Obrazy na stronie
PDF
ePub

3

ra præscribit, ut homo homini, quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum velit; necesse est, secundum eandem naturam, omnium utilitatem esse communem. Quod si ita est, una continemur omnes et eadem lege naturæ : idque ipsum si ita est, certe violare alterum lege naturæ prohibemur. Verum autem primum: verum igitur et extremum.4 28. Nam illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos, commodi sui causa; aliam rationem esse civium reliquorum. Hi sibi nihil juris, et nullam societatem, communis utilitatis causa, statuunt esse cum civibus: quæ sententia omnem societatem distrahit civitatis. Qui autem civium rationem dicunt 7 habendam, externorum negant, hi dirimunt communem humani generis societatem ; qua sublata, beneficentia, liberalitas, bonitas, justitia, funditus tollitur: quæ qui tollunt, etiam adversus Deos immortales impii judicandi sunt: ab iis enim constitutam inter homines societatem evertunt; cujus societatis arctissimum vinculum est, magis arbitrari esse contra naturam, hominem homini detrahere, sui commodi causa, quam omnia incommoda subire vel externa, vel corporis, vel etiam ipsius animi, quæ vacent justitia. 29. Hæc enim una virtus omnium est domina et regina virtutum. Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri, homini ad nullam rem

[ocr errors]

8

2.-3 Ita omnes codd. et plurimæ edd. naturæ lege Gernh. Olshausen. Billerb. Mox, naturæ lege prohib. Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Schutz. Beier. Billerb. Orell.-4 Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. igitur extremum; Ernesti igitur vel extremum errore typogr.-5 Bern. 3. patri. Mox, sui commodi Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Lamb. Petr. 1568. Beier. Orell. esse rationem Bern. 3. Basil. civium esse Lamb. Petr. 1568.-6 Hi s. n. juris, nullam soc. Bern. 1. 2. 4. Basil. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Schutz. Beier. Orell. Is sibi n. juris, nullam ... statuit Bern. 3.-7 Magnol. Manut. Facciol. dicunt esse. Statim, ii dirimunt Bern. 4. Basil. Orell. hi uncis inclusit Beier.-8 Ab his Bern. 1. 4. Victor. Beier. const. inter omnes Bern. 4. contra naturam esse h. de homine Bern. 3. quæ non vacent justitia Basil. cum uno cod. Aldi, Græv. Colon. 1748. Orell. quæ vacent injustitia e cod. Ubaldini Heusing. Gernh. Schutz. quæ vacent justitiæ de Beierii conjectura Billerb. quæ vocatur justitia margo Lamb. ap. Orell. animi, servantem justitiam conj. Muret. animi, ne vacet justitia suspic. J. F. Gronov. -9 Hæc enim virtus Bern. 4. Magnol. Manut. Hæc enim virtus una Lamb. Petr. 1568. Justitia enim una virtus Heusing. Gernh. Schutz.-10 Bern. 3.

utili?' Minime vero. Non enim mihi est vita" mea utilior, quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia. Quid? si Phalarim, crudelem tyrannum et immanem, vir bonus, ne ipse frigore conficiatur," vestitu spoliare possit; nonne faciat? 30. Hæc ad judicandum sunt facillima. Nam, si quid ab homine ad nullam partem utili, tuæ utilitatis causa, detraxeris; inhumane feceris, contraque naturæ legem: sin autem is tu sis, qui multam utilitatem reipublicæ atque hominum societati, si in vita remaneas, afferre possis, si quid ob eam causam alteri detraxeris, non sit reprehendendum. Sin autem id non sit ejusmodi, suum cuique incommodum ferendum est potius, quam de alterius commodis detrahendum. Non igitur magis est contra naturam morbus, aut egestas, aut quid hujusmodi, quam detractio aut appetitio alieni. 31. [p. 58.] Sed communis 6 utilitatis derelictio contra naturam est: est enim injusta. Itaque lex ipsa naturæ, quæ utilitatem "7 hominum conservat et continet, decernit profecto, ut, ab homine inerti atque inutili, ad sapientem, bonum, fortemque virum, transferantur res ad vivendum necessariæ; qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit: modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans, seseque diligens, hanc causam habeat ad injuriam. Ita 18 semper officio fungetur, utilitati consulens hominum, et ei, quam sæpe commemoro, humanæ societati. 32. Nam, quod ad Phalarim attinet, perfacile judicium est. Nulla enim 19

15

conficiatur ipse.-11 Lamb. Petr. 1568. est mihi vita.—12 Liber Mureti ipse algore pereat.-13 Lamb. Petr. 1568. si quid homini homo ad nullam rem utilis. Actutum, utilitatis tuæ Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. omnes Gud. Victor. Magnol. Manut. contra nat. legem Bern. 3. sin a. tu sis is Bern. 4. multum utilitatis Bern. 3. si ob eam Petr. 1568. si quid omittit Bern. 3. non rep, sit Basil.14 Bern. 4. hujusmodi; cod. Mureti Sin non sis ejusmodi. Mox, subtrahendum Magnol. Manut.-15_Bern. 1. 2. 3. 4. omnes Gud, et Lamb. ejusmodi. Mox, detr. atque appetitio Bern. 1. 4. Basil. Gud. 1. 2. 4. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Orell.-16 Sed et comm. Basil. Lamb.-17 Bern. 4. utilitates. Mox, decernet Bern. 1. 2. 4. Petr. 1568. fortem virum Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Beier. Orell. Paulo post, seque diligens Facciol. -18 Itaque Basil. Magnol. Manut. s. o. fungatur Victor. Magnol. Manut. Petr. 1568. Facciol. util. cons. omnium Petr. 1568. hominum societati Basil.-19 Nulla est enim Bern. 1. 2. Basil. Magnol. Mannt. Petr. 1568. Nulla enim est Bern. 3. Nulla societas est nobis cum Bern. 4. societas nobis Bern. 1. 2. 3.

21

nobis societas cum tyrannis, sed potius summa distractio est: neque est contra naturam, spoliare eum, si possis, quem honestum est necare: atque hoc omne genus pestiferum atque impium ex hominum communitate exterminandum est. Etenim, ut membra quædam amputantur, si et ipsa sanguine,20 et tanquam spiritu, carere cœperunt, et nocent reliquis partibus corporis; sic ista, in figura hominis, feritas et immanitas belluæ, a communi tanquam humanitate corporis " segreganda est. Hujus generis sunt quæstiones omnes eæ, in quibus ex tempore officium exquiritur. VII. 33. Ejusmodi igitur, credo, res Panætium persecuturum fuisse, nisi aliqui' casus aut occupatio consilium ejus peremisset: ad quas ipsas consultationes ex superioribus libris satis multa præcepta sunt, quibus perspici possit, quid sit propter turpitudinem fugiendum; quid, quod idcirco fugiendum non sit, quia omnino turpe non sit. Sed, quoniam operi inchoato, et prope jam absoluto,' tanquam fastigium imponimus; ut geometræ solent non omnia docere, sed postulare, ut quædam sibi concedantur, quo facilius, quæ velint, explicent; sic ego a te postulo, mi Cicero, ut mihi concedas (si potes), nihil, præter id quod

Basil. cum tyrannis societas est Victor. Nulla enim nobis cum tyrannis societas Facciol. et potius Bern. 1. 2. 3. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. est post distractio omittunt Basil. Magnol. Manut. Pearc. quem est honestum Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Petr. 1568. Gernb. Schutz. Beier. Orell.-20 Codd. pauci, Facciol. Schutz. ipsa languere. Mox, carere cœperint Bern. 3. et nocent ceteris Bern. 4.-21 Ita Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. et plerique codd. 'Quæ lectio stupori librariorum debetur.' Orell. a comm. t. humanitatis corpore Gud. 3. Facciol. Heusing. Gernh. Schutz. uti voluerat Muretus. a communi humanitate, omissis reliquis, Vinc. Bellov. probante Pearc. a communitate corporis codex unus Oxon. a comm. l. humanitatis, omisso corporis, conj. Kiessling. a comm. t. corpore de Beierii conj. Billerb.-22 Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. quæstiones sunt. Actutum, omnes hæ Magnol. in tempore Bern. 3. ex tempore omittit Bern. 4. CAP. VII.

1 Basil. Magnol. Manut. Pearc. Facciol. aliquis. Mox, ejus consilium Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Orell. prævenisset Magnol. Manut. consultationes superioribus l. s. m. p. sunt, ex quibus, &c. de Walkeri conj. Billerb. quid sit, quod idcirco Bern. 1. 3. 4. Basil. Victor. quid sit id, quod idcirco Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Græv. Colon. 1748. Facciol. quid idcirco Bern. 2. Pearc. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. quod o. t. n. sit Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Gernh. quod o. t. n. est Hensing. Beier. quia o. t. n. est Magnol. Manut. Lamb. Græv. Pearc. Colon. 1748. Facciol. Schutz. Billerb.-2 Sed, q. o. inchoato, prope tamen abs. Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Magnol. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh, Beier. Sed, q. o. inchoato, et prope tamen abs. Delph. et Var. Clas. Cicero. 4 IIII

honestum sit, propter se esse expetendum. Sin hoc non licet per Cratippum, at illud certe dabis, quod honestum sit, id esse maxime propter se expetendum. Mihi utrumvis satis est; et tum hoc,+ tum illud, probabilius videtur, nec præterea quicquam probabile. 34. Ac primum Panatius in hoc defendendus est, quod non utilia cum honestis pugnare aliquando posse dixerit (neque enim ei fas erat), sed ea, quæ viderentur utilia. Nihil vero utile, quod non idem honestum; nihil honestum, quod non idem utile sit, sæpe testatur: negatque, ullam pestem majorem in vitam hominum invasisse, quam eorum opinionem qui ista distraxerint. Itaque non, ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea 7 sine errore dijudicaremus, si quando incidissent, induxit eam, quæ videretur esse, non quæ esset, repugnantiam. Hanc igitur partem relictam explebimus, nullius adminiculis, sed (ut dicitur) Marte nostro. Neque enim quicquam de hac parte, post Panæ tium, explicatum est, quod quidem mihi probaretur, de iis quæ in

8

manus meas venerunt.

