Obrazy na stronie
PDF
ePub

cissent, brevi tempore, aut vivum aut mortuum Jugurtham se in potestatem populi Romani redacturum. Itaque factus est ille quidem consul; sed a fide justitiaque discessit, qui optimum et gravissimum civem, cujus legatus, et a quo missus, esset, in invidiam falso crimine adduxerit.3 80. Ne noster quidem Gratidianus officio boni viri functus est tum, cum prætor esset, collegiumque prætorum tribuni plebis adhibuissent, ut res nummaria de communi sententia constitueretur. Jactabatur enim temporibus illis nummus, sic, ut nemo posset scire, quid haberet. [p. 68.] Conscripserunt communiter edictum, cum poena atque judicio; constitueruntque, ut omnes simul in Rostra post meridiem escenderent: et ceteri quidem alius alio; Marius a subselliis in Rostra recta; idque, quod communiter compositum fuerat, solus edixit. Et ea res (si quæris) ei magno honori fuit: omnibus vicis statuæ; ad eas thus, et cerei. Quid multa? nemo unquam multitudini fuit carior. 81. Hæc sunt, quæ conturbant homines in deliberatione nonnunquam, cum id, in quo violatur æquitas, non ita magnum; illud autem, quod ex eo paritur, permagnum, videtur: ut Mario, præripere collegis et tribunis plebis popularem gratiam, non ita turpe; consulem ob eam rem fieri, quod sibi tunc proposuerat, valde utile videbatur. Sed omnium una regula est, quam tibi cupio

Gernh. Schutz. Beier. Billerb. populo Romano redacturam Victor.-3 Basil. adduxisset.-4 Nec Basil. Magnol. Manut. Marius Gratidianus Lamb. viri boni Bern. 1. 2. 4. Petr. 1568. Gernh. Beier. Orell. tune, cum Bern. 5. Petr. 1568. collegiumque prætorium Bern. 1. 2. 5. Magnol. Manut. tribuni plebi Bern. 1. 2. Heusing. Beier. Orell. plebis omittit Basil, sententia statueretur Gud. 3. probante J. F. Heusing. labefactabatur enim Bern. 3. cod. Lil. Petr. 1568. jactabatur e. t. i. n. s. ut n. p. s. quid haberet uncis inclusit Lamb.-5 Bern. 4. ut omnes simul. Mox, meridiem ascenderent Bern. 2. 3. 4. meridiem descenderent Bern. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Colon. 1748. Facciol. ab subselliis Bern. 1. 2. Orell.-6 Magnol. Manut. statuæ facta sunt. Mox, thus, cerei Bern. 2. 3. 4. Basil. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Orell.-7 Hæc s. q. conturbant, omisso homines, Bern. 3. Victor. Græv. Pearc. Colon. 1748. Gernh. Schutz. Hæc s. q. conturbent, omisso item homines, Bern. 2. 4. Bern. 1. a m. sec. Lamb. Petr. 1568. Beier Orell. Hac s. q. conturbent animos Basil. non ita magnum est Bern. 5. non est ita magnum Basil. est non ita magnum Victor. non habetur ita magnum Mag. nol. Manut. Lamb. et tr. plebi Bern. 1. 2. Beier. Orell. gratiam popularem Basil. tum proposuerat Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Heusing. Gernh. Beier. Orell. 8 Bern. 3. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. quam cupio

esse notissimam: aut illud, quod utile videtur, turpe ne sit; aut, si turpe est, ne videatur esse utile. Quid igitur?? possumusne aut illum Marium virum bonum judicare, aut hunc? Explica atque excute intelligentiam tuam, ut videas, quæ sit in ea species, forma, et notio, viri boni. Cadit ergo in virum bonum, mentiri emolumenti sui causa, criminari, præripere, fallere? Nihil profecto minus. 82. Est ergo ulla res tanti, aut commodum ullum tam expetendum," ut viri boni et splendorem et nomen amittas? Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quæ dicitur, possit, quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem justitiamque detraxerit? Quid enim interest, utrum ex homine se quis conferat in belluam," an hominis figura immanitatem gerat bellua? XXI. Quid? qui omnia recta et honesta negligunt, dummodo potentiam consequantur, nonne idem faciunt, quod is,' qui etiam socerum habere voluit eum, cujus ipse audacia potens esset? Utile ei videbatur plurimum posse alterius invidia. Id quam injustum in patriam, quam inutile, quam turpe esset, non videbat. Ipse autem socer3 in ore semper Græcos versus de Phoenissis habebat, quos dicam ut potero, incondite fortasse, sed tamen, ut res possit intelligi:

Nam, si violandum est jus, regnandi gratia Violandum est: aliis rebus pietatem colas. Capitalis Eteocles, vel potius Euripides, qui id unum,

tibi. Mox, nec videatur Bern. 2. ne esse utile videatur Victor.-9 Quid ergo Bern. 1. judicare atque hunc Bern. 1. 2. 5.-10 Lamb. si qua sit; Victor. quæ sit in ea specie forma et notio.-11 Basil. expeditum. Statim, et nomen et splen dorem Basil. Lamb. Petr. 1568. tantum possit u. i. q, d. quantum, &c. Lamb.→ 12 Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Lall. se convertat quis in belluam; Beier. Billerb. se quis convertal in belluam. Actutum, an in hominis Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Lall. Facciol. Beier. Orell. prob. Ochsn. Ecl. Cic. p. 133. Cf. Off. in. §32.

