Obrazy na stronie
PDF
ePub

tam, vilem sibi.' Seneca Ep. cxvi. Olivet.

Cynicorum] Kuvieîv σopòv, pro Stoicorum sententia, testantur Diogenes Laërt. VII. 121. et Stobæus Eclog. Ethic. p. 184. Et sane, præter Arrianum, Cynicam vitam summopere laudat Maximus Tyrius Dissert. XX. A Stoicis nulla fere re differebant, nisi quod sordibus et impudentia gauderent, in propatulo res Veneris exercerent, in sermone decori rationem non haberent, et dialecticam, physicam, disciplinasque liberales spernerent. Vide Laërt. vi. 103. 104. Lactant. Div. Inst. III. 15. ac Epitomes cap. 39. denique Ciceronem Offic. 1. 35.41. In vestitu quoque nonnulla fuit discrepantia, de qua consule Juvenal. XIII. 121. Davis.

CAP. XXI. § 72 De bonis et malis diceremus] Omnino legendum disseremus, ut optime Jos. Scaliger emendavit. Idem.

Ars ea, quæ tollit hæc] Cni teretes aures sunt, intelligensque judicium, is non dubito quin hoc magis probet, accedente libri veteris auctoritate, quam illud vulgo receptum ab his ea quæ tollit hæc. P. Manut. Vulgo ab his ea quæ tollit, &c. Multis autem parasangis elegantior est lectio, quam præstant Scaligeri codex et Eliens. quamque Manutius in Ms. repertam probavit. Davis.

CAP. XXII. 73 Tempori parere] Sic aliorum, sic etiam nostri Mss. Verumtamen, probante Grutero, Victorius legit tempori parcere. Prius itaque audiamus virum doctissimum, quam sententiam dicamus. Sic igitur ille Var. Lect. XI. 19. 'Vereor ne parcere pro parere, injecta in medium indefinitum verbum littera, legi debeat... Nam qui præcepta hæc septem Sapientium tradiderunt, xpóvov peídov in illis posuere; nullum autem quod respondeat huic, si, ut nunc in omnibus libris est, parere legatur, attulere. Ut Sosiades, qui plurimas

ipsorum úτolkas hujuscemodi collegit. Leguntur autem illæ apud Joannem Stobæum in lib. III. Præter ea Clemens Alexandrinus in primo Stromate [immo Strom. v.] hujus vocis mentionem fecit, ubi docet, brevibus quibusdam acutisque dictis Sa pientium virorum magnarum rerum sensum contineri, ut hac ipsa xpóvov peídov.' Hæc et plura huc spectantia vir eruditissimus; nec reniterer, si modo scripti codices faverent. Cum autem magno consensu vulgatam lectionem retineant, eam loco movendum non puto. Cicero Fam. IV. 9. Tempori cedere, id est necessitati parere,semper sapientis est habitum.' Et ad Attic. VII. 18. Stomachari desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus.' Davis.

6

Sequi Deum] De hoc effato plura suppeditabunt Just. Lipsins ad Senecam de Vit. Beat. cap. 15. Th. Gatakerus ad Antonini vII. 31. et Ren. Vallinus ad Boëtii Cons. lib. I. Pros. 4. Idem.

Se noscere, et nihil nimis] De celeberrimis hisce præceptis sat multa collegit Menagius ad Laërt. 1.40. 41. Idem.

§ 74 Quid non sic aliud ex alio nectitur, ut non si ullam litteram moveris, labent omnia] Quod a quibusdam dici solet, duplicem negationem tam apud Latinos aliquando, quam apud Græcos, affirmative significare; id in hujusmodi sententiis, quæ interrogatione fiunt, vix alibi occurrere arbitror. Ne igitur hæc prorsus contraria Catonis menti sonent, legendum censeo, quid non sic aliud ex alio nectitur, ut, si ullam litteram moveris, labent omnia? scilicet hoc vult Cato, fore ut omnia labent, si commutaris vel unam litteram. Deleo posterius non; meæque conjecturæ fidem facit id, quod Noster dicit in iv. 19. Et ais, si una littera commota sit; fore, tota ut labet disciplina.' Pearc.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CAP. I. 1 Non est facile perdiscere] Sic omnes quidem habent libri, et Mss. et typis impressi. Sed quid sibi vult hoc perdiscere? aut quomodo hic locum habere potest? Videtur enim potius scribi debere dissolvere, subvertere, aut evertere, aut aliquid aliud tale; nisi forte dicamus, hoc esse referendum ad oratorum et patronorum consuetudinem, quos non solum ejus, pro quo dictum erat, sed etiam adversarii jura et argumenta perdiscere oportebat, ut eis respondere possent. Quod ea quæ sequuntur, comprobant. Lamb.

