Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE FINIBUS BONORUM ET MALORUM.

LIBER I.

ARGUM.-Vide Mureti Var. Lect. lib. XVII. cap. 1. cui titulus 'Rectene inscripti libri M. Tullii, De Finibus Bonorum et Malorum.'

CAP. 1.1 Mandaremus] Ego et tu. Nam Brutus quoque in hanc exercitationem studiose incumbebat. Liber ejus de Virtute cum alibi, tum hoc ipso in proœmio a Cicerone laudatur. Veteres grammatici citant librum ejusdem de Officio, sive Пep Kabhκovтos, ut eum vocat Seneca, lib. XIV. Epistolarum. Cic. Acad. lib. I. cap. 3. 'Brutus quidem,' inquit, 'noster, excellens omni genere laudis, sic philosophiam Latinis litteris persequitur, nihil ut iisdem de rebus Græcia desideret.' Muret.

§ 2 Ab Hortensio] Hortensium abhorruisse a philosophia, vel hinc colligi potest. Neque sane mirum est, piscinario illi philosophiam parum probatam fuisse. Lege, quæ de eo narrat Macrobius lib. III. Saturnaliorum non quæres, cur ejusmodi homini philosophia sorduerit. Idem.

Missum] Ut eo respexisse videatur Cicero, quod dici solet, telum emissum revocari non posse. Morel. Lego, admissum, id est, incitatum. Metaphora ab equis; in qua persistit, etiam cum addit, coerceri ac reprimi. Muret.

Justioribus utamur illis] Justiores in nos sint illi. Idem.

CAP. III. §7 Male, credo, mererer] Vel hæc eipwrik@s sunt intelligenda, vel legendum non male, credo, mererer, prout exhibent Mss. Scalig. et Eliens. 2. Davis.

Sed id neque feci adhuc] Verterat tamen adolescens aliquot Platonis dialogos. Muret.

Utinam esset ille Persius] Vide lib. de Orat. II. cap. 6.

§ 9 Quem quidem locum] Vide lib. de Orat. 11. 45.

Ponti, Tritanni] De T. Pontio centurione, vide Cic. de Senectute, cap. 10. De Tritanno, sive Tritannio, Plinius vit. 19.

Lictores] Quæ proxime antecedunt verba ex persona Scævolæ sunt: hæc autem, 'Lictores,' &c. ab ipso Lucilio pronuntiantur; cum dicat, post Scævolæ verba lictores ejusdem cohortemque prætoriam, quo magis Græca salutatione Albucius eluderetur, exclamasse simul omnes, prætoris exemplo, Xaîpe. Erat autem hoc tempore adolescens Albucius. De quo in Bruto cap. 35. et in Oratione de Provinciis Cons. cap. 7. Scævola hic est Q. Mucius augur, gener C. Lælii, socer L. Crassi oratoris, accusatus postea repetundarum ab hoc Albucio, ut legitur in Bruto, cap. 26. Quam accusationem spectavit Lucilius poëta in illo versu, 'Hinc hostis Muci Albucius, hinc inimicus.' Manut.

CAP. IV. 12 Partus ancillæ sitne in fructu habendus] Ulpianus Dig. lib. VII. tit. 1. leg. 68. ‘Vetus fuit quæstio,' an partus ad fructuarium pertineret. Sed Bruti sententia obtinuit, fructuarium in eo locum non habere.' Vide sis et Justinianum Inst. lib. 11. tit. 1. leg. 37. Davis.

CAP. v. 13 L. Torquato] Filio L. Manlii Torquati qui consul fuit cum L. Aurelio Cotta, altero anno ante Ciceronem consulem. Hic bis accusavit P. Syllam; semel ambitus, et condemnavit; deinde majestatis, quod Catilinariæ conjurationis parti

ceps fuisset; qua in cansa Syllam Cicero defendit. Muret.

Triarius] In quo errat Seb. Corradus (in Bruto, cap. 76.) qui, quod plena senectutis fuisse dicitur illius oratio, senem ex eo significari putat; ideoque non esse eundem, qui hic adolescens vocetur. Cum revera hoc Cicero, tanquam admirabile, proponat, fuisse Triarii in illa ætate, nem. pe in adolescentia, plenam senectutis, id est, senilis gravitatis, orationem. Idem.

§ 14 In Cumanum] Acad. 1. 1.

CAP. VII. 23 In tertia vero parte, &c.] Hoc totum, quod reperitur in libris vulgatis, ab hoc loco,' in tertia vero parte,' &c. usque ad confirmat,' &c. non reperi in libris nostris manuscriptis; quæ credibile est a docto aliquo esse assuta. Nam cum certum sit, bic aliquid deesse in libris manuscriptis, neque difficile admodum sit, quid desit, conjicere; hoc totum ille, quisquis fuit, non inepte supplevit: nisi forte in alio meliore exemplari reperitur. Ego in nostris libris manuscriptis non reperi, neque ullam reperi lacunam. Lamb. Vetus exemplar quo usi sumus, ea verba non habebat: vera tamen esse videntur. Sed adhuc quædam desiderari, verba quæ sequuntur satis indicant; ea enim apte cum illis non cohærent. Morel.

Eum Torquatum] Q. Claudius Quadrigarius, cujus verba, quibus hanc historiam retulit in litteras, leguntur apud Gellium lib. ix. cap. 13. putavit hoc contigisse anno ab U. C. CCCLXXXVI, M. Furio Camillo quintum dictatore, ut testis est Livius lib. vi. extremo. Ipse autem lib. VII. Livius, decem haud minus post annos. Idem tamen narrat id fac tum C. Sulpicio et C. Licinio Calvo coss. dictatore T. Quintio Penno; id est, sex annis posterius. Considera per otium. Muret.

§ 24 L. Torquatus] Lego T. Tor.

quatus ex lapidibus Capitolinis, e Valerio lib. v. cap. 8. e libro LIV. Epit. Livii. Idem. Vide et Val. Max. lib. VI. cap. 3.

CAP. IX. 30 Quid aut ad naturam, aut contra sit] Rectius (ut puto) legendum est, quid aut ad naturam aptum, aut contra sit: nullis enim exemplis adductis probant interpretes voces, ad naturam, significare 'secundum naturam,' licet eas ita interpretentur. Peare. Præclarum enim ab eo munus accepi, 'Conjecturales in Ciceronis Philosophica Emendationes,' hactenus ineditas. Pro quibus magnas ipsi gratias ago, litterati habebunt immortales; ideo in illis multa sunt animadversa solerter, et niti. de explicata, quibus ægre caruit bactenus Cicero; et hæc abundabit editio, doctissimi Pearcii opibus locupletata. Agnoscent sane lectores non frustra esse, quæ de illius eruditione ac judicio in præfatione posui. Oliv.

CAP. XI. 39 Conclusum est] Chrysippi rogatiunculam, quæ contra Epicuri sententiam facere videbatur, artificiose rejicit in Cyrenaicos, qui solum, ut dixit, motum illam jucundum et suavem nomine voluptatis intelligebant. Morel.

CAP. XIII. § 45 Naturales] Epicurus: Si ad naturam vives, nunquam eris pauper; si ad opinionem, nunquam dives. Exiguum natura desiderat; opinio immensum. Naturalia desideria finita sunt; ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent; nullus enim terminus falso est.' Seneca, lib. 11. Epist. Muret.

CAP. XVI. 50 Natura depravata desideret] Illud depravata scriptum erat in margine, quo significaretur depravata esse, quæ statim sequnntur. Inde per errorem translatum est in contextum. Lambinus, non depravata, sed ex conjectura. Idem.

Sic cujus in mente consedit, &c.] Locus est a librariis pessime habitus,

eumque conjecturis suis tentarunt dicebat. Muret. Vim verborum et

eruditi. Fred. Gronovius reposuit, sic cum vis in mente consedit, hoc ipso quod adest, turbulenta non potest non fieri. Ubi 'vim' pro injustitia positam censet. Tullius tamen ambiguæ saltem significationis vocem hoc in loco vix, ut opinor, adhiberet. Gruterus urit secatque, totum locum sic constituens, quemadmodum temeritas et libido et ignavia, si cujus in mente consedit, hoc ipso quod adest, turbulenta est; si vero molita quippiam, &c. Denique Cl. Clericus, Art. Crit. P. III. § 1. c. 16. 10. vitii nihil in his verbis inesse censet. Mihi vero fidem non facit vir doctissimus, licet prioris membri sensum videatur assecutus. Nunc varias lectiones videamus. E. liens. 2. dat, sic cujus in mente consedit justitia, hoc ipso, &c. Idem codex, Paris. unus, et alter P. Manutii repræsentant etsi vero impietas molita quippiam est. Itaque, non spreta Mss. ope, legerim sic si cujus in mente consedit justitia, hoc ipso quod adest, turbulenta non potest ea fieri: si vero impietas molita quippiam est, quamvis occulte fecerit, nunquam tamen confidet id fore semper occultum. Davis.

CAP. XVIII. § 61 Monstrosi] Lambinus, conjecturam suam secutus, edidit morosi. Nulla vero mutandi fuit causa; nam receptam lectionem servat etiam Nonius in Minutum;' nisi quod ille monstruosi, prout etiam nonnulli Mss. Nec refert utrum monstrosi legas, an monstruosi. Idem.

CAP. XIX. 63 Maximasque ab eo, et gravissimas] Duo verba, ab eo, in veteri codice non sunt, nec in Græco Epicuri. Ideo expungenda, cum ad sententiam nihil faciant. Morel.

Verborum vis] Nam verba non hominum instituto, sed natura constare

naturam orationis ex naturæ cognitione percipi censuit. Ideo crebro dicebat diligenter oportere exprimi, quæ res subjecta esset vocibus, ut extaret quo disputationem omnem referre liceret. Imo docebat voces ipsas hominum instituto positas non fuisse, sed naturam ipsam rerum id docuisse: nimirum eam suis permotionibus homines incitasse, ut peculiarem et rebus accommodatum spiritum efflarent. Morel. Patet igitur superiora verba, 'ea scientia,' intelligenda esse de physica, ut Guieto placuit; non de logica, ut affirmat Davisius. Oliv.

CAP. XX. 67 Quod quia nullo] Aliqui satis otiose, ut videtur, primam vocem onerant apice gravi, perinde ac si conjunctio sit. Atqui pronomen est quarti casus. Ellipsis detraxit præpositionem propter; ut in his Terentii; Andr. Iv. 3. 23. 'Si quid est, quod mea opera opus sit :' Eun. III. 5. 10. 'Quid est quod sic gestis?' Heaut. 1v. 7. 6. Nihil est, illic quod moremur diutius:' Phorm. 11. 3. 14. 'Adolescenti nihil est quod succenseam.' Hoc itaque loco 'quod' est, propter quod, quamobrem, ut monet Horat. Tursellin. De Particul. Aliter explicat Obert. Gifanius, Collectan. in Luer. v. ' Quod nunc;' et putat quod' esse pro autem. Anon.

§ 69 Si ludicras] Victorius: Si ludicra exercendi aut venandi consuetudine adamare solemus. Quæ lectio ut a nobis reduceretur, fecit ipse loci senNam fieri contendit Noster, ut homines loca, fana, cæteraque, quorum meminit, consuetudine soleant adamare. Davis.

sus.

DE FINIBUS BONORUM ET MALORUM.

LIBER II.

[merged small][ocr errors][merged small]

IV.

versus intelligimus. Sic nuncupat Cicero Tuscul. 111. versus quosdam, qui in Iphigenia Aulidensi expositi sunt, anapæstum. Nec siletur,' inquit,illud potentissimi regis anapæstum, qui laudat,' &c. Idem.

CAP. VII. 20 Id est, quasi maxime ratas] Has voces alienas esse suspicatur Lambinus. Ego vero (quæ Gruteri quoque, et Guieti mens est) nullus dubito quin hoc totum, id est, quasi maxime ratas: quia gravissimæ sunt ad beate vivendum breviter enuntiatæ sententiæ, ab homine stolido barbaroque sit profectum. Nam præterquam quod Tullius jam scripserat in quo (libro) breviler comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiæ dicitur, adeoque nihil aliud sit quam futilis et inepta rav

§14 Tanta lætitia] Vide Tuscul. Toλoyla, vix est ut ab ejus manu fuerit

Nunc demum] In Orat. pro Cælio, c. 16. Sed dubito,' inquit, ' quem patrem potissimum sumam; Cæcilianumne aliquem vehementem atque durum?'

Quanquam hæc inter nos] Terent. Heant. act. I. sc. 1.

CAP. VI. § 18 Omnes Danai] Versus est anapæsticus, qui speciem habet proverbii, ad significandum universum genus: ut dicimus, ' cœlo, terra, marique,' cum ubique designare volumus. Morel.

Anapasto] Nos anapæstum intelligimus totam eam quam appellant Græci αναπαιστικὴν βάσιν, quæ est μέσ τρων συναγωγὴ ἤτοι δύο ἢ πλειόνων, ἢ ὁμοίων ἢ ἀνομοίων, quæ etiam alio nomine avornua appellatur. Ita anapæsti, vel, ut alii legunt, anapæstici nomine, multos inter se conjunctos

inelegans illud ad beate vivendum breviter enuntiatæ. Davis.

§ 21 Si ea quæ sunt luxuriosis] Græca se sic habent apud Diogenem Laërtium x. 142. Εἰ τὰ ποιητικὰ τῶν περὶ τοὺς ἀσώτους ἡδονῶν, &c. In editione Wetsteniana locum corrupit M. Meibomius, ut errasse Ciceronem longa verborum ambage frustra contenderet. Idem.

Nihil hæreremus] At Pall. tres et Balliol, nihil haberemus. Exciderunt autem propter ὁμοιοτέλευτον voces quod reprehenderemus, ut aperte docent Græca, Οὐκ ἄν ποτε εἴχομεν ὅ, τι μeμaíμela avтoîs. Hoc etiam vir doctus ad editionis Stephanicæ marginem notavit, ac Fr. Guietus et M. Meibomius animadverterunt. Lambinus, Aldus nepos, aliique plures edidere nihil haberem quod reprehenderem. Sed Epicurus hæc pluraliter

extulit, eodemque numero Tullinm usum fuisse docet illud haberemus, quod est in Mss. Itaque lego, nihil haberemus, quod reprehenderemus. Idem.

Similiter et] Ant similiter ut legendum videtur, aut veteres similiter ita cum et junxisse, ut cum ac, atque, ut putandum est, quod interdum suspicor, utpote cum sæpe animadverterim æque et scriptum in antiquis libris, ubi est in recentioribus æque ut. P. Manut.

Si nec cupidi sint, nec Deos metuant, nec mortem, nec dolorem] Totus hic locus præpostero verborum ordine ita perturbatus est, ut elicere sententiam nullo modo liceat ; et ne lectorem multis morer, verba recitabo, non ut leguntur in omnibus libris, sed ut videtur sententia postulare: 'Si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si nec cupidi sint, nec Deos metuant, nec mortem, nec dolorem; dicit absurde; similiter et si dicat non reprehendendos parri cidas, si sapientes sint. Etenim quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dare? aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, cætera caverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine duntaxat ? Sed tamen nonne, &c.' Lego autem, nec dubitanter quin recte, etenim quid attinet, ubi est in omnibus libris et tamen quid attinet. Idem.

[ocr errors][merged small]

libeat. Morel.

Ex Hymnide] Cæcilii fabula, quam plus vice simplici laudat Nonius. Hunc versum imitatus est Lucilius, Satyr. lib. XXVI. 'Qui sex menses vitam ducunt, Orco spondent septimum.' Extat apud eundem Nonium in Duci,' et in Annos.' Davis.

Narthecio] Narthecium appellat thecam medicamentorum: Martialis: Artis ebur medicæ narthecia cernis: habebis Munera, quæ cuperet Pactius esse sua.' Est autem vápong ferula, cujus semen ait Plinius morbis quibusdam succurrere, et ejus lignum servandis medicamentis accommoda.

tum est. Morel.

CAP. VIII. § 23 Viderent] Lege viderint. Hoc de luxuriosis hominibus et abdomini vinoque natis dicitur. Id quidem Sybaritis fuit solenne. Vide Athenæum, lib. vi. pag. 273. et lib. xII. pag. 520. Iterum de Colophoniis pag. 526. Inter Romanos id primus usurpasse videtur M. Cato. Vide Senec. epist. 122. Davisius.

Quibus vinum defusum e pleno sit; hir, siphon, ut ait Lucilius, cui nihil demsit] Græci 74 olpwvt ad gustandum in caupona vinum utebantur. Inde opwvíčew est furtim vinum pitissare. Vinum cui siphon aliquid dempserit, si ita diu deintegratum maneat, ut loquebantur veteres, acescit. Propterea Lucilius, ex cujus verbis hæc scribit Cicero, proponit vinum integerrimum, et nulla parte periclitans acescere; id quod siphone depletum non est, neque vola manus pitissa. tum. Nam hir est vola manus, et qui vinum furtim deplent ut gustent, solent id vola manus haurire. Hæc sane est vera sententia Lucilii, quæ elegantissima est; quam Ciceronis præ posteri æmuli cur mutarent, causa non erat. Si enim Ciceroni putabant injuriam fieri, quod prisco verbo hir uteretur; saltem hoc cogitare debebant, ipsum Ciceronem ver

« PoprzedniaDalej »