CAP. XXI. 1 Bern. 5 omittit is. Mox, etiam omittit Bern. 4. cujus audacia ipse in eodem cod.-2 Utile enim Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Utile enim ei Basil. et quam turpe, et quam inutile esset Bern. 4. Basil. Heusing. Gernh. Beier. Orell. quam inutile omittunt Bern. 1. 2. 3. quam turpe, quam inutile esset Lamb. Petr. 1568.-3 Ipse socer Bern. 5. versus Euripidis de P. Magnol. Manut. Lamb. res omittit Bern. 3.-4 Verba, vel potius Euripides, de Wyttenb. et Porsoni sententia uncis inclusit Gernh. delevit Schutz. Ca

5

quod omnium sceleratissimum fuerit, exceperit. 83. Quid igitur minuta colligimus, hæreditates, mercaturas, venditiones fraudulentas? Ecce tibi, qui rex populi Romani dominusque omnium gentium esse concupierit, idque perfecerit. Hanc cupiditatem si honestam quis esse dicit, amens est: probat enim legum et libertatis interitum, earumque oppressionem tetram et detestabilem, gloriosam putat. Qui autem fatetur, honestum non esse, in ea civitate quæ libera fuit, quæque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile; qua hunc objurgatione, aut quo potius convicio, a tanto errore coner avellere? Potest enim 9 (Dii immortales!) cuiquam esse utile fœdissimum et teterrimum parricidium patriæ; quamvis is, qui se eo obstrinxerit, ab oppressis civibus Parens nominetur? Honestate igitur dirigenda utilitas est, et quidem sic, ut hæc duo verbo 1° inter se discrepare, re tamen unum sonare, videantur. 84. Non habeo," ad vulgi opinionem, quæ major utilitas, quam regnandi, esse possit: nihil contra inutilius ei, qui id injuste consecutus sit, invenio, cum ad veritatem cœpi revocare rationem. [p. 69.] Possunt enim cuiquam esse utiles angores, solicitudines, diur

pitalis Euripides, vel potius Eteocles conj. Gesner. probante Hensing. id unum solum Bern. 5. Magnol. Manut. id unum vitium Basil. sceleratissimum omnium Petr. 1568. fuerat Bern. 4. 5. Basil. et edd. præter Pearc. et Ernesti.-5 Ecce qui tibi Bern. 4. Ecce tibi dico, qui Bern. 5. concupiverit Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Beier. Orell. et id perfecerit Bern. 3. id perfecerit Bern. 4.-6 Hanc c. si quis hon. Bern. 3. 4. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. esse deest in Bern. 3. a m. pr. uncis inclusit Beier. delevit Billerb. dicat Victor. ducit Lamb. Petr. 1568.-7 Probat enim et legum Bern. 3. Lamb. Petr. 1568.-8 Qui autem fateatur Manut. ea omittit Facciol. fuit deest in Bern. 3. a m. pr. fuerit est in marg. a m. sec. esse debebat Bern. 5. ei omittunt Gud. 1. Hensing. Gernh. Beier. Billerb. qui facere Basil. Hensing. Gernh. Beier. Billerb. quid facere Bern. 1. 2. 4. Pro convicio Basil. habet vitio. Deinde, coner evellere Bern. 4. Victor. coner avertere Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Facciol.-9 Bern. 2 omittit enim. Mox, is omittit Lamb. eo omittit Magnol. quamvis eo qui se obstrinxerit Manut. Facciol.-10 Bern. 1.4. 5. Victor. Magnol. Manut. hæc duo verba. Mox, re unum sonare Bern. 3. Heusing. Gernh. Beier. Orell. unum sonare, omisso re, Bern. 1. 2. Victor. Lamb. unum tamen sonare, omisso item re, Basil. sed tamen unum sonare Bern. 5. Magnol. Manut. Petr. 1568.-11 Non habet Bern. 1. Nunc abeo Bern. 4. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Nunc ab eo Bern. 5. a vulgi opinione Basil. Magnol. Manut. qui id non juste duo codd. ap. Orell. qui injuste Bern. 2. 3. Beier. Orell. qui non juste Heusing. Gernh. Billerb. quid in

ni et nocturni metus, vita insidiarum periculorumque plenissima ?

