Obrazy na stronie
PDF
ePub

logismus esset his verbis definivit : Λόγος ἐν ᾧ τιθέντων τινῶν ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης συμβαίνει διὰ τῶν Kelμévwv. Ejus definitionis non videbatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua, consensis quibusdam et concessis, aliud quid, quam quæ concessa sunt, per ea, quæ concessa sunt, necessario conficitur.' Sic Gellius hic vertit Xoyos: et sic Apuleius, etiam cum eandem illam definitionem exponeret: recte scilicet, ut hic Cicero. Quam enim in aliam rem definitio hic a Cicerone facta conveniat? Faber.

§ 45 Opinionem a perspicuitate sejungere] Censuit Epicurus, sensus nunquam non veraces esse, cum perspicuitate nitantur; opiniones vero, quæ sunt nostra de visis judicia, nonnunquam veras, nonnunquam falsas statuit. Sextus Empiricus advers. Mathem. lib. VII. § 203. et 210. Vide et Laërtium, lib. x. § 31. 34. Davis.

CAP. XV. 47 Animi inaniter moveantur eodem modo rebus iis, quæ nullæ sint, ut iis quæ sint] Walkero nostro delenda videtur vox inaniter; ut enim animi inaniter moveantur rebus iis, quæ nullæ sint; vere tamen moventur iis rebus, quæ sint. Supra cap. 12. Cum sit incertum, vere inaniterne moveantur.' Vide sis et cap. 16. ac lib. 1. de Nat. Deor. cap. 38. Et recte quidem vir eruditus illi voci litem movet. Nescio tamen an non mutanda potius quam delen. da sit: ad me enim quod attinet, legerim, animi frequenter moveantur, &c. Idem.

§ 48 Cur non ut plane nihil intersit] Locus obscurior non attendenti ob particulam ut. Cujus tamen in ea significatione Ciceroni usus est fre quentissimus. Ut nihil intersit,' valet etiamsi nihil intersit. Dicatur plenins, ut concedamus nihil interesse. Confer sequentia, et quæ annoto ad illa verba, ut sibi sint et ova ovorum, et

apes apum simillimæ, qui locus item immerito correctus est. Faber.

CAP. XVI. 51 Simul ac se ipse commovit] Proverbium tritum sermone ipse in lib. 1. de Oratore sic extulit, Facilius est currentem incitare, quam commovere languentem.' Ductum etiam videri potest ex rita commovendi sacra bellis indicendis, de quo legendus tibi Servius ad illud Maronis, Æneid. vII. Cum prima movent in prælia Martem.' Idem.

[ocr errors]

Visus Homerus adesse poëta] Lucretius 1. 121. Etsi præterea tamen esse Acherusia templa Ennius æternis exponit versibus, edens; Unde sibi exortam semper florentis Homeri Commemorat speciem,' &c. Vide et Somn. Scip. cap. 1. Davis.

CAP. XVII. § 52 Species ac eorum] Sensui prorsus necessaria est vox media; quam nos ea de causa reposuimus. Idem.

$55 Democritum dicere, innumerabiles esse mundos] De hac Democriti sententia videri possint Æg. Mena. gius ad Laërtii 1x. 44. et Jac. Perizonius ad Eliani Var. Hist. iv. 29. Idem.

CAP. XVIII. § 58 Internoscere. Nihil enim magis assentiri potest] Lamb. internoscere licere. At enim nihilominus assentiri potes.

Nihil enim magis assentiri potest hoc illud esse, quam si inter illa omnino nihil interesset. Habeo enim regulam] Verba inculcare aut mutare, ut mutavit hic Lambinus, satis tutum non arbitror. Si quid ausím affirmare, tantum pro potest legam potes; et distinguam sic, Nihil enim magis assentiri potes, hoc illud esse, quam si inter illa omnino nihil interesset? Habeo enim, &c. quia sentio dialogismum esse, in quo responsio illa, Habeo enim regulam, postulat, ut in priore parte legatur potes. Academicus inducitur qui Lucullo hæc dicenti, nobis satis est ova illa internoscere, referat nihil enim: quasi responderet, nihil est,

aut nihil est profecto: quomodo ille apud Terentium in Adelphis, 'Quid aiunt? quid censes? nihil enim.' Deinde item sibi Lucullus objicit etiam, quod Academicum quæsiturum sciat, magis assentiri potes, &c. Ipse respondet, Habeo enim regulam. Significare autem vult ejusmodi anthypophora non magis assentiri posse Lucullum, hoc ovum scilicet esse il Jud ovum quod se dicat nosse, quam si inter illa omnino nihil interesset. Faber.

§ 60 Non solemus, inquit, ostendere] Augustinus contra Acad. lib. 111. cap. 20. 'Cicero ait illis (Academicis) morem fuisse occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam, nisi qui secum ad senectutem usque vixisset, aperire consuevisse.' Vide et cap. 17. et lib. 11. cap. 13. Attamen Car. neades καίτοι ὑπὸ Στωικῆς φιλονεικίας εἰς τὸ φανερὸν κυκῶν, πρός γε τοὺς ἑαυ τοῦ ἑταίρους δι ̓ ἀποῤῥήτων ὡμολόγει τε καὶ ἠλήθευε καὶ ἀπεφαίνετο, ἃ κἂν ἄλλος Tŵv éπituxóvtwv. Hoc testatur Numenius apud Eusebium, Præp. Evang. lib. xiv. cap. 8. Davis.

CAP. XIX. 61 Et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis, &c.] Est ab Homero Odyss. A. 14. Hinc in proverbio feruntur Cimmeriæ tenebræ;' de quibus vide Des. Erasmum in Adag. Idem.

62 Ea te comperisse] Te comperisse conjurationem Catilinariam. Lamb.

CAP. XX. § 65 Cum de rep. dis. ceptatur, fieri interdum solet] Respicere videtur ad id jusjurandum, quo post sententias dictas interdum adigebantur senatores: jurabant enim,

E REPUBLICA ESSE QUOD CENSUIS

quam, aliquando etiam opinabitur : nunquam autem opinabitur : nulli igitur rei assentietur.' His verbis porro primum et secundum Stoici solent uti in his conclusionum modis, quos in eodem libro illo exponit tam accurate Cicero, et Chrysippus apud Diogenem in Zenone, et alii multi. Græci vocant ἡγούμενον et πρῶτον primam partem connexi, ut secundam δεύτερον aut λῆγον, aut ἑπόμενον, quæ Cicero nunc antecedens et consequens, nunc primum et secundum, nunc primum et extremum, eisdem quibus illi verbis exprimit. Hic tamen vo cat primum, primam sumptionem, id est totum connexum, ut etiam paulo post, cum dicit, sed illud primum, sapientem, si assensurus esset, etiam opinaturum :' secundum autem ut Græci, quod erat postremum in connexo, nunquam autem opinabitur; quæ est etiam secunda sumptio in hac conclusione rationis. Jam Arcesilæ ratio tota est perfacilis. Is probabat conclusionem, id est, ovμ

épaσua, ut etiam in lib. 111. de Finibus conclusionis rationis postremam partem illam sic vocat: 'duorum autem,' inquit, 'e quibus effecta conclusio est.' (Hoc dixi quod sæpissime conclusionem rationis vocat, quam Græci συλλογισμόν, aut ἀπόδειξιν.) Conclusionem igitur hanc probat hoc ipso quod sumptiones duas, ex quibus ea efficitur, confirmat, id est quasi συγκυροί, sua sententia comprobat, aut adeo confirmat rationibus allatis. In hoc autem convenit Arcesilæ cum Zenone, qui primus omnium philosophorum statuit sapientem nihil opinaturum. De Carneade res est item facillima; nonnunquam

SENT. Vide Brissonium Form. lib. probabat secundum; id erat, 'sapiens 11. p. 226. Davis.

autem nunquam opinabitur.' 'Nonnunquam' dicit, quia nonnunquam contrariam sententiam probabat, ut supra dixit: Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse delabi interdum, ut diceret opinatuCicero. 4 NNNN

CAP. XXI. 67 Carneades nonnunquam secundum illud dabat] Secundus conclusionis modus, ut vidisti descriptum in Topicis, hic plenus est: Si ulli rei sapiens assentietur unDelph, et Vur. Clas.