Nova lege] Novam legem dicit Pompeianam, ut arbitror, de qua est apud Asconium in Milonianam; et de qua in Bruto, cap. 94. Morel.

CAP. 11. §4 Materia tantum] Materiam virtutum fecerunt Peripateticỉ và đáoŋ, animi commotiones: quæ, quia variæ sunt, varias genuerunt virtutum species. Nam virtus omnis ratio est, quæ actionibus et illis animi vehementibus motionibus modum adhibet: quam multi unam tantum fecerunt virtutem, quam prudentiam nominarunt, et pro varietate rerum in qua versaretur, aliis atque aliis nominibus appellarunt. Si enim in eo occupetur, ut suum cuique distri buat, appellari justitiam: si in moderandis doloribus et periculis honestatis causa, fortitudinem. Itaque qui unam earum habeat, reliquas

item habere: et qui unam amiserit, nullam eum habere censuerunt. Morel.

Ad meliorem partem] Quid sibi hæc verba velint ad meliorem partem, non dispicio. Omnino mihi suspecta sunt. Lamb.

CAP. III. 6 De spinas vellentium] Sine remigio librorum bibliothecis insepultorum locum velle constituere, mera Grutero videtur insania. Sit sane: tamen insaniamus, dum nec nobismet ipsis, nec aliis noceat hæc insania. Forsan itaque Cicero scripsit, de virtute omni, non hominum more spinas vellentium; nam fortitudinem' jam memorarat, ut buic verbo non sit locus. Eliens. habet de animis hominum spinas vellentium; sed in ea lectione nihil opis video. Davis. Petrus Marsus legit de fortitudine: nec more hominum vellentium spinas, ut, &c. Morel.

[ocr errors]

§7 Quid ille incendat] Sic distinguo, Quid? ille incendat? Lamb.

Illorum vero ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam, &c.] Primum ite rari non placet ista ipsa; deinde illud de virtutis vi distinguendum ab antecedentibus et cum sequentibus conjungendum existimo, ut legatur et distinguatur hoc modo, Illorum vero quam exilia! de virtutis vi, quam tantam volunt esse ut beatum per se efficere possit, pungunt, quasi aculeis, &c. Manut.

CAP. V. 11 Sed etiam molestiam quandam cognitio rerum cælestium affert] Deesse videtur particula causalis qua de causa Lambinus conjecit, sed quod et modestiam; ego, sed et quia modestiam quandam, &c. Davis. § 12 Zeno id dixit esse ignem] Vide Acad. I. 12. N. D. 11. 9. III. 14.

CAP. VI. 15 Quod virtute fruitur] Finitur pro fruitur habet vetus liber. Ursin. Hoc est, TEλELOÛTal, perficitur, absolvitur. Davis.

CAP. XII. 30 Quo hæc adjecta sint] Conjectabat Gruterus, scripsisse Ciceronem quoi. Et videri potest non improbabile; cum testetur Velius Longus, lib. de Orthograph. scripsisse veteres quoi, quod nunc scribimus cui. Illud quoi placuisse Lucretio, Catullo, Ciceroni, Virgilio, probant grammatici. Creditu facile est, cecidisse inter librariorum manus extremam litteram, et ubi erat quoi remansisse quo. Atenim observat Jac. Perizonius, Sanct. Minerv. 111. 14.quo veterem esse dativum pronominis qui omnium generum, a plerisque habitum loco adverbii, atque gravi apice notatum. Anon.

Ampulla] Vasculum vinarium e corio. Gestabatur a Cynico, mendicisque. Plant. Pers. 1. 3. ' Cynicum esse egentem oportet parasitum probe, Ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsupium habeat,' &c. Morel.

CAP. XV. § 40 At enim jam dicitis] Manutius, At enim veram dicitis, &c. quam scripturam non improbo, et eam confirmant nostri libri, quamvis depravati. Sed codex Memmianus tollit omnem dubitationem, in quo scriptum est Atenim natura dicitis, &c. Lamb.

CAP. XVI. 43 Quod ea non occurrentia fingunt, &c.] Magis, opinor, ad mentem loquentis legas mutato verborum ordine, quod ea occurrentia non fingunt, vincunt Aristonem. Stoici erant, qui non fingebant ea occurren

[ocr errors]

tia: Aristo, qui fingebat. Sic Noster paulo ante: Aristo introduxit, quibus commotus sapiens appeteret aliquid, quod cuique in mentem incideret, et quodcumque tanquam occurreret.' Sic et paulo infra: • Ille (Aristo) occurrentia nescio quæ comminiscebatur. Hæc igitur, de quibus agimus, cum de Stoicis dicantur, particula negativa non cum voce occurrentia, sed cum fingunt debet conjungi. Pearc.

§ 45 Si quidpiam, nisi quod honestum sit, numeretur] Lambinus duabus voculis adjectis, rescribit numeretur in bonis. Certe deest simile quiddam; nisi forsan id Cicero subaudiendum reliquerit. Davis.

CAP. XVIII. § 50 Quo nihil putatis esse vitiosius] Inter editores satis constat hunc locum esse corruptum; Cicero enim hæc de Stoicis dicit, quibus iste sorites vehementer placuit, quique eo perpetuo fere usi sunt. Ergo illud ad Stoicos vere dici non potuit, quo (sorite) nihil putatis esse vitiosius. His de causis Davisius ex uno Ms. legit, quo nihil putatis esse melius. Aliam viam alius vir doctus tentat, legendo, quo nihil putamus (sc. nos Academici) esse vitiosius. Si mihi etiam conjicienti detur locus, malim legere, in quo nihil putatis esse vitiosius. Satis notum est comparativum vice positivi sæpius usurpari: hinc per vocem vitiosius intelligat lector solito vitiosius. Omnis sorites a Cicerone credebatur vitiosus (vid. Acad. 11. 16.) hic vero cæteris vitiosior. Solet noster ita comparativo uti, ut v. 15. ‘animadvertunt ea, quæ domi fiunt curiAlibi idem notandum est. osins. Pearc.

Hebes illorum] Vide Mureti Var. Lect. IV. 13.

CAP. XIX. 55 Consequentibus] Sic lego et distinguo: Sic, consequentibus vestris sublatis, prima tollun

tur.

Quæ sequuntur igitur, (nempe illa, Omnes, &c.) cum magnifice primo

dici, &c. Th. Bent.

Sensus enim] Horat. I. Sat. III. 96. Queis paria esse fere placuit peccata, laborant, Cum ventum ad ve. rum est: sensus, moresque repug. nant, Atque ipsa utilitas,' &c.

CAP. XX. 56 Pœnulus] Non Pœ. nulum vocat Noster Zenonem, quod callidus esset; sed appellatione dimi. nutiva propter contemptum utitur. Alioqui cognomine 'Pœnus' sive poí. vi appellabatur, ut tradit Suidas. Vide sis et Laërt. VII. 3. Davis.

§ 58 Verbis illi commodius utuntur] Lego, verbis illi commodis (Lamb. commodioribus) utantur; nam Latinitas, nisi fallor, haud sinit, ut indicandi modum Tullius adhibeat. Davis.

CAP. XXI. Partim ** quæ volupta

tem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam] Silent interpretes, nihilque juvant codices. Lam. binus quidem edidit partim habere, quæ voluptatem habeant, &c. Mihi locus non videtur integer. At licet eum mendosum esse video; quæ tamen ineunda sit emendandi via, non intelligo. Defectus tamen apposui notam, quod librarii nonnulla præter. misisse videbantur. Idem.

$59 Posse: valetudinem autem, pulchritudinem, celeritatem, vires corporis, divitias, et cæteras res hujus generis, non faciles illas quidem, &c.] Post obteri posse, et ante faciles illas quidem, erat lacuna in uno libro manuscripto, longe omnium antiquissimo; quæ sic in ora libri aliena manu, ut videtur, expleta est, ut jam olim edidimus. Lamb.

Non faciles illas quidem, nec contemnendas] Hoc fortasse vident alii quo referatur: mihi, homini non acuto, tenebras esse confiteor. Quod si legatur cum Sigonii libro non facilia illa quidem, nec contemnenda; nemo erit tam hebes qui hæc non cernat ab iis pendere quæ dura, difficilia, adversa videantur. P. Manut. Nisi forsan hic quædam desint, quod equidem vehe

menter suspicor; ductu libri Sigoniani, qui dabat non facilia illa quædam, nec contemnenda, rescripserim, non ut futilia illa quidem et contemnenda . . . . sed ut hoc judicaremus, &c. Davis.

[ocr errors]

§ 60 Beatum autem vitam eam solam, quæ cum virtute degatur] An igitur Academici vel Peripatetici vitam beatam sine virtute posse fieri concedebant? Nullo modo. Pro Zenonis itaque sententia legas oportet, beatam autem vitam eam quæ sola cum virtute degatur. Idem.

CAP. XXIII. § 62. Neque tamen pluris, quam illis videatur] Hic vel Tullii calamus, vel librarii deerrarunt ; nam sensus omnino flagitat neque tamen minoris quam illis videtur, qui illud non dubitant bonum dicere. Scilicet Stoici, quod illis philosophis passim exprobrat Cicero, non minoris ea, quæ præ. posita vocabant, fecere, quam Peripatetici, qui eadem bona' dicebant. Idem.