13

15

Multi iniqui atque infideles regno, pauci sunt boni,12 inquit Accius. At cui regno? quod, a Tantalo et Pelope proditum, jure obtinebatur. Nam quanto plures ei regi putas, qui exercitu " populi Romani populum ipsum Romanum oppressisset, civitatemque non modo liberam, sed etiam gentibus imperantem, servire sibi coëgisset? 85. Hunc tu quas conscientiæ labes in animo censes 14 habuisse? quæ vulnera? Cujus autem vita ipsi potest utilis 1 esse, cum ejus vitæ ea conditio sit, ut, qui illam eripuerit, in maxima et gratia futurus sit et gloria? Quod si hæc utilia non sunt, quæ maxime videntur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis; 16 satis persuasum esse debet, nihil esse utile, quod non idem honestum sit. XXII. 86. Quanquam id quidem, cum sæpe alias, tum Pyrrhi bello a C. Fabricio,' consule iterum, et a senatu nostro, judicatum est. Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potente; perfuga ab eo venit in castra Fabricii, eique est pollicitus, si præmium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum, et eum veneno necaturum. Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum: idque factum ejus a senatu laudatum est. Atqui, si speciem utilitatis opinionemque quærimus, magnum illud bellum perfuga unus, et gravem adversarium

juste Bern. 1.-12 Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. boni sunt ; Bern. 3. benivoli sunt. Mox Attius Lamb. Schutz. Beier. et a Pelope Heusing. Gernh.-13 Magnol. Manut. qui cum exercitu. Mox, populum Romanum ipsum Bern. 3. gentibus omittit Basil.-14 Bern. 3. censes in animo.-15 Bern. 4. utilis potest ipsi. Statim, ea omittit Victor. in maxima gratia Bern. 5. Basil. Magnol. Manut.-16 Bern. 4. dedecoris, aut turpitudinis. Deinde, quod non idem h. sit solus Ernesti e cod. Cur. idem omittunt alii codd. et edd.

CAP. XXII. 1 Basil. a Fabricio. Mox, iterum a senatu Bern. 4.-2 Cum enim Pyrrhus Bern. 1. Petr. 1568. Beier. Cum rex Pyrrhus Basil. ultro bellum in eodem cod. cumque id de imperio Bern. 4. sibi posuisset Gud. 1. Hensing. Gernh. Beier. ei proposuisset Bern. 5. Magnol. Manut. se ceu clam Bern. 4.-3 Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Heusing. Gernh. Beier. Orell, idque ejus fuctum. Statim, laudatum a senatu est Bern. 1. 2. 3. 4. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Orell. est omittit Basil.-4 Atque Basil. Petr. 1568. et imperii gravem adversarium Bern. 4. et flagitium et dede

6

imperii, sustulisset: sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere, superatum. 87. Utrum igitur utilius vel Fabricio,5 qui talis in hac urbe, qualis Aristides Athenis fuit, vel senatui nostro, qui nunquam utilitatem a dignitate sejunxit, armis cum hoste certare, an venenis? Si gloriæ causa imperium expetendum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria: sin ipsæ opes expetuntur quoquo modo, non poterunt utiles esse cum infamia. Non igitur utilis illa L. Philippi, Q. F. sententia: quas civitates L. Sulla, pecunia accepta, ex 7 senatusconsulto liberavisset, ut hæ rursus vectigales essent; neque his pecuniam, quam pro libertate dederant, redderemus. Est ei senatus assensus: * turpe imperio; piratarum enim melior fides, quam senatus. At aucta vectigalia: utile igitur. Quousque audebunt dicere quicquam utile, quod non honestum? 88. Potest autem ulli imperio, quod gloria fultum esse debet," et benevolentia sociorum, utile esse odium et infamia? Ego etiam cum Catone meo sæpe I dissensi. Nimis mihi præfracte videbatur 12 ærarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis; cum in hos benefici esse deberemus; cum illis sic agere, ut cum colonis nostris solemus; eoque magis, quo illa ordinum conjunctio ad salutem reipublicæ pertinebat. Male etiam Curio, cum causam Transpadanorum æquam esse dicebat: scmper autem

cus Bern. 5.-5 Visum igitur u. v. Fabricio Victor. Utrum i. utilius Fabricio Bern. 3. a dignitate utilitatem Bern. 4. cum hoste pugnare Basil. non venenis Bern. 4. Victor.-6 Sin gloriæ Bern. 5. Basil. sin autem ipsæ Basil. esse utiles Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568.-7 Particula ex deest in Bern. 1. a m. pr. et Victor. ut ea rursus Bern. 1. 2. Basil. Victor. Manut. Facciol. e omittit Bern. 3. neque iis pecuniam Bern. 2. 3. 5. Basil. Manut. Lamb. Facciol. Gernh. Beier. Orell.-8 Ei senatus est assensus Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Petr. 1568. Lamb. Pearc. Orell. Et senatus est assensus Bern. 3. melior est fides Bern. 4. Lamb. quam senatus omittunt cod. Langii, Bern. 3. Petr. 1568. Facciol. Schutz. Beier. Billerb. Orell. uncis inclusit Gernh.-9 At adaucta Basil.-10 Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. debet fultum esse; Bern. 3. fultum debet esse; Facciol. debet esse fultum.-11 Bern. 3 omittit sæpe.-12 Nimis enim mihi vid. præfr. Bern, 5. Magnol. Manut. Facciol. Nimis mihi vid. præfr. Basil. esse debemus Bern. 3. et cum illis Basil. ut cum c. n. soleremus codd. aliquot, et edd. quod illa Bern. 3. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Gernh. Bern.

« PoprzedniaDalej »