Obrazy na stronie
PDF
ePub

10

rum impetum nullo modo possent sustinere, statuerentque,7 ut, urbe relicta, conjugibus et liberis Trozene depositis, naves conscenderent, libertatemque Græciæ classe defenderent, Cyrsilum quendam, suadentem ut in urbe manerent, Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt. Atque 8 ille utilitatem sequi videbatur: sed ea nulla erat, repugnante honestate. 49. Themistocles, post victoriam ejus belli quod cum Persis fuit, dixit in concione, se habere consilium reipublicæ salutare, sed id sciri opus non esse. Postulavit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret: datus est Aristides. Huic ille, classem Lacedæmoniorum, quæ subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse; quo facto frangi Lacedæmoniorum opes necesse esset. Quod Aristides cum audisset," in concionem magna expectatione venit; dixitque, perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt: totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide, repudiaverunt. Melius hi, quam nos, qui piratas immunes, socios vectigales, habemus.13 XII. [p. 62.] Maneat ergo, quod turpe sit, id nunquam esse utile,' ne tum quidem, cum id, quod esse utile putes, adipiscare. Hoc enim ipsum, utile putare quod turpe sit, calamitosum est.

12

50. Sed incidunt (ut supra dixi) sæpe causæ, cum repugnare utilitas honestati videtur; ut animadvertendum sit, repugnetne plane, an possit cum honestate conjungi. Ejus generis hæ sunt quæstiones: Si (exempli gratia) vir bonus

tum sæpe alias.-6 Nulla fuit timoris Basil. Magnol. Manut.-7 Lamb. et Petr. 1568. statuerunt, omisso que. Paulo post, Xerxenque Bern. 3. Beier. lapidibus cooperuerunt Bern. 3. Palat. 1. Anem. Heusing. Gernh. Schutz. Beier.-8 Atqui Victor. Pearc. Heusing. sequi utilitatem Magnol. Manut. Lamb. Facciol. -9 Bern. 4. fuerat, et statim omittit in concione. Tum, non opus esse Bern. 1. 2. Basil. Lamb. Petr. 1568. Gernh. Beier. non opus esset Bern. 4.—10 Gythium Magnol. Manut. Statim, necesse esse Vinc. Bellov. uti volebat Ernesti. -11 Quod A. cum audivisset Magnol. Manut. Lamb. Mox, esse omittit Bern. 3.-12 Magnol. Manut. putarunt. Statim, audiverant in iisdem et Lamb.-13 Basil. habeamus. CAP. XII. 1 Bern. 1. 2. 3. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Orell. utile esse. Statim, utile esse putes Basil. Facciol.-2 Bern. 1. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Colon. 1748. Facciol. Heusing.

Alexandria Rhodum magnum frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame, summaque annonæ caritate; si idem sciat, complures mercatores Alexandria solvisse, navesque in cursu, frumento onustas, petentes Rhodum, viderit; dicturusne sit id Rhodiis, an silentio suum quam plurimo venditurus? Sapientem et bonum virum 4 fingimus: de ejus deliberatione et consultatione quærimus, qui celaturus Rhodios non sit, si id turpe judicet; sed dubitet, turpe sit, an non sit. 51. In hujusmodi causis, aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo ejus, homini acutissimo. Antipatro, omnia patefacienda, ut ne quid omnino, quod venditor norit, emtor ignoret: Diogeni, venditorem, quatenus jure civili constitutum sit, dicere vitia oportere : cetera sine insidiis agere: et, quoniam vendat, velle quam optime vendere. Advexi, exposui, vendo meum non pluris, quam ceteri fortasse etiam minoris, cum major est copia. Cui fit injuria? 52. Exoritur Antipatri ratio ex altera parte:7 Quid ais? 8 tu, cum hominibus consulere debeas, et servire humanæ societati, eaque lege natus sis, et ea habeas principia naturæ, quibus parere, et quæ sequi debeas, ut utilitas tua communis utilitas sit, vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit

Gernh. Schutz. Beier. videatur.-3 Alexandrea Bern. 1. 2. 3. ab Alexandria Petr. 1568. Alexandria profectus Basil. ab Alexandria profectus Magnol. Manut. si idem consciat Bern. 4. mercatores ab Alexandria Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Rhodiis id Basil. Victor. quam plurimum Magnol.-4 Sapientem bonum virum Petr. 1568. Sapientem et virum bonum Nonius v. 'Fingere,' et Bern. 3. sed dubitet, an turpe non sit Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Magnol. Mannt. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Colon. 1748. Facciol. Heusing. Schutz. Orell. sed dub. an turpe sit, an non sit codex Curiensis ap. Degen, et Gud. 2. unde, an turpe sit, non sit conj. Orell. sed duh. an turpe sit codd. ap. Pearc. sed dub. an turpe sit, an turpe non sit de Beieri conjectura Billerb. sed, an turpe sit, dubitet Basil.-5 Diogenes, superscripto ait, Bern. 3.-6 Verba, cum major est copia, suspecta sunt Facciolato.-7 Exoritur ex altera parte Antipatri ratio Lamb. Petr.-8 Quid agis Bern. 4. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. tute, cum &c. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. omnibus hominibus Basil. Pearc. ut ea habeas Magnol. Manut. Lamb. semper sequi debeas Magnol. Manut. sit utilitas Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Hensing. Gernh, Schutz. Orell. utilitas uncis inclusit Beier. delevit Billerb. vicissim, omissa conjunctione, Lamb. Petr. 1568. vicissim et æque Bern. 4. Magnol. Manut. quid his Bern. 1. Victor. Magnol. et commoditatis Magnol. Manut.

