilem facito manum. Debilem pede, coxa: Tuber astrue gibberum, Lubricos quate dentes, Vita dum superest, bene est. Hanc mihi, vel acutam, Si das, sustineo crucem.' Muret.

§ 33 Sive, ut doctissimis] Vetus sive enim, ut doctissimis, &c. Morel. Sic etiam Guietus ac Davisius, qui mutata nostrorum quatuor editorum interpunctione, maluit, sive enim, ut doctissimis viris visum est, major aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit; sive hoc ita fit (Vict. et Man. sit) fortuito; videamus, &c.

CAP. XIII. 36 Magis proprio nomine] Lego magis proprie eo nomine. Davis.

Prioris generis est docilitas, memoria: quæ fere omnia, &c.] Vox omnia videtur postulare, ut plures duabus res antea nominarentur. Ciceronem igitur scripsisse censeo, prioris generis est docilitas, memoria, cætera (vel similia) quæ fere omnia, &c. Pearc.

§ 38 In sue, animam] Varro idem habet de R. R. 11. 4. et Plin. vIII. 77. Chrysippum hujus dicti auctorem facit Cic. de Nat. Deor. II. 64.

CAP. XIV. § 39 Illis et apta quædam ad naturam aptare] Lego quam minima mutatione, illis et apta quædam natura putare et aliena. Sic omnia fiunt plana. Daris.

Eo possit ire] Legerim eo possint ire, scilicet arbores, &c. Idem.

§40 Et inter hæc multo esse cariora] Si quæras, inter quæ ? nemo (ait Davisius) responderit. Legit igitur in

CAP. X. § 28 Apud Terentium] super hæc, vel nupera hæc, vice vocum Heautont. I. 1. 95. inter hæc. Ego vero nihil mutandum

esse opinor; nam voces inter hæc idem valent ac interea. Exempla bujusmodi locutionis suppeditabit Stephani Thesaurus. Pearc.

CAP. XV. 43 Virtutis quasi carmen efficitur] J. Fr. Gronovius reponit, virtutis quasi germen efficitur. Lubens equidem fateor mihi vulgatam lectionem satis non facere; non enim elementa de litteris intelligi possunt, siquidem ex iis, non auctis, sed conjunctis et ordine certo dispositis, efficitur carmen. Forsan, quibus auctis, virtutis quasi cacumen efficitur. Lamb.

CAP. XVIII. § 49 Homeri] Vide Mureti Var. Lect. XIV. 20.

CAP. XIX. § 50 Aristophanem] Aristophanem, non poëtam comicum, sed grammaticum Byzantinum vult, de quo Suidas et alii. Vide Cl. Fabricium Bibl. Græc. Davis.

Quæ qui non vident, nihil unquam magna cognitione dignum amaverunt] Quid sit magna cognitio, quidve huc faciat vident, haud intelligo. Forsan a Tullii manu fuit, quæ qui non laudent, vel quæ qui non mirentur, nihil unquam magnum aut cognitione dignum amaverunt. Codices autem nihil adjuvant. Idem.

§ 53 Qualis natura sit vita sapien tium] Omnino legendum, qualis futura sit, &c. quod recte monuit J. Clericus ad Æschinis Axioch. § 17. Davis.

CAP. XX. 56 Circulos aliquos et sessiunculas consectari] Sic Mss. Scalig. et Eliens. quod Grutero recte perplacebat. Vulgo semicirculos. Hæc antem vox in tali sensu, qualem locus postulat, non usurpatur. Idem.

CAP. XXI. 58 Rerump. administratio, aut administrandi sciendique prudens] Etsi nihil mutavi, tamen, nisi prorsus nihil in litteris video, rectins est administrandi scientia, tum prudens, &c. Sic in vetere libro. P. Manut.

Plato] De Leg. lib. 11.

CAP. XXII. § 63 Cum autem etiam

exitus ab utroque datur conturbato errantique regi] Locus parum sanus. Jos. Scaliger emendabat, cum autem etiam exitus utrique datur a conturbate erranteque rege; quod Fr. Gaieto placet. Mihi legendum videtur, cum autem etiam exitus alterutri datur a conturbato hærenteque rege. Dubins

scilicet erat Thoas, uter Orestes es. set; quapropter non utrique, sed vel huic vel illi, vitam concedebat. Davis.