ribus Cl. Salmasius ad Spartianum pag. 155. edit. Paris. quem, si lubet, vide. Davis.

rum esse sapientem.' Et paulo ante eum locum de assensione: 'In qua melius,' inquit,' sibi constitit Arcesilas, si vera sunt quæ de Carneade nonnulli existimant.' Vides igitur Carneades quid hic probaret, et quomodo; vel potius quid simularet se probare. Id enim dicit infra Cicero se putare magis ab illo disputatum, quam probatum, atque in eo se Clito-Servilius Ahala Sp. Mælium rebus machum auctorem sequi. Faber.

§ 68 Ut tamen in præcipitem locum] Legendum est, ut in tam præcipitem locum. Atque hanc emendationem et adjuvant codices Mss. et libentius amplector, quod Guidoni Fabro Pibracio, patrono regio, venerat etiam ante in mentem. Lamb.

Sin autem omnino nihil esse quod percipi, &c.] Nam si nihil percipi potest, non potest sapiens assentiri rei incognitæ, quin uno tempore opinetur: at sapiens non opinatur: ergo sapiens assensus omnes cohibere debet. Idem.

[ocr errors]

CAP. XXII. Mænianorum] Nonius in Maniana: 'Mæniana ab inventore eorum Mænio dicta sunt: unde et columna Mæniana.' Cicero, Acad. lib. rv. Interim ille, cum æstuaret, veterum, ut Mænianorum, sic Academicorum viam secutus est.' Ex Nostro corrigendi sunt Marcelli codices. Pravam tamen illam rationem non evitavit G. J. Vossius in Etymologico; qui, simul ac Brissonius, Martinius, et interpretes ad Festum, de Mænianis plura congessit. Adjiciam tamen Asconii verba : 'Mænius,' inquit, 'cum domum suam venderet Catoni et Flacco censoribus, ut ibi basilica ædificaretur, exceperat jus sibi unius columnæ: super quam tectum projiceret ex provolantibus tabulatis, unde ipsi et posteri ejus spectare munus gladiatorum possent, quod etiam tum in foro dabatur.' Extant ad Div. in Cæcilium, cap. 16. De Mænianorum vero etymologia diversus abit a vete

CAP. XXIII. § 72 Res non bonas] Lego, res novas. Nihil enim rep. bene constituta fuit unquam invidiosius, quam non modo tractatio, sed etiam studium novarum rerum. Legisti oratione prima in Catilinam,

novis studentem sua manu occidit ;' ut mittam exempla infinita. In philosophia valt item invidiosum esse Arcesila, novæ Academiæ principi, atque ejus æmulis, quod nova Academia instituenda ille exortus est, ut antea dixit, qui bene constitutam philosophiam everteret. Quid ergo aut in rep. aut in philosophia bene constituta, aut seditiosis illis tribunis quos memoravit, aut novis Academicis quos cum illis comparavit, vel aptius, vel gravius, quam res novæ ab antiquis potuit objici? Faber.

§73 Quinta classis] Id est, ultimæ. Populus in comitiis in quinque classes dividebatur. Infimi quique ex plebe in quintam classem conferebantur. Guiet.

CAP. XXIV. § 75 Imitari nunquam] Exulet vox nequissima, nunquam, et reducatur in suas sedes, num quem, cum hac interpunctione: Videorne tibi non ut Saturninus, nominare modo illustres homines, sed etiam imitari? Num quem nisi clarum? nisi nobilem? Passer.

§ 78 Ille credo, Nihil opinatur] Alii opinaturum legi volunt. Ego nihil muto. Vel facilius est intelligi verbum inquit, aut respondet, aut aliud simile. In definitione autem visi bene effictum pro effectum reponit Lambinus. Est enim expressum e Græco èкμεμayμévov, quod verbum in hac definitione posuerat Zeno. Faber.

CAP. XXV. § 79 Quod ne id facere posses] Manutius delet id: Lambinus autem legit, quod ne tu facere posses. Petrus Faber statuit, id ornatus causa

hic adjici. Revera quod, ut solet, wapÉAKEL. Vide J. Fr. Gronovium ad Livii XXVII. 7. Davis.

Remo] Supra, cap. 7.

Maneant illa omnia; lacerat ista causa; veraces suos sensus esse dicit. Igitur] Hic de doctorum hominum conjectura nihil dicam. Mihi error omnis videtur esse in uno verbo lacerat ; isque natus e similitudine litteræ i cum littera 1, quas plerumque vix liceat internoscere; et litterarum Bet R, quarum item magna similitudo est in libris qui majoribus his, id est Latinis, litteris scripti etiam hoc tempore reperiuntur. Pro illis igitur L et R, rescribam I et B, et erit jacebat ista causa. Si, inquit, hoc teneo, ut maneant et fixa sint omnia illa, quæ heri diximus, videbas ipse jacere istam causam. Verbum maneant in ejusmodi re admodum frequens: quomodo apud Græcos Plato in Sophista dicit, Μενέτω ὁμολογηθέν. Sic spe alias; nihil opus exemplis. Verbi item jacere usus in hac re frequentissimus. Jacebat ista causa, hic valet, afflicta ista erat et labefacta defensio. Sic infra dieet in hoc libro, vides profecto jacere illud perspicuitatis patrocinium. Faber. Legerim, manent illa omnia. Blaterat iste tamen, et veraces suos esse sensus dicit, vel, blatero iste tamen veraces, &c. Davis.

Veraces suos sensus esse dicit: igitur semper auctorem habes] Rectum sic est. Est enim anthypophora, qualis infra erit, 'cautum est, inquit.' Hic ergo quasi alius quis, qui id pro Lucullo dicat, inducitur. Respondet Cicero, atque addit illi socium Epicurum, ut auctore tam levi magis ei sententiæ fidem deroget. Faber.

§ 80 Hoc est verum esse, confidere suis testibus, et importune insistere?] Sic lego cum interrogatione. Negat verum esse docere suis modo testibus. Paulus Juriscons. in lege 24. De Testibus, cum dicit, testes eos, quos accusator de domo produxerit,

[ocr errors]

interrogari non placuit,' ostendit quid hic licuerit antiquo jure. Suos autem lestes eo magis appellare sensus, eosque improbare, hic videtur, quod eos Heraclitus apud Sextum sic et appellat, et vituperat. Kakol μάρτυρες ἀνθρώποισιν ὀφθαλμοὶ, &c. Faber.

Opinionis enim esse mendacium, non oculorum] Ita dicere solebant Epicurei. Vide Lucretium 1v. 464. Ac, ne plures memorem, Sextum Empi. ricum advers. Mathem. lib. VII. § 203. lib. VIII. § 9. Davis.

Ego Caluli Cumanum ex hoc loco video, Pompeianum non cerno] Sic recte liber Ursini. Vulgo, ego Catuli Cumanam ex hoc loco regionem video, Pompeianum non cerno: unde Lipsius, Epist. Quæst. v. 17. emendabat, ego Catuli Cumanum ex hoc loco e regione video: quod hæc disputatio Baulis fuit habita, et e regione oppositum erat Catuli Cumanum. Idem.

§ 81 Mille et octingenta stadia] Plinius VII. 21. Tradidit Cicero, fuisse qui pervideret cxxxv. м. passuum, Huic et nomen M. Varro reddidit, Strabonem vocatum.' Itaque ex Plinio Cicero emendandus; scribendumque, mille et octoginta, quæ plane efficiunt, CXXXV. M. passuum, ut habent Pliniani libri omnes, tum manu exarati, tum etiam impressi. Harduin. Not. et Emend. ad lib. vit. n. 75.

Quid? talpam non desiderare lumen putas] Vulgo, quid talpam! num desiderare lumen putas? Nos vero tam interpunctionem, quam lectionem Ms. Cantabrigiensis exhibuimus: id quod loci mens omnino postulat. Davis.

Neque tam quererer] Victorius et Gruterus, Neque tam quereretur cum Deo, quod parum longe, quam quod falsum videret. Ad talpam scilicet referunt: quod viderint eruditi.

CAP. XXVI. § 82 Ubi igitur illud est 'semel'] Pertinet hic locus ad illum capitis 25. ‘Eo rem dimittit Epicurus,

si unus sensus semel in vita mentitus enim potuit illa vísa putare, ut erant, est,' &c. Lamb.