Barbati] Quidam edunt barbari : alii melius barbati. Et apparet, inquit Erasmus, apud Romanos, proverbiali loco, barbatos dici consuesse, homines priscis ac simplicibus moribus, rusticanæque veritatis: quod illic sero receptum sit barbam radere aut tondere. Hne spectat, quod ait Juvenal. Facile est barbato imponere regi.' Morel.

§ 63 Nihilo miseriores esse] Cum Davisius censuerit Ciceronem hæc de Academicis, non de Stoicis, dicere, istud nihilo mutare voluit in nimio. Guietus vero legit non nihilo, item alius vir doctus non paulo, vel multo. Nempe hi omnes id unice curarunt, ut ea, quæ crederent dicta esse de veteribus Academicis, ad veritatem opinionum eorundem accommodarentur. Et mihi quidem videntur hæc de Stoicis dicta, nihilque censeo mutandum esse, modo parenthesin sic interjiciamus sententiæ: Stoici hæc videlicet viderunt (illos autem id fugerat superiores) qui arbitrabantur ho

mines sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse, quam eos, qui cum caste et integre viverent, nondum perfectam illam sapientiam essent consecuti. Hoc Stoicorum placitum consequens est ejus, quod Cato dixerat in III. 14. ' Ita qui processit aliquan. tum ad virtutis aditum, nihilominus in miseria est, quam ille, qui nihil processit.' Pearc.

·

CAP. XXV. § 68 Contra Aristonem] Hujus disputationis Chrysippi contra Aristonem, plura Galenus lib. VII. de decretis Hippocratis et Platonis. Morel.

CAP. XXVII. § 75 Si nulla earum ita contenta numeris sit] Quid loci possit esse numeris, equidem nullus intelligo. Paris. pr. tert. et Eliens. con. tenta nervis sit. Lego si nulla earum ita contentis nervis sit. Hoc certe melius videtur, quam si cum Lambino vocem penultimam funditus expunxeris. Davis.

Omnes æque incontentæ sint necesse est] Particula æque ad nomen omnes referri potest, ut sit sensus, æque contingit omnes ut incontentæ sint: et ita non efficitur, quod Stoici volunt, peccata paria esse; sed tantum inde colligere possis, pariter esse peccata, id est, similiter peccati nomine omnia appellari. Si vero illud æque, ad verbum incontentæ pertineat, jam quod assumitur, falsum est: et ita consequens necessario verum esse non concluditur. Debet enim omnis ratiocinatio, quæ fidem factura sit, ex

veris et concessis proficisci. Præclare M. Tullius hanc àμpißoλíav dissolvit: qua in re quantum arte disserendi valuerit, satis ostendit. Morel.

CAP. XXVIII. § 77 L. Tubulum] De quo supra 11. 16. et Nat. Deor. 1. 23. III. 30.

Et quasi nihil] Siquidem præcessit quasi vero aut concedatur; hic omnino legendum aut quasi nihil, ut vir eruditus Th. Bentleius recte monuit. Davis.

§78 Re eadem defendunt quæ Peripatetici; verba tenent mordicus] Quomodo possunt Stoici Peripateticorum verba mordicus tenere, si nova verba finxerunt, et quæ illi bona appellant, hi proegmena, seu producta; quæ illi mala, hi apoproëgmena, sive rejecta nominarunt? Omnino hic locus mendo non vacat: quod sic fortasse purgari possit, re eadem defendunt, quæ Peripatetici et tenent mordicus: verbo non item: quæ rursus, &c. vel, re eadem defendunt, quæ Peripatetici et tenent mordicus: verbo deserunt, quæ, &c. Conjecturam probabiliorem faciat lector ingeniosus; mihi satis est, mendum quasi digito indicasse. Lamb. Paris. verba sibi tenent mordicus. Et revera deest simile vocabulum. Cum vero mox recurrat idem illud, forsan in eo tantum vitiosi sunt plerique Mss. quod sibi suam non assignent sedem. Totum igitur locum sic lego: verba sibi tenent mordicus; quæ rursus dum evelli, &c. Davis.

DE FINIBUS BONORUM ET MALORUM.

LIBER V.

CAP. 1. § 1 Antiochum] Antiochum Ascaloniten, quem Plutarchus, ut hominem eruditissimum, ingeniosissimum, eloquentissimum, veteris Aca

demiæ illis temporibus principem, in Lucullo commendat. Hic scripsit librum ad Q. Lucilium Balbum, quo contendebat Stoicos cum Peripateti

« PoprzedniaDalej »