§ 64 Nos tutores misimus regibus] Pertinent hæc ad argenteum denarium M. Lepidi, in cujus una parte turrita imago Egypti signata est cum litteris ALEXANDREA ; in altera inscriptio M. LEPIDVS. PONT. MAX. TVTOR. REG. EX. S. c. Ursin.

CAP. XXIV. § 70 Tiberina decursio] Meliores codices dissensio, non decursio, habet. Sed quid prodest hoc animadvertisse, cum locus sit adhuc corruptissimus? Quare recte fuit in Asulana editione, ut depravatus et mancus, notula signatus. Agitur autem de re, ut opinor, obscura, et parum ab antiquis auctoribus, quod sciam, pertractata. Quid enim justa Tiberim, quod tantopere delecta. ret et gaudio afficeret, gereretur, non mihi valde compertum est. Decla ratur autem verbis Ciceronis, magnas omnino corporis voluptates eo loco capi solitas, et eas quidem certo quodam die, quem festum ob eam rem agebant. Existimo sane posse fieri, ut aliquis, qui majore studio diligentiaque ritus et mores antiquorum observarit, aliquid, quod hunc locum illustret, invenerit; et hæc causa fuit, cur adnotarem: proposita enim hac quæstione, aut qui hoc deprehenderit, alios docere animum inducet, aut aliquorum ingenia ad id investigandum excitabuntur. Epi. gramma quoddam (ut quod ego hactenus indagavi, in medium proferam) satis argutum et elegans, sed parum integrum et purgatum, Virgilii nomine legitur; in quo significatur turpes

quasdam et obscœnas voluptates prope Tiberim exerceri solitas esse, ut de eadem fortasse re hic intelligi debeat, quod tamen non affirmo: nihil enim mihi de hoc compertum est. Victor. Vide num huic loco conveniant piscatorii ludi, de quibus Festus meminit in voce piscatorii, aut ludi Malovua, de quibus mentio est apud Suidam. Ursin. Ovidii versibus adductus sum, ut pro dissensio legendum putarem decursio. Hoc facilius, quod Maffæi et Tertii veteres libri comprobant. Erat autem festus ille dies, quem Romani in honorem Fortunæ celebrabant. Ovid. Fast. VI. 773. Manut.

CAP. XXVII. § 79 Quia cum a Zenone] Putat excellens ingenio Sigonius, cujus acquiesco sententiæ, abundare cum. P. Manut. Secundam vocem cum Sigonio Manntioque non sustulerim; potius vero totum locum sic refinxerim, Quia, cum a Zenone, inquam, tanquam ex oraculo editur, virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est; quare? inquirenti, respon det, quia nisi quod honestum est, &c. Davis.

§ 81 Si ista mala] Sensus est: Non impedio quo minus valetudinem, vires, reliquaque corporis, ut et eorum conficientia, dicas bona; sed si ista mala sunt in quæ potest incidere sapiens, dico satis ad beate vivendum non esse, ut aliquis sapiens sit. Davis.

[blocks in formation]

CAP. XXX. 91 An hoc usquequaque, aliter in vita] Hæc sententia est: An hoc usquequaque, id est, in omni re, judicabis, nempe unumquidque esse appellandum ex majore parte. Verbi gratia, bonum id dicimus, quod plus habet boni, quam mali: et id dulce dicimus, quod plus in se continet dulcedinis, quam amaroris, et ita de cæteris. Aliter autem in vita se habere existimabis, et non de tota vita ex majore parte vitæ judicabis? id est, non judicabis eam vitam beatam esse, in qua plus sit boni, quam mali? Lamb.

[ocr errors]

CAP. XXXI. § 94 Propter oculorum dolorem] Aut oculorum depravatum est, aut Cicero sibi non constat; nam Tuscul. 11. 25. renum dolore Dionysium hunc laborantem memorat. P. Manut. In Tusculanis Ciceronem memoria lapsum putarim; cum Dionysium hunc propter ὀφθαλμίαν α Stoicis descivisse tradat etiam Laërt. VII. 37. 166. Davis.