§ 84 M. Cotta] Opinor scribendum, ut est in Mss. C. Cotta. Fuit enim Caius Aurelius Cotta bis consul cum P. Servilio Gemino anno post Urbem conditam DI. et DV. Ursinus.

§ 85 Lysippus eodem ære, eadem temperatione, eodem cælo, aqua] Bene Lambinus hic nos admonet, ut quæramus, quid aquæ nomen valeat. Unus tamen Plutarchi locus e libro De Defectu Oraculorum satis docere id potuit in disputatione de nobilitata sede illa Crateræ quæ haberet: inquit ille, airías úλikàs wŵp, kal oídŋpov, καὶ μάλαξιν διὰ πυρὸς, καὶ δι ̓ ὕδατος Baphy. Idem paulo post illa verba etiam quid ignis, quid aqua hic afferat, exponit pluribus. Nec refert quod illud ferreum, hoc autem æneum est opus, de quo Cicero loquitur: ut enim ferri, sic æris Baphy sive Bá etiam Pollux esse docet in lib. VII. 'Cælum,' id est aër. Faber.

CAP. XXVII. 87 Denique videantur] Lego, denique probentur; quod, nisi fallor, postulat sententia. Davis.

Res jam universas profundam] Credo rescribendum, res jam universas non profundam ; addita particula negante. Idem. Particula, quam addit Davisius, Ciceroni adversatur, qui ait profundam, id est acervatim proponam, res universas, id est principia unde ortam dicunt rerum universitatem. Anon.

§88 Siccorum] Id est, sobriorum, non vinolentorum. Ah! scelesta ego, præter alios meum virum fui rata siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxime.' Plautus in Asinaria. Anon.

Illa visa putare, ut erant, et somnia] Siquidem visa sunt vel vera, vel falsa. Fuit cum legendum censerem, illa visa falsa putare, ut erant, et somnia. Jam vero mihi venit in mentem conjectura, quæ longe videtur præferenda. Ea sic se habet: experrectus

esse somnia. Davis.

Dormienti vero æque ac vigilanti probantur] Si non plus probarentur illa visa dormienti quam vigilanti, etiam dormiens ea somnia fuisse censeret. Itaque rescribendum, dormienti vero æque ac vigilantis probabantur. Subintellige visa. Idem.

[ocr errors]

Mater te appello] Ilionam sic alloqui fingitur umbra Polydori. Sed et hic et illa, liberi fuere Hecubes et Priami. Qui fit igitur, ut Polydorus Ilionam matrem dixerit? Lambinus ad Horatii lib. 11. Sat. 3. 60. hoc ideo putat evenisse, quod Hecuba Iliona quoque fuit nominata. At id commentum nullis veterum testimoniis fulcitur. Verius igitur est, Ilionam a Polydoro matrem vocatam; quia Priamus et Hecuba Ilionæ filiæ suæ dederunt eum educandum, quæ Polymnestori regi Thracum erat nupta, quem illa pro filio suo educavit.' Verba sunt Hygini Fab. 109. Eadem est Hieronymi Columnæ sententia ad Ennii Fragmenta. Fabulam sat notam fecit Euripides in Hecuba vers. 3. et seq. Vide et Virgilium En. 111. 49. Ab iis tamen diversus abit is, quem modo dixi, mythologus. Idem.

CAP. XXVIII. § 89 Apud Euripi. dem Hercules] Herc. Fur. vers. 969. Idem.

CAP. XXIX. 93 Sed quid proficit] Patet secundam requiri personam, si modo Tullius impersonale verbum non posuerit. Legas igitur, sed quid proficis? Nihilominus cum terminationem alteram retineant omnes libri; a Ciceronis manu fuisse crediderim, sed quid prosit? Idem.

§ 94 Ego enim... sustinebo] Locus hic mihi parum sanus videtur; nec tamen quicquam juvant codices. Forsan reponendum, ego enim, ut agitator callidus, priusquam ad finem veniat, equos sustinebit... sic me, &c. Idem.

Perspicis] Victorius, percipis. Quod

« PoprzedniaDalej »