Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

I

Regulus vero non debuit conditiones 18 pactionesque bellicas et hostiles perturbare perjurio. Cum justo enim et legitimo hoste res gerebatur; adversus quem et totum jus feciale, et multa sunt jura communia. Quod ni ita esset, nunquam claros viros senatus vinctos hostibus dedidisset.19 xxx. 109. [p. 74.] At vero T. Veturius, et Sp. Postumius, cum iterum consules essent, quia, cum male pugnatum apud Caudium esset, legionibus nostris sub jugum missis, pacem cum Samnitibus fecerant, dediti sunt his: " injussu enim populi senatusque fecerant: eodemque tempore Ti. Numicius, Q. Mælius, qui tum tribuni plebis erant, quod eorum auctoritate pax erat facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur. Atque hujus deditionis ipse Postumius, qui dedebatur,' suasor et auctor fuit: quod idem,+ multis annis post, C. Mancinus; qui, ut Numantinis, quibuscum sine senatus auctoritate foedus fecerat, dederetur, rogationem suasit eam, quam L. Furius et S. Atilius ex senatus-consulto ferebant: qua accepta, est hostibus deditus. Honestius hic, quam Q. Pompeius, quo (cum in eadem causa esset) deprecante, accepta lex non est. Hic ea, quæ videbatur utilitas, plus valuit, quam honestas: apud superiores, utilitatis species falsa ab honestatis auctoritate superata est. 110. At non debuit ratum esse, quod erat actum per vim. Quasi vero forti viro 5 vis possit adhiberi. Cur igitur ad senatum proficiscebatur, cum præsertim de captivis dissuasurus esset? Quod maximum in eo est, id reprehenditis. Non enim suo ju

Basil.-17 Voc. enim uncis inclusit Beier.-18 Ita plurimi codd. et edd. fere omnes; condictiones Bern. 4. 5. Basil. Orell. Cf. Topic. § 82. et Forcellin. in v. 'Condictio.' perjurio perturbare Bern. 3.-19 Bern. 1. a m. pr. Bern. 5. Basil. hostibus dedisset; Bern. 4. hostibus detulisset.

CAP. XXX. 1 Dediti sunt iis Bern. 2. Basil. Orell. injussu enim senatus fecerant Bern. 3.-2 Eodem tempore Bern. 4. Victor. Ti. Minutius Bern. 1. 2. 3. Basil. Victor. Q. Æmilius Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. ut pax Samnitibus Basil.-3 Lamb. Petr. 1568. ipse qui dedebatur Posthumius.—4 Qui item Magnol. Manut. Lamb. P. Furius de Oudendorpii correctione ad Obseq. p. 82. Beier. Nobb. Billerb. Orell. Sex. Atilius, omisso et, Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. et Sex. Atilius Bern. 5. Victor. Magnol. Manut.-5 Quasi vero viro forti Petr. 1568.-6 Cur igitur Regulus Bern. 3. de captivis omittit idem codex.-7 Quod m. est in eo Lamb.

dicio stetit, sed suscepit causam, ut esset judicium senatus; cui nisi ipse auctor fuisset, captivi profecto Pœnis redditi essent. Ita incolumis in patria Regulus restitisset: quod quia patriæ non utile putavit, idcirco sibi honestum et sentire illa, et pati, credidit. Nam, quod aiunt, quod valde utile sit, id fieri honestum; immo vero esse, non fieri. Est enim nihil utile, quod idem non honestum : 9 nec, quia utile, honestum est; sed, quia honestum, utile. Quare, ex multis mirabilibus exemplis, haud facile quis dixerit hoc exemplo aut laudabilius aut præstantius. XXXI. 111. Sed, ex tota hac laude Reguli, unum illud est admiratione dignum, quod captivos retinendos censuerit. Nam, quod rediit, nobis nunc mirabile videtur: illis quidem temporibus aliter facere non potuit. Itaque ista laus3 non est hominis, sed temporum : nullum enim vinculum, ad astringendam fidem, jurejurando majores arctius esse voluerunt. Id indicant leges in XII Tabulis; indicant sacratæ ; indicant foedera, quibus etiam cum hoste devincitur fides; indicant notiones animadversionesque censorum; qui nulla de re diligentius, quam de jurejurando, judicabant. 112. L. Manlio, A. F. cum dictator fuisset, M. Pomponius, tribunus plebis, diem dixit, quod is paucos sibi dies ad dictaturam gerendam addidisset: criminabatur etiam, quod Titum filium (qui postea est Torquatus appellatus) ab hominibus relegasset, et ruri habitare jussisset. Quod cum audivisset adolescens filius nego

Petr. 1568. id omittit Basil.-8 Bern. 3. quod nisi. Statim, Pœnis omittunt codex unus Oxon. Beier. et Billerb. redditi fuissent Basil. itaque incolumis in eodem cod. idcirco honestum sibi Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol.-9 Lall. e cod. Reg. honestum sit. Mox, est omittunt Bern. 1. 2. 4. Lamb. Petr. 1568. Lall. Beier. Orell.

CAP. XXXI. 1 Basil. Lamb. Petr. 1568. est illud. Mox, censuit Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Heusing. Gernh. Beier, Orell.-2 Pro nunc Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. Pearc. babent non. Tum, facere aliter Lamb. Petr.3 Ita ista laus Bern. 1.-4 Indicant id leges XII tabularum codex unus Oxon. Lamb. Id indicant leges in XII tabulis, indicant [lacuna], indicant sacra Basil. Id indicant leges sacrata de Beierii conj. Billerb. Id indicant duodecim, indicant leges sacrata conj. nescio quis ap. Orell. indicant sacra Bern. 3. Magnol. Manut. indicant notationes edd. ante Grut. item Facciol. indicant in notiones Bern. 2.-5 Bern. 3. esset. Mox, dies sibi in eodem cod. gerendam omittit Petr. 1568. Torquatus postea est Magnol. Manut. qui p. est T. appellatus de J. F. Heusingeri sententia delerunt Beier. et Billerb. et rure Bern. 3.-6 Quod

tium exhiberi patri; accurrisse Romam, et cum prima luce Pomponii domum venisse dicitur. Cui cum esset nuntiatum; quod illum iratum allaturum ad se aliquid contra patrem arbitraretur; surrexit e lectulo; remotisque arbitris, ad se adolescentem jussit venire. At ille, ut ingressus est, confestim gladium destrinxit, juravitque, se illum statim interfecturum, nisi jusjurandum sibi dedisset, se patrem missum esse facturum. [p. 75.] Juravit hoc coactus terrore9 Pomponius: rem ad populum detulit: docuit, cur sibi causa desistere necesse esset: Manlium missum fecit. Tantum temporibus illis jusjurandum valebat. Atque hic T. Manlius is est, qui, ad Anienem, Galli, quem ab eo provocatus occiderat, torque detracto, cognomen invenit: cujus tertio consulatu Latini ad Veserim fusi, et fugati: magnus vir in primis, et qui, perindulgens in patrem, idem acerbe severus in filium. XXXII. 113. Sed, ut laudandus Regulus in conservando jurejurando, sic decem illi (quos post Cannensem pugnam juratos ad senatum misit Hannibal, se' in castra redituros ea, quorum potiti erant Pœni, nisi de redimendis captivis impetravissent), si non redierunt, vituperandi. De quibus non omnes uno modo: nam Polybius, bonus auctor inprimis, scribit,' ex decem

10

cum audisset in eodem cod. adolescens, filii negotium Basil. et cum primo lucis Bern. 3. Anem. et cum primo luci Beier. Orell. et prima luce Magnol. Manut. Lamb. Facciol.-7 Ita Bern. 1. 4. 5. Victor. Magnol. Manut. Petr. 1568. Pearc. Facciol. qui Bern. 2. 3. Lamb. Græv. Colon. 1748. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. cumque Basil. adolescentem ad se Bern. 4.-8 At ille ut congressus Bern. 3. gladium distrinxit Basil. cum plerisque edd. gladium instruxit Bern. 4. se omittunt Gud. 3. Basil. illum confestim interf. Bern. 3. sibi omittunt Bern. 4. Victor. Magnol. Manut. Heusing. Gernh. Beier.-9 Juravit h. terrore coactus Bern. 1. 2. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. cur sibi a causa Bern. 5. Magnol. Manut. Facciol. causa omittit Bern. 2. cur causa desistere sibi Basil.-10 Bern. 2. idem qui. Mox, Gallo torquem detraxit Bern. 3. Gallum quendam ab eo Basil. torque detracta codex unus ap. Orell. Ald. Gryph. ad Veserin Bern. 3. fugati sunt Bern. 3. Victor. qui semper indulgens Bern. 3. qui nuper indulgens Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. acerbus et severus Bern. 5. Magnol. Manut.

CAP. XXXII. 1 Bern. 5. Magnol. Manut. Facciol. omittunt se. Mox, reversuros Victor. erant potiti Bern. 1. 2. 3. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Schutz. Beier. Orell. potiti omittunt Bern. 4. 5. Basil. -2 Basil. scribit inprimis; Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Pearc. Schutz. Beier. Olshausen. Orell. omittunt scribit. Mox, qui tunc Bern. 5. Magnol. Manut. revertisse dicit Bern. 3. Victor. re a senatu Bern. 3. Victor. Pearc. ex decem

omittunt Gud. 3. Heusing. Gernh. Beier. Olshausen. Nobb. postquam egres.

nobilissimis, qui tum erant missi, novem revertisse, a senatu re non impetrata; unum ex decem, qui paulo post, quam egressus erat e castris, redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romæ remansisse. Reditu enim in castra, liberatum se esse jurejurando interpretabatur: non recte : 3 fraus enim astringit, non dissolvit [perjurium]. Fuit igitur stulta calliditas, perverse imitata prudentiam. Itaque decrevit senatus, ut ille veterator et callidus vinctus ad Hannibalem duceretur. 114. Sed illud maximum: octo hominum millia tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent a Paulo et Varrone, consulibus. Eos senatus non censuit redimendos, cum id parva pecunia fieri posset; ut esset insitum militibus nostris aut vincere, aut emori. Qua quidem re audita, fractum animum Hannibalis scripsit idem, quod senatus populusque Romanus, rebus afflictis, tam excelso animo fuisset. Sic, honestatis comparatione, ea, quæ videntur utilia, vincuntur. 115. Acilius autem, qui Græce scripsit historiam, plures ait fuisse, qui in castra revertissent, eadem fraude, ut jurejurando liberarentur; eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos. Sit jam 3 hujus loci finis. Perspicuum est enim,' quæ timido animo, humili, demisso, fractoque fiant, (quale fuisset Reguli factum, si aut de captivis, quod ipsi opus esse videretur, non quod reipublicæ, censuisset, aut domi remanere voluisset) non esse utilia, quia sint flagitiosa, foeda, turpia.

8

sus Bern. 1. 2. 5. Basil. e castris rediit, sed quasi Bern. 1.-3 Basil. non recte interpretabatur. Mox, distringit Bern. 1. 2. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Petr. 1568. uncis inclusit perjurium solus Ernesti.-4 Gud. 3. Petr. 1568. octo millia hominum. Mox, periculum mortis defugissent Bern. 3. Orell. in periculo m. defugissent Basil. qui in castris relicti in eodem cod. et a Varrone Bern. 1. 2. 3. Heusing. Beier. Örell.-5 Bern. 3 omittit id. Mox, fieri potuisset Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. aut mori Basil. Billerb.-6 Bern. 1. 2. 4. Basil. Victor. Magnol. Manut. Pearc. Heusing. Gernh. Beier. Olshausen. Orell. scribit. 7 Magnol. Manut. Lamb. ille qui Græce; Petr. 1568. ille qui Gracia.-8 Sit etiam Bern. 1. Fit jam Basil. Sed jam h. l. finis sit Bern. 3. Pal. 1. jam omittit Anem.-9 Persp. est enim ea Bern. 1. 4. Basil. Victor. Petr. 1568. Pearc. Heusing. Beier. Orell. quod sibi opus Basil. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. esse videret Magnol. Manut. Lamb. quia sunt codd. aliquot, Magnol. Manut. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. fæda et turpia Bern. 2. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc.

XXXIII. 116. Restat quarta pars, quæ decore, moderatione, modestia, continentia, temperantia, continetur. Potest igitur' quicquam esse utile, quod sit huic talium virtutum choro contrarium? Atqui ab Aristippo Cyrenaici, atque Annicerii,' philosophi nominati, omne bonum in voluptate posuerunt; virtutemque censuerunt ob eam rem esse laudandam, quod efficiens esset voluptatis. Quibus obsoletis, floret Epicurus, ejusdem fere adjutor auctorque sententiæ. Cum his, viris3 equisque, ut dicitur, si honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum est. 117. Nam, si non modo utilitas, sed vita omnis beata, corporis firma constitutione, ejusque constitutionis spe explorata, (ut a Metrodoro scriptum est) continetur; certe hæc utilitas, et quidem summa, (sic enim censent) cum honestate pugnabit. Nam, ubi primum prudentiæ locus dabitur? an, ut conquirat undique suavitates? Quam miser virtutis famulatus, servientis voluptati! Quod autem munus prudentiæ ? an legere intelligenter voluptates? Fac nihil isto esse jucundius; quid cogitari potest turpius? [p. 76.] Jam, qui dolorem summum malum dicat, apud eum quem habet locum fortitudo, quæ est dolorum laborumque contemtio? Quamvis enim multis in locis dicat Epicurus (sicut hic dicit) satis fortiter de dolore; tamen non spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona voluptate terminaverit, mala dolore: ut, si illum audiam de continentia et temperantia, dicit ille quidem multa multis locis: sed aqua hæret, ut aiunt: nam qui potest 7 temperantiam laudare is, qui ponat summum bonum in voluptate? Est enim temperantia libidinum inimica; libidines autem consectatrices voluptatis. 118. Atque in his tamen tribus generibus,

CAP. XXXIII. 1 Petr. 1568. omittit igitur. Mox, utile esse Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Facciol.-2 Annicerei Goth. ob rem eam Facciol.-3 Cum his veris Bern. 2. 4. 5. Cum iis veris Basil. Cum his velis Victor. Magnol. Manut. est in fine periodi delevit Facciol.-4 Basil. Victor. intelligetur.-5 Magnol. Manut. excogitari.-6 Lamb. et Facciol. judicat. Mox, quem habeat Petr. 1568. Mox, multis locis, omisso in, Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Heusing. Gernh. Beier. Orell. sicuti dicit Bern. 3. Heusing. Gernh. Schutz. Orell. sicut dicit Beier. Billerb. sicut id dicit Bern. 1. 2. 4. tamen non id codd. et edd. ante Ernesti.-7 Nam quomodo potest Magnol. Manut. Num quomodo poterit Bern. 5. qui ponit Basil.-8 Atque in iis Bern. Basil. gene

« PoprzedniaDalej »