Carneades Epicuri perfamiliaris] Adversantur rationes chronologica; nam Epicurus mortuus est anno secundo Olymp. cxxvII. Carneades autem quarto Olymp. CLXII, ut inter eorum fata CXLII intercesserint anni. Quærendus igitur est alius, qui revera fuit Epicuro familiaris; Carneades enim Academicus philosophus intelligi non potest. Forsan autem latet Corniades, de quo Plutarchus tom. 11. p. 1089. C. ut legendum sit, visitassetque hominem Corniades Epicuri perfamiliaris, et tristis exirel, Mane, quæso, inquit, Corniade

CAP. XXIX. 86 Tecum enim, ut ait Theophrastus, mihi instituenda, &c.] Quis non videt, verborum ordinem hic esse perturbatum? Quo modo enim potuit Theophrastus, qui multis annis, atque adeo sæculis, ante Lucium Ciceronem natus est, de eo cogitare, aut loqui? Sic igitur videtur legendum, tecum enim, Luci, mihi in· stituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiæ, ut ait Theophrastus, consistit in beata vita comparanda, &c. Lamb. 87 Acrionem Locros] Val. Max. noster, &c. Idem. Delph, et Var. Clas. Cicero.

4 PPPP

TUSCULANARUM QUÆSTIONUM

ARGUM.

[ocr errors]

LIBER I.

Quomodo inscribendi bus fidem ipse non habet, Eliensibus. Est hic Lutetiæ in bibliotheca regia vetustus, a Salmasio, in Prolegomenis ad Solinum, laudatus codex Tusculanarum Quæstionum ; in quo nec litteras M. A. neque ullam videre est notam loquentium personarum. Unde ergo in libris sunt vulgatis? Omuino ex eorum, qui olim ediderunt, diligentia, lectoribus eas cavente tenebras, quæ oriri ex ignorata personarum mutatione possunt. Proinde ego, in re tam incerta, neque tanti porro, integrum mihi esse existimavi, id malle, quod opportunius ad intel ligendi facilitatem videretur. Cujusmodi visa sunt vocabula, 'Marcus,' 'Auditor.' Si quis litem movet, erit certe de vocibus tota. Olivet.

sint hi Tusculanarum libri, docet Turnebus in fragmentum de Fato, cap. 2. Dialogi forma scripti sunt interrogante uno, altero respondente. Personas colloquentes designant in libris bactenus excusis litteræ M. A. in quibus quid sit, utrum in priore Marcus' an Magister;' in posteriore Atticus,' Adolescens,' Auditor,' certant curiosi; modico, ut videtur, operæ pretio; neque firmis admodum argumentis. Qui 'Marcum hoc est, Ciceronem cum Attico videre colloquentem, volunt, ii pugnare possunt auctoritate Lactantii, Divin. Instit. 1. 15. itemque Eliensium duorum codicum, quos vidit Davisius. Verum hic ipse et suorum codicum, et Lactantii auctoritatem elevans, Atticum ab his dialogis excludit. Atticus enim,' inquit, 'tum temporis senex erat; juvenis autem ille, qui cum Cicerone disputavit, ut patet ex lib. 11. cap. 12. Hac igitur littera, quod etiam Lambinus vidit, 'Adolescentem' denotari puto.' Ita Davisius. Huc facit quod is, quicum disputat Cicero, mortem ait ésse malum. Secus Epicurei sentiebant, quos Atticus sequebatur. Alii, quibus placet Auditor,' præsidio habent hæc e lib. 1. cap. 4. Ponere jubebam, de quo quis audire vellet

[blocks in formation]

CAP. I. § 3. Annis enim fere CCCCX] Dubio procul excidit numerus centenarius. Testatur quidem Ursinus in suo Ms. legi 1Ɔ XIV. librariumque ex DXIII. facili lapsu DXIV. fecisse censet. In Fastis sane Claudii et Tuditani consulatus ad A. U. C. DXIII. refertur. At quemadmodum testatur Cicero in Bruto cap. 18.

Livius primus fabulam, C. Claudio Cæci filio et M. Tuditano consulibus, docuit, anno ipso antequam natus est Ennius; post Romam conditam autem, quarto decimo et quingentesi-, mo;' adeo ut ille codex calculum suppeditet, quem alibi Tullius est secutus. Immo vero nullus dubito, quin ex hoc loco refictus sit iste liber; Noster enim paucos annos sciens prætermisit, quia non erat cur chronologiam nimis anxie traderet. De ea vide Jos. Scaligerum ad Eusebii Chron. Davis.

Anno ante natum Ennium, qui fuit

« PoprzedniaDalej »