II

10

XIII.

commoditatis et copia? Respondebit Diogenes fortasse sic, Aliud est celare, aliud tacere: neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quæ natura Deorum sit, qui sit finis bonorum; quæ tibi plus prodessent cognita, quam tritici vilitas: sed non, quicquid tibi audire utile est, id mihi dicere necesse est. 53. Immo vero (inquiet ille) 1° necesse est, si quidem meministi, esse inter homines natura conjunctam societatem. Memini, inquiet ille: sed num ista societas talis est, ut nihil suum cujusque sit? quod si ita est, ne vendendum quidem quicquam est, sed donandum. Vides, in hac tota disceptatione, non illud dici, Quamvis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam; sed ita expedire, ut turpe non sit: ex altera autem parte,' ea re, quia turpe sit, non esse faciendum. 54. Vendat ædes vir bonus propter aliqua vitia, quæ ipse2 norit, ceteri ignorent : pestilentes sint, et habeantur salubres: ignoretur, in omnibus cubiculis apparere serpentes; male materiatæ, ruinosæ : sed hoc, præter dominum, nemo sciat. Quæro, si hoc emtoribus venditor non dixerit, ædesque vendiderit pluris multo, quam se venditurum putarit, num id injuste an im

.....

-9 Respondit, omisso Diogenes, Bern. 1. Basil. Respondet fortasse sic Diogenes Bern. 3. aliud est tacere Bern. 3. 4. Magnol. Manut. sed tibi non dico Bern. 3. sit omittit Bern. 4. quis sit finis Bern. 3 Magnol. Manut. Lamb. Græv. Pearc. Colon. 1748. Facciol. quid sit finis Bern. 2. tritici utilitas Bern. 2. 4. Basil. Magnol. Græv. Colon. 1748. Facciol. sed numquid, quod tibi Heusing. Gernh. Schutz. Beier. sed num quicquid tibi Gud. 2. audire tibi Bern. 2. 4. utile, id, &c. omisso est, Bern. 3. utile est, idem Bern. 1. 2. Victor.-10 Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. inquit ille. Hæc verba desunt in Pal. 1. delerunt ergo Beier. et Billerb. Immo vero, inquit ille, n. est omittunt Bern. 1. 2. Basil. Rom. 1469. si quidem inter homines natura meministi conjunctam Magnol. Manut. si q. inter hom, mem. esse natura conjunctam al. ap. Orell.-11 Mem. inquit ille Magnol. Manut. Lamb. M. inquit et ille Basil. ille omittit Bern. 3. inquiet ille de Beieri conjectura delevit Billerb. uncis inclusit Nobb. suum cujusquam Bern. 2. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. suum quicquam Bern. 4. cujusque sit suum Lamb. Petr.

CAP. XIII. 1 Bern. 4. ex altera parte autem. Statim, non esse favendum Bern. 1.-2 Bern. 4 omittit ipse. Statim, in omnibus cubilibus Lamb. Petr. 1568. oberrare serpentes conj. Jortin. male materiatæ sint Bern. 4. Gud. 2. Heusing. seqq. sciat nemo Lamb. Petr. 1568. si hac emt. Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. num injuste plurimi codd. et edd. non injuste Bern. 1. juste aut improbe Bern. 4. Basil. Magnol. Manut. juste an improbe ex uno codice vir doctus in Bibl. Crit. vIII. p. 83. injuste atque improbe conj. Facciol. et Ernesti, probante Wyttenb. in Bibl. Crit. 1. p. 28. injuste et improbe e cod.

5

[ocr errors]

probe fecerit? 55. Ille vero, inquit Antipater.3 Quid enim est aliud, erranti viam non monstrare (quod Athenis execrationibus publicis sancitum est), si hoc non est, emtorem pati ruere, et per errorem in maximam fraudem incurrere? Plus etiam est, quam viam non monstrare: nam est scientem in errorem alterum inducere. Diogenes contra Num te emere coëgit, qui ne hortatus quidem est ? [p. 63.] Ille, quod non placebat, proscripsit: tu, quod placebat, emisti. Quod si qui proscribunt, villam bonam, beneque ædificatam,' non existimantur fefellisse, etiam si illa nec bona est, nec ædificata ratione; multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi enim judicium emtoris est, ibi fraus venditoris quæ potest esse? Sin autem dictum non omne præstandum est; quod dictum non est, id præstandum putas? Quid vero est stultius, quam venditorem, ejus rei, quam vendat, vitia narrare? quid autem tam absurdum, quam si, domini jussu, ita præco prædicet? 'Domum pestilentem vendo.' 56. Sic ergo, in quibusdam causis dubiis, ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere honestum sit; sed etiam, non facere, turpe. Hæc est illa, quæ videtur utilium fieri cum honestis sæpe dissensio. Quæ dijudicanda sunt: non enim, ut quæreremus, exposuimus, sed ut explicaremus. 57. Non igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios, nec hic ædium venditor, celare emtores debuisse. Neque enim id est celare," quicquid reticeas: sed cum, quod tu scias, id igno

Regio Lall, et Billerb.-3 Antipater, improbe facit Magnol. Manut. quid est enim Bern. 1. 3. Basil. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernb. Schutz. Beier. Orell. Quid est aliud enim Bern. 4. quam viam erranti Victor. Mox, pro publicis Valkenaer. conj. Buzygis. Tum, sanctum est Bern. 1. 2. 3. Victor. Lamb. Petr. 1568. Græv. Colon. 1748. Heusing. Facciol. Gernh. Schutz. Beier. Orell. si hoc non est omittunt Bern. 3. Petr. 1568. in maximam ƒ. i. plus e. est, q. v. n. m. n. e. s. in errorem omittit Victor.-4 Magnol. Manut. bonam (ut ipsi asserunt) beneque. Mox, non æstimantur Facciol. multum minus Bern. 1. 2. non laudarit Bern. 3.-5 Sin a. non omne dictum Basil.—6 Quid v. stultius est Bern. 3. Basil. est omittunt Gud. 2. Beier. Billerb. quid tam absurdum Lamb. Petr. 1568. ita omittit Basil.-7 Sic e. in q. dubiis Bern. 3. dubiis omittunt Lamb. Petr. 1568. ex altera utilitas, ita Bern. 3. honestum facere sit Magnol. Manut.-8 Hæc est omittit Bern. 4.-9 Quæ d. sint Bern. 4.-10 Rhodius Bern. 1. 4. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc.-11

rare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem celandi genus 12 quale sit, et cujus hominis, quis non videt? Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non justi, non viri boni; versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri. Hæc tot et alia " plura, nonne inutile est, vitiorum subire nomina?

XIV. 58. Quod si vituperandi sunt,' qui reticuerunt, quid de iis existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt? C. Canius, cques Romanus, nec infacetus, et satis literatus, cum se Syracusas, otiandi (ut ipse dicere solebat), non negotiandi causa, contulisset, dictitabat, se hortulos aliquos velle emere, quo invitare amicos, et ubi se oblectare sine interpellatoribus, posset. Quod cum percrebuisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, dixit,3 venales quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si vellet, ut suis: et simul ad cœnam hominem in hortos invitavit in posterum diem. Cum ille promisisset, tum Pythius (qui esset, ut argentarius, apud omnes ordines gratiosus) piscatores ad se convocavit, et ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur: dixitque, quid eos facere vellet. Ad cœnam tempore 4 venit Canius: opipare a Pythio apparatum convi

Neque enim celare Bern. 4. cum quid reticeas Reg. ed. Lugd. 1527. Lall. et sic volebant et Scheller et Hottinger. intersit hoc scire Bern. 4. a m. pr. et a m. sec. intersit scire id.-12 Hoc autem genus Bern. 3. non simplicis est Magnol. Manut. Facciol. non boni viri Bern. 3. Pearc.-13 Hæc tot et talia Petr. 1568. non utile est Facciol. est omittit Bern. 4.

CAP. XIV.

1 Ita Bern. 4. cum plerisque edd. sunt omittunt Bern. 1. 2. 3. Basil. Petr. 1568. Lall. quid de eis Basil. quid de his Bern. 1. existimandum sit Bern. 4. est omittunt Gud. 1. Beier.-2 Cannius Victor. Magnol. Lamb. homo nec infacetus Magnol. Manut. Lamb. ut ipse d. s. non negotiandi omittit Bern. 4. otiandi causa non negotiandi, ut ipse dicere solebat, contulisset Magnol. Manut. Facciol. dictabat Bern. 1. 2. Victor. emere velle Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Heusing. Orell.-3 Ita Magnol. Manut. Lamb. Pearc. dixit omittunt codd. et plurimæ edd. Mox, non habere dixit Bern. 1. hominem in hortos omittunt Magnol. Manut. ut argentarius, qui esset Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. ut omittit Bern. 3. qui esset Facciol. Pro ordines Bern. 4 habet homines. Tum, convocavit ad se Petr. 1568. et ab iis Basil. Magnol. Mannt. Lamb. Facciol. postera die Bern. 3. Magnol. Manut. dixit, omisso que, Bern. 4.-4 Ad c. tempori Bern. 2. alii codd. ap. Lang. item Petr. 1568. probante Osann. Anal. Crit. p. 192. Canius venit Bern. 3. apparatum est

« PoprzedniaDalej »