Obrazy na stronie
PDF
ePub

NOTE VARIORUM

IN

OPERA PHILOSOPHICA CICERONIS.

ACADEMICORUM

LIBER I.

CAP. I. § 1 In Cumano] Rare vel prædio, inter Gaurum montem et oppidum Puteolos. Ciceronis fait villa in litore, quod ille Puteolanum suum appellavit, et postea Academiam: cum aliam villam, ad Lucrinum lacum, in collibus sitam, vocaret Cumanum suum. Cluverius, Ital. Ant. lib. IV. cap. 2.

§ 2 Libone] Scribonius Libo Varroni pernecessarius erat, vir sane doctus et historiæ scriptor: Liburnicæ autem et Achaicæ classi in bello civili præfuit. Ei libros nuncuparat Varro citatur enim a Macrobio Varro ad Libonem. Turneb.

[ocr errors]

CAP. II. 5 Nihil apta interrogatione concludunt] Interrogatio' hic de mera conclusione rationis, nulla nec interrogatione adhibita nec responsione, intelligitur. Fortasse sumptum est e consuetudine Stoicorum, qui Dialectici per excellentiam appellati sunt. Cicero quidem interrogatiunculas illorum sæpe solet in ea Delph. et Var. Clas.

significatione dicere, ut verbum interrogare, sicut illi pwrav, pro rationem concludere. Clarum exemplum est in libro de Fato, ex Stoicis, cap. 12. Sic enim interrogant, si fatum tibi est,' &c. ubi etiam àpydv Móyov interpretatur interrogationem ignavam. Faber.

Utramque vim, virtutem esse nostri putant] Scientias quidem virtutes esse post Academicos docuerunt Stoici. Quintil. Inst. Orat. lib. 11. cap. 20. hanc rem fuse tractat. Vide Ciceronem de Orat. 1. 18. . 18. de Fin. III. 21. 22. denique Laërtium, VII. 46. Davis.

6 Quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum, &c.] Obscuritatem, si qua est, offundit vocum usurpatio a vulgari usu remota. Res efficientes' appellat Cicero quas vulgo dicimus causas.' Infra cap. 6. De natura autem ... ita dicebant, ut eam dividerent in res duas : ut altera Cicero. 4 MM MM

esset efficiens.' 'Causas' appellat, quas vulgo dicimus fines, vel causas propter quas agunt causæ, quæ appellantur efficientes. Porro Epicurei, cum effici omnia corpusculorum fortnita concursione dicerent, causis finalibus locum nullum relinquebant. Anon.

Effectione] Causa efficiente. Tur

neb.

Adhibenda enim geometria est, &c.] Locus est admodum corruptus, ad quem tamen emendandum aliquantum nos libri veteres adjuverunt; in quorum nonnullis scriptum est materia pro geometria. Omnino vox geometria nihil hic loci habet. Cætera, quæ perverso ordine erant collocata, eadem opera et in suum locum restituta, et perpurgata sunt. Lamb. Nimirum vir ille doctus totum locum sic ediderat, effectio: (adhibenda enim ea materiæ est :) hæc ipsa de vita et moribus, de expetendis fugiendisque rebus. Illi simpliciter pecudis et hominis idem bonum esse censent: apud nostros autem non ignoras, quæ sit et quanta subtilitas: quam quibusnam quisquam queat enuntiare verbis? aut quem ad intelligendum poterit adducere? Sive enim Zenonem, &c. Sed nimis audacem se præstitit. Davis.

§7 Simplex] Non e tribus conflatum generibus, animi, corporis, et fortunæ, sed in sola virtute positum. Turneb.

Antiquitatum] Quadraginta et uno libris constabant. De iis vide Augustinum de Civ. Dei, lib. vi. cap. 3. Idem.

CAP. 111. § 9 Sedem regionum] Nam Roma in regiones quatuordecim divisa erat. Tacitus, Annal. lib. xv. 40. Quippe in regiones XIV Roma dividitur.' Turneb.

Omni fere numero] Omni fere genere versus: nam mixtum erat carminum varietate, ut Quintilianus ait. Idem.

§ 12 Nihil ut iisdem de rebus Græcia desideret] Variis modis hunc locum fatigarunt eruditi. Nam Turnebus reposuit a Græcia desideres. Aldus Nepos edidit, Græca desideres. Grutero denique placuit, Græca desideret. Vide num præstet ea conjectura quæ mihi nuper incidit, nihil ut iisdem de rebus Græcia desideretur. Davis.

CAP. IV. § 13 Veterem] Academiam. Turneb.

Immo vero et istam] Lego ista; nempe quæ contra Philonem disputarat Antiochus. Et ita dant, Ursino teste, libri veteres. Davis.

§16 Ut e Socraticorum libris, maximeque Platonis, intelligi potest] Non equidem capio, qui hoc ex 'Platonis maxime libris' possit intelligi, cum apud eum 'Socrates physica et musica et geometrica disserat.' Jamdiu legendum dixi, maximeque Xenophontis intelligi potest: nam Xenophon ne

§ 8 L. Ælii] De quo in Bruto, gat Socratem de cæli atque naturæ caucap. 56. sis rationibusque unquam disputavisse, ac ne disciplinas quidem cæteras, quæ μalhμaтa Græci appellant, quæ ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse, aut comprobasse. Verba sunt Gellii xiv. 3. Davis.

Menippum] Gellius lib. XIII. cap. 39. Probus in Virgilii Eclog. v1.40. Macrobius lib. 1. cap. 7. 11. et lib. II. c. 7. Varro,' inquit, in illa lepidissima satyra Menippea, quæ inscribitur, Nescis quid vesper velat." Et Charisius lib. I. Vide apud Laërtium Menippi vitam; cujus libri multo ri• su referti. P. Manut.

In laudationibus] Aóyovs, ut videtur, Taplous intelligit; hi enim laudationes' passim vocantur. Davis.

§17 Ita facta est disserendi, quod minime Socrates probabat, ars quædam philosophiæ] Eruditissimi viri magno consensu verbum disserendi hic censent esse delendum, neque video qui ferri possit. Faber.

CAP. v. 19 Adeptum esse omnia

[ocr errors]

e natura] Secundum naturam. Noster, de Fin. lib. v. cap. 17. Hunc statum corporis per se ipsum expe. tit, qui est maxime e natura.' Sic et alibi. Davis.

§ 20 Ad' comprehendendam ingeniis virtutem] Sive cum veteribus editis legas ingenii virtutem, sive cum Lambino Gruteroque malis ad comprehendendam ingeniis virtutem; menti Ciceronis adversatur vox penultima. Nam virtutes proprie dictæ, non solum ingeniis comprehendendæ, sed multo magis vita sunt exprimendæ. Quod si virtutes ingenii pro docilitate et memoria positas arbitreris; bæ non a moribus, sed natura pendent, adeoque in naturam et mores dividi nequeant. Non igitur mihi dubium videtur, quin nomen id sit a librariis additum. Hoc olim suspicati sunt etiam Paulus Manutius et Petrus Faber. De re ipsa vide Cic. de Fin. lib. v. 13. Idem.

Progressio] Пpокожǹ, qua de re extat libellus Plutarchi. Turneb.

§ 21 Animi bonis et corporis] Hasce voces ex margine profectas, adeoque delendas esse censet doctissimus Walkerus. Davis.

CAP. VII. 26 Quintum genus] Eandem de quinta natura Platonis, quam Aristotelis sententiam fuisse scribit Proclus in Timæum. Turneb. Idem affirmat Simplicius in lib. VIII. Phys. Faber.

Mentesque, singulare] Vulgo mentesque singulares, id est, ut Turnebus interpretatur, animi singulorum.

27 Sed subjectam] Nam illis materia prima omni forma et qualitate caret; id est quod aiunt, "An aπolos toriv. Turneb.

ria intelligunt, quæ omnium receptaculum sit. Idem.

Mutare] Novare, aliis atque aliis subinde advenientibus formis. Idem. Non in nihilum] Quia materiam habent, non possunt in nihilum interire, verum in materiam, licet non primam, resolvuntur, sed forma alia novatam, ut in elementa, quæ ipsorum partes sunt. Idem.

Quæ infinite] Id corporibus omnibus convenit, ut in infinita potestate secari possint, ut Academici et Peripatetici, adeoque geometræ omnes censent, repugnantibus Epicureis, qui corpuscula quædam individua ponunt rerum primordia. Idem.

Intervallis] Motus spatia habet, quæ eodem modo ut corpora infinite dividi possunt, ut Aristoteles scribit : cumque tempus, numerus, sit motus primi globi cælestis, eodem modo ejus partes infinite secari possunt. Idem.

§ 28 Qualia] Τὰ ποία, vel πεποιωμέν va, id est, corpora constantia ex materia et forma, vel a forma finita et determinata. Guietus.

§ 29 Quasi prudentiam] Пpóvoιav significat, quæ non tantum sit supremi Dei, verum etiam animi mundi, qui cælestia maxime procurat; in quibus nulla mutatio est, sed constans et ratus ordo. Turneb.

Fortunam] Cicero in Topicis c. 17. 'Cum enim nihil sine causa fiat, hoc ipsum est fortunæ eventus, obscura causa, quæ latenter efficit.' Sed nescio quo modo vis affertur vocabulis, et eorum notiones conturbantur. Ita enim efficitur, ut cum fatum et fortuna plurimum differant, unum tamen idemque esse videantur. Idem.

CAP. VIII. 30 In ratione] In ora tione legendum fortassis esse videatur. Idem.

Tota omnia accipere possit] Elementa et materia omnia quæcumque gignuntur accipiunt, omniumque rerum formas induunt: aut quicquid gigni- Quanquam] Veri disceptatio et ditur, elementa et materiam accipit, judicatio dialectices propria est: ad eaque formis mutat et novat. Alii veri autem notionem duo comparata possint et mutari legunt, ac de mate- sunt, quæ Kρithpia dicuntur, sensus

et mens. Plato tamen sensui quam minimum tribuit, ac prope nihil: plurimum menti. Idem.

Oriretur] Nam quamdiu in hoc corpore inclusus est animus, sensuum ministerio et servitio utitur ad rerum cognitionem; qui tamen ea tantum percipiunt quæ nunquam vere sunt, sed esse videntur. Idem.

Id quod semper] Plato in Timao: 'Quid est quod semper sit, neque ul. lum habeat ortum; et quod gignatur, nec unquam sit? quorum alterum intelligentia et ratione comprehendi. tur; quod unum atque idem semper est: alterum quod affert opinionem, per sensus, rationis expers; quod totum opinabile est; id gignitur et interit, nec unquam esse vere potest. Mens igitur rerum species quæ simplices sunt et uniusmodi (nihil enim in eis compositum, multiplex, varium, ut in iis quæ creata sunt) percipit.' Idem.

31 Ita mobiles] In Theæteto et Timæo id a Platone pluribus tractatur: atque hac in re, ut Laërtius ait, Heracliti sententiam sequebatur, om nia mobilia et fluxa esse profluentis more censentis. Idem.

[ocr errors]

Laberentur] Cicero in Oratore ad Brutum cap. 3. Has rerum formas appellat ideas... Plato; easque gigni negat, et ait semper esse, ac ratione et intelligentia contineri: cætera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu.' Idem.

Opinabilem] Quod enim rationis est expers, quodque in sensu considit, opinabile est, ut ait Plato: opinionem enim creat, non firmam scientiam. Idem.

§ 32 Motionibus] Animi agitationibus: nam in cogitando animus Platoni movetur. Alii notionibus legunt, quæ explicantur definitionibus et etymologiis, ut rationes argumenta tione. Idem.

Definitiones] Semper enim Platoni in omni institutione proficisci placet

a definitione. Idem.

Verborum] Qua de re plurima Pla. to disserit in Cratylo. Notatio autem vim et notionem verbi declarat. Idem.

Rerum notis] Quasi signis et indi. ciis. Metaphora est. Idem.

In qua] Non est quo pronomen fœminiuum referatur. Forsan rescribendum ibique. Davis. Refertur ad id quod supra, tertia philosophiæ pars.' Anon.

Ratione] Ratiocinatione: nam σvλXoyoμdv Stoici λóyov vocare solebant, et eorum more alii. Dialectica autem posita est in probationibus et conclusionibus: illæ argumenta babent, hæ argumenta in ratiocinationes includunt. Turneb.

33 Prima] Ratio, in qua posteriores aliquid mutaverunt, ut mox dicet. Idem.

Cujus quas acceperim disputationes] Per disputationes Turnebus intelligit ea quæ in disputationem vocata sunt, seu de quibus fuit contentio. Sed ei voci talem vim competere non crediderim. Verumtamen illa quidem Tullii mens est, ut forsan verba mendo quodam laborent. Lego, cujus quas acceperim mutationes, vel immutationes. Davis.

CAP. IX. Aristoteles] In his quæ inscripsit μerà тà quoinά. Plato autem species induxerat ad disputationum definitiones, ut ait Aristoteles. Itaque ea de causa a Cicerone idea dialecticæ hic attributa est. Turneb.

Fregit] In lib. De Beata Vita, ut Cicero ait Tuscul. v. 9. et in Callisthene, in quo illam laudavit sententiam, vitam regit fortuna, non sapientia.' Turneb.

§35 Peracute moveretur] Acutissimi esset ingenii. Noster de Leg. lib. II. cap. 18. Qui modo ingenio possit moveri.' Vide de Orat. 1. 25. Davis.

CAP. X. 37 Rejecta autem quæ minoris] Attende sis orationis seriem.

[ocr errors]

Quæ secundum naturam sunt, ea sumenda. Ex sumendis alia pluris sunt æstimanda, minoris alia. Quæ pluris, præposita; quæ minoris, rejecta. Ergo, si Diis placet, rejecta sunt 'sumenda;' quod prorsus repugnat. Quin et hæc rejecta (qualia sunt dolor, morbus, et similia) non karà þúoiv, sed mapà púơi dicebant Stoici. Vide Stobæum Eclog. Ethic. lib. II. pag. 173. et Ciceronem Tusc. 11. 7. Quæ cum ita sint, hunc locum vel vitiosum, vel mutilum putat Just. Lipsins Mannd. ad Phil. Stoic. lib. 1. Dissert. 23. Nec aliter sane fieri potest. Certe rejecta, sive àñoñponyμéva, nulla æstimatione digna esse, kal woλλhν exew araşíav statuerunt. Vide Tullium de Fin. lib. III. cap. 15. 16. et Stobæum Eclog. Ethic. p. 173. Auctore quidem Sexto Pyrrhon. Hypot. lib. 1. c. 24. sect. 191. tradunt Stoici esse προηγμένα μὲν τὰ ἱκανὴν ἀξίαν ἔχοντα, ὡς ὑγίειαν, πλοῦτον: ἀποπροηγμένα δὲ τὰ μὴ ἱκανὴν ἔχοντα ἀξίαν, ut nostro favere videatur. At ibi legerim τὰ ἱκανὴν ἔχοντα ἀπαξίαν. Sic certe loquitur advers. Mathem. lib. XI. sect. 62. Quid igitur ? Lego sed quæ essent media: ex iis alia pluris, &c. Noster de Fin. lib. 1v. cap. 25. Media illa, inquit, Zeno, inter quæ nibil interest, tamen ejusmodi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia rejicienda, alia omnino negligenda,' &c. Vide sis et lib. v. c. 30. Idem.

Officia autem, et servala, prætermissaque, media putabat] Ornamenti cansa et iterari notum est: inferri antem que post et, quod hic Cicero facit, minus tritum est in consuetudine Latinæ linguæ. Itaque, ne mendosus locus putetur, exempla subjungam. Lib. iv. de Finib. Omne animal ip sum sibi commendatum, ut se et salvum in suo genere, incolumemque vellet.' Et lib. v. cap. 22. 'Quis est qui non intelligat et eos ... nosque cum ea,' &c. Manut. De re ipsa vide lib. 111. de Finib. cap. 17. et 18.

§ 38 Natura aut more] Quæ enim natura perfectæ sunt, ab illis in ra tione ponuntur, ut docilitas, memoria: quæ more, fere in ea animi parte quæ per se rationis est expers, perturbationibusque agitatur: quanquam rationi paret. Turneb.

In ratione] Nam Zenoni virtus nihil aliud est, quam perfecta ratio, vel quam constans et perpetua ratio vitæ. Has definitiones a Stoicis lib. 1. Legum Cicero mutuatus est. Quin etiam Zeno perturbationes in opinione et judicio posuit. Idem.

Posse arbitrarentur] Neque enim quisquam Academicorum et Peripateticorum, ut censet Cicero, affirmavit, qui virtutem unam haberet, eum omnes habere. Id adeo vitæ docent exempla. Nam fere prudentia timidior est, et philosophi libentins in lectulo quam prælio moriuntur: multosque abstinentissimos et inno centissimos videmus, qui ut inju riam non faciunt, ita, cum infertur aliis, minime propulsant. Stoici non putant sejungi posse. Laërtius: τὰς αρετάς φασιν ἀντακολουθεῖν ἀλλήλαις, καὶ τὸν μίαν ἔχοντα, πάσας ἔχειν' id est, virtutes aiunt seipsas mutuo sequi, ut qui unam habeat omnes habeat. Eorum sententiæ etiam astipulator Alexander, Aristotelis interpres, disseritque ἀρετὰς ἀντακολουθεῖν ἀλλή Xais, libro secundo de Animo. Idem. Contraherent] Vide Tusc. IV.

CAP. XI. 39 Quinlam] Quatuor tantum elementa Zeno ponit, quintam autem naturam non agnoscit: cælum enim igneum esse putat. Turneb.

Ab ea quæ expers esset] Natura scilicet. Aliis natura, quæ vis est effi. ciens, corpore vacat: Zenoni corporata est, ignis scilicet; proinde et animus qui ex ea gignitur: nec solum natura, sed qualitates etiam omnes illis corporatæ sunt, extatque in Stoicos hac de re libellus Galeno adscriptus, et hi ab Alexandro graviter

« PoprzedniaDalej »