Obrazy na stronie
PDF
ePub

2

dicunt, non sapientum modo propria, sed cum omni hominum genere communia. 16. Itaque his omnes, in quibus est virtutis indoles, commoventur. Nec vero, cum duo Decii, aut duo 3 Scipiones, fortes viri commemorantur, aut cum Fabricius, Aristidesve justus nominatur, aut ab illis, fortitudinis, aut ab his, justitiæ, tanquam a sapientibus, petitur exemplum. Nemo enim horum sic sapiens est, ut sapientem volumus intelligi: nec ii, qui sapientes habiti sunt et nominati, M. Cato et C. Lælius, sapientes fuerunt; ne illi quidem septem: sed ex mediorum officiorum frequentia, similitudinem quandam gerebant speciemque sapientum. 17. Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est cum utilitatis repugnantia comparari; nec id, quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis qui bonos se viros haberi volunt, cum emolumentis unquam est comparandum: tamque id honestum, quod in nostram intelligentiam cadit, tuendum conservandumque est nobis, quam id, quod proprie dicitur, vereque est honestum, sapientibus. Aliter enim teneri non potest, si qua est ad virtutem facta progressio. Sed hæc quidem de iis, qui conservatione officiorum existimantur boni. 18. Qui autem

mus Basil. dicunt esse Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. esse omittunt Beier. Billerb. sapientum deest in Bern. 1. 2. 4. Basil.-2 Itaque iis Bern. 2. 3. Basil. Orell.-3 Bern. 3. Victor. aut cum duo; Bern. 4 omittit duo. Mox, aut Aristides Bern. 1. 4. 5. Lactant. Inst. vI. 6. 26. Victor, Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. aut cum Aristides codd. aliquot ap. Orell. aut cum Fabr. justus nominatur, aut cum Aristides Gud. 3. 4. justi nominantur Bern. 3. Victor. Græv. Colon. 1748. Facciol. Heusing. Gernh. out cum Fabricius justus nominatur, aut ab illis fortitudinis, aut ab hoc justitiæ, &c. conj. J. M. Heusingeri receperunt Beier. et Billerb. ab hoc justitiæ legitur in Lactant. aut cum Fabricius, ut Aristides, justus nominatur . aut ab hoc, &c. conj. Gernh. a sapiente Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Lactant. Victor. Magnol. Mannt. Petr. 1568. sic sapiens, ut sap. Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Beier. intelligi hic volumus Magnol. Manut. intelligi volumus Facciol. nec hi e codd. Orell. sunt omittunt Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Petr. 1568. Græv. Colon. 1748. Heusing. Schutz. Beier. nec illi quidem Basil. Magnol. Manut. sed omittit Bern. 4. quandam similitudinem in eodem cod.4 Quocirca nec id quidem, quod codd. aliquot, Græv. Pearc. Colon. 1748. utilis repugn. Bern. 1. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. quodque colitur Magnol. Manut. Facciol. ab his qui, &c. Bern. 1. 2. viros haberi se Bern. 5. tamque illud hon. Bern. 3. nobis est Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor, Lamb. Petr. 1568. Hensing. Schutz. Beier. quam illud, quod Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Beier. vereque honestum, omisso est, Bern, 4. si quæ ad virt. est Heusing. Gernh, Schutz. Beier. si qua ad virt. est codd.

8

omnia metiuntur emolumentis et commodis, neque ea volunt præponderari honestate, hi solent," in deliberando, bonestum cum eo, quod utile putant, comparare: boni viri non solent. Itaque existimo, Panætium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit, solere modo, non etiam oportere: 7 etenim non modo pluris putare quod utile videatur, quam quod honestum; sed hæc etiam inter se comparare, et in his addubitare, turpissimum est. Quid est ergo, quod nonnunquam dubitationem afferre soleat, considerandumque videatur? Credo, si quando dubitatio accidit, quale sit id, de quo consideretur. 19. Sæpe enim tempore fit,9 ut, quod plerumque turpe haberi soleat, inveniatur non esse turpe. Exempli causa, ponatur aliquid, quod pateat latius. Quod potest majus esse 10 scelus, quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem, occidere? Num igitur se astrinxit scelere, si quis tyrannum occidit, quamvis familiarem? Populo quidem Romano non videtur, qui, ex omnibus præclaris factis, illud pulcherrimum existimat. Vicit ergo 12 utilitas honestatem? immo vero honestatem utilitas secuta est. [p. 56.]

11

Itaque, ut sine ullo errore dijudicare possimus, siquando cum illo quod honestum intelligimus," pugnare id videbitur quod appellamus utile, formula quædam constituenda

et edd. ante Græv.-5 Bern. 1. 2. 4. Billerb. de his.-6 Bern. 2. 4. Basil. Victor. Orell. ii solent.-7 Bern. 3. non oportere etiam. Mox, quam illud quod honestum Victor, quod omittit Bern. 4. sed etiam hæc Bern. 1. 2. 3. Victor, Lamb. Pearc. sed etiam hoc Bern. 4. etiam omittit Basil. et in his dubitare Bern, 4. 5. et in his aliquid dubitare Basil.-8 Quid ergo est Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. addubitationem afferre Bern. 5. Magnol. Manut.-9 Sæpe enim fit tempore Lamb. Petr. 1568. turpe plerumque Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Lamb. Heusing. Beier. Gernh. Orell.-10 Quod p. esse majus Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. esse omittunt Bern. 2. 5. hominem omittunt Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568.-11 Non igitur Bern. 1. 5. se abstrinxit Bern. 5. se obstrinxit Victor. Magnol. Ma. nut. Lamb. si qui Bern. 1. 2. 3. 4. Græv. Colon. 1748. Heusing. Gernh. Beier. Schutz. Örell. occiderit Bern. 3.-12 Vicit igitur Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Mox, consecuta est codd. Mureti Var. Lectt. xv. 9. Facciol. Lall. Gernh. Beier. Billerb. Orell. est consecuta Gud. 3. Heusing. Schutz. utilitas honestatem secuta est Basil. honestas utilitatem se cuta est Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Græv. Colon. 1748.-13 Manut. intelligitur. Statim, videbitur id Bern. 3. dispu

est; quam si sequemur in comparatione rerum, ab officio nunquam recedemus. 20. Erit autem hæc formula, Stoicorum rationi disciplinæque maxime consentanea; quam quidem in his libris 14 propterea sequimur, quod, quanquam a veteribus Academicis, et a Peripateticis nostris, qui quondam iidem erant qui Academici, quæ honesta sunt, anteponuntur iis quæ videntur utilia; tamen splendidius hæc ab eis disseruntur, quibus, quicquid honestum est, idem utile videtur; nec utile quicquam, quod non honestum; quam ab his, quibus aut honestum aliquid non utile, aut utile non honestum. Nobis autem nostra Academia '5 magnam licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro jure liceat defendere. Sed redeo ad formulam. v. 21. Detrahere igitur aliquid alteri,' et hominem hominis incommodo suum augere commodum, magis est contra naturam, quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quæ possunt aut corpori accidere, aut rebus externis. Nam principio tollit convictum humanum, et societatem. Si enim sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est eam, quæ maxime est secundum naturam, humani generis societatem. 22. Ut, si unumquodque membrum sensum hunc haberet, ut posse puta

tandi constituenda, quam in eodem cod.-14 Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Græv. Heusing. Gernh. Beier. Orell. his libris, omissa præpositione in. Actutum, sequimur propterea Bern. 4. quanquam et a vet. Bern. 1. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Heusing. Gernh. Beier. Orell. et Peripat. Bern. 5. Magnol. Manut. vestris Bern. 1. 2. Victor. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Heusing. Schutz. Beier. Orell. et a veteribus vestris Acad. et Peripat. Bern. 3. iidem erant Academici Bern. 4. qui Academici omittunt Bern. 2. 3. Basil. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. esse utilia Bern. 5. et quibus quicquid in eodem cod. unde Beier. et Billerb. conj. quibus et quicquid. Tum, quicquam omittit Bern. 4. quam ab eis Pearc. quam ab iis plurimi codd. et edd. etiam Orell. q. et honestum Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. q. est honestum Magnol. Manut. Facciol. q. est et honestum a. n. u. et utile, &c. Lamb. Petr. 1568. honestum est Victor. -15 Academia nostra Lamb. Petr. 1568.

CAP. V. 1 Detr. i. alteri aliquid Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Lamb. Petr. 1568. aliquid omittunt Gud. 3. Beda, Beier. Billerb. commodum augere 1. 2. 3. 4. Basil. Lamb. Petr. 1568. quam dolor, quam paupertas Bern. 3. convictionem humanam Bern. 4. quisque propter suum Victor. dirumpi necesse Victor. Heusing.2 Bern. 4. sensum haberet. Paulo post, et i. t. c. necesse est Græv. Colon. 1748. ad se rapiat Bern. 1. 2. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. communitasque evertatur Basil. Facciol.

ret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset; debilitari et interire totum corpus necesse esset; sic, si unusquisque nostrum rapiat ad se commoda aliorum, detrahatque quod cuique possit, emolumenti sui gratia; societas hominum et communitas evertatur, necesse est. Nam, sibi ut quisque malit, quod ad usum vitæ pertineat, quam alteri, acquirere, concessum est, non repugnante natura. Illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes, augeamus. 23. Neque vero + hoc solum natura, id est, jure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis civitatibus respublica continetur, eodem modo constitutum est, ut non liceat, sui commodi causa, nocere alteri. Hoc enim spectant leges, hoc volunt, incolumem esse civium conjunctionem ; quam qui dirimunt, eos morte, exilio, vinculis, damno, coërcent. Atque hoc multo magis exigit ipsa naturæ ratio, quæ est lex divina et humana; cui parere qui velit (omnes autem parebunt, qui secundum naturam volent vivere), nunquam committet, ut alienum appetat, et id, quod alteri detraxerit, sibi assumat. 24. Etenim multo magis est secundum naturam excelsitas animi et magnitudo, itemque comitas, justitia, liberalitas, quam voluptas, quam vita, quam divitiæ: quæ quidem contemnere, et pro nihilo ducere, comparantem cum utilitate communi, magni animi et excelsi est: detrahere autem alteri sui commodi causa, magis est contra naturam, quam mors, quam dolor, quam cetera generis ejusdem. 25. Itemque, magis est secundum naturam, pro

6

3 Nam ut sibi Victor. Ut enim sibi Bern. 3. pertinet Basil. illud quidem natura Magnol. Manut.-4 Nec vero Bern. 5. sed et legibus Magnol. Manut. res publica continentur codd. aliquot, Victor. Magnol. Manut. Facciol. Beier, Billerb. ut non liceret Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. commodi sui Bern. 4.-5 Bern. 1. 2. 3. Basil. Græv. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. vinclis. Mox, magis efficit ipsa Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Heusing. Schutz. Beier. Orell. volunt vivere Bern. 4. Petr. 1568. Heusing. vivere volunt Victor.-6 Nonius v. 'Excelsitas' omittit multo. Statim, celsitas Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. item comitas Ernesti errore ty. pogr. itemque communitas Bern. 4. a m. sec. Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Hensing. et magni animi est et excelsi Victor. animi omittit Bern. 4.7 Detrahere ergo Gud. 5. Heusing. Beier. Pro alteri, quod servant plurimæ edd. de altero exhibent Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Petr. 1568. Heusing. Schutz.

8

omnibus gentibus (si fieri possit) conservandis aut juvandis, maximos labores molestiasque suscipere, imitantem 3 Herculem illum, quem hominum fama, beneficiorum memor, in concilio cœlestium collocavit; quam vivere in solitudine, non modo sine ullis molestiis, [p. 57.] sed etiam in maximis voluptatibus, abundantem omnibus copiis; ut excellas etiam pulchritudine, et viribus. Quocirca, optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam vitam huic anteponit. Ex quo efficitur, hominem, naturæ obedientem, homini nocere non posse. 26. Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid 10 commodi consequatur, aut nihil se existimat contra naturam facere, aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum, quam facere cuipiam injuriam. Si nihil existimat contra naturam fieri hominibus " violandis, quid cum eo disseras, qui omnino hominem ex homine tollat? Sin fugiendum id quidem 12 censet, sed et multo illa pejora, mortem, paupertatem, dolorem ; errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunæ vitium animi vitiis gravius existimat. VI. Ergo unum debet esse omnibus propositum, ut eadem sit utilitas' uniuscujusque et universorum ; quam si ad se quisque rapiat, dissolvetur omnis humana consortio. 27. Atque, si etiam hoc natu

Beier. Orell. ejusdem generis Bern. 4.-8 Basil. Magnol. Manut. imitantes. Mox, beneficiorum memoria Bern. 3. in concilium Petr. 1568. Græv. Colon. 1748. in consilio Bern. 3. Mox, sed etiam maximis, omisso in, Bern. 5. ut ex excellas Victor. pulchritudine, viribus Petr. 1568.-9 Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Facciol. splendidissimoque. Bern. 1 omittit et. Statim, anteponat Lamb. Petr. Ceterum hæc omnia, Etenim multo magis... huic anteponit, suspecta sunt Facciolato.-10 Bern. 4. ut aliquid. Mox, se existimat facere. contra naturam Bern. 5. Petr. 1568. existimat se facere contra naturam Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Orell. aut magis fugienda Bern. 1. 3. Victor. Verba, amissionem e. 1. p. amicorum, suspecta sunt Facciolato. Deinde, cuiquam injuriam Bern. 1. 2. 4. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Beier. Orell.11 Bern. 3. 5. Facciol. Beier. Billerb. in hominibus.—12 Sin f. quidem id Victor. sed multo illa, omisso et, Bern, 3. Basil. Magnol, Manut. Lamb. Heusing. Schutz. Beier. Orell. sed omittunt Bern. 1. 2. 4. 5. vitiis animi Bern. 1. 2. 3. 5. Basil. Lamb. Petr. 1568.

CAP. VI. 1 Bern. 1 omittit utilitas. Mox, rapiet Bern. 1. 2. 3. Victor. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. humana consociatio Magnol. Manut.— 2 Atque etiam si Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. hoc n. præscripsit Bern. 4. ipsam emittunt Bern. 4. Victor. causam tamen Magnol. Manut. quod homo sit Bern,

« PoprzedniaDalej »