I

VIII. 35. Cum igitur aliqua species utilitatis objecta est, commoveri necesse est. Sed si, cum animum attenderis, turpitudinem videas adjunctam ei rei quæ speciem utilitatis attulerit; tum non utilitas relinquenda est, sed intelligen

Schutz. ut sibi quædam Bern. 3. quæ volunt Bern. 1. 2. 4. Victor. Lamb. Græv. Pearc. Colon. 1748. Heusing. seqq. quæ volent Bern. 3. Basil. Deinde, esse propter se Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol.-3 Sin hoc codd. et edd. ante Ernesti. propter Cratippum Bern. 4. a m. sec. Basil. Magnol. Manut. id maxime esse expetendum se propter Petr. 1568.-4 Bern. 1. 3. 4. Victor. Magnol. Manut. Petr. 1568. Græv. Pearc. Colon. 1748. et cum hoc.5 Ac primum in hoc Panatius Bern. 3. Victor. Græv. seqq. Ac p. P. in hoc loco... dixerit aliquando posse Magnol. Manut. enim omittit Manut. ei omittit Victor. videntur Basil. Grut. Græv. Colon. 1748. videantur Facciolati.6 Magnol. Manut. nec honestum. Mox, utile idem sit Bern. 4. in vita Bern. 4. in vita hominum majorem Basil. in omittit Victor. opinionem eorum Bern. 4.-7 Manut. sed ea, omisso ut.-8 Hanc partem explebimus Bern. 4. Actutum, nullius servant tantum Victor. Græv. Colon. 1748. Facciol. nullis vero codd. omnes et reliquæ edd.-9 Bern. 4 omittit enim. Actutum, quicquam est de h. p. p. P. explicatum Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. de his Bern. 1. 2. Beier. venerint Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Pearc. Heusing. Gernh. Beier. pervenerunt Basil.

CAP. VIII. 1 Magnol. Manut. nos commoveri; Facciol.commoveare; Pearc. animum commoveri n. est, sed si cum attenderis, &c. Mox, ei rei adjunctam Victor. quæ spem utilitatis Bern. 4. tunc utilitas non Magnol. Manut. tum utilitas

2

dum, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse non posse. Quod si nihil est tam contra naturam, quam turpitudo (recta enim, et convenientia, [p. 59.] et constantia natura desiderat, aspernaturque contraria), nihilque tam secundum naturam, quam utilitas; certe in eadem re utilitas et turpitudo esse non potest. Itemque, si ad honestatem nati sumus, eaque aut sola expetenda est (ut Zenoni visum est3), aut certe omni pondere gravior habenda, quam reliqua omnia (quod Aristoteli placet); necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum: quod autem bonum, id certe utile ita, quicquid honestum, id utile. 36. Quare error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile visum est, arripuit, id continuo secernit ab ho

Hinc sicæ, hinc venena, hinc falsa testamenta 5 nascuntur: hinc furta, peculatus, expilationes, direptionesque sociorum et civium: hinc opum nimiarum potentiæ non ferendæ : postremo, etiam in liberis civitatibus, regnandi existunt cupiditates; quibus nihil nec tetrius nec fœdius excogitari potest. Emolumenta enim rerum fallacibus judiciis vident: pœnam, non dico legum, quas sæpe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quæ acerbissima est, non vident. 37. Quamobrem hoc quidem deliberantium genus pellatur e medio (est enim totum sceleratum et impium), 7 qui deliberant, utrum id sequantur quod honestum esse videant, an se scientes scelere contaminent: in ipsa enim dubitatione facinus inest, etiamsi ad id non pervenerint. Ergo ea deliberanda omnino non sunt, in quibus est tur

8

repudianda est et intelligendum Petr. 1568.-2 Bern. 1. 2. Basil. Magnol. Manut. re utili turpitudo; Victor. re utili et turpitudo; Lamb. et Petr. 1568. re et utilitas et turpitudo.-3 Zenoni est visum Magnol. Manut. Facciol. est delevit Beier. cum ed. Mogont. pondere gravior est Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. pondere gravior habenda est Basil. Paulo post, itaque quicquid Magnol. Mannt. id certe utile Bern. 3.-4 Bern. 4. arripuit continuo, omisso id.5 Idem cod. falsa testimonia. Voc. nascuntur Beierio suspectum uncis inclu sit Billerb. hinc furta, hinc peculatus Magnol. Manut. existunt regnandi cupiditates Victor. Magnol. Manut. Lamb. existunt delevit Petr. 1568. probaute Beiero et Billerb. qui uncis inclusit. Statim, nec deest in Bern. 4. deterius Bern. 2. 4.-6 Emolumentum Græv. Colon. 1748. quam sæpe perrumpunt Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. ipsius turpidinis Bern. 4.-7 Bern. 3. impurum.-8 Ergo ea omnino deliberanda Basil. atque ex omni Bern. 3. atque etiam in omni Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. opinioque ea Bern. 3. proficimus Bern. 3. 4. perfecimus Victor. nihil tamen nobis Bern. 3.

« PoprzedniaDalej »