Obrazy na stronie
PDF
ePub

imperatoris præda finem attulerit tributorum. At hic nihil domum suam præter memoriam nominis sempiternam, detulit. Imitatus patrem Africanus, nihilo locupletior" Carthagine eversa. Quid? qui ejus collega in censura fuit, L. Mummius,* numquid copiosior, cum copiosissimam urbem funditus sustulisset? Italiam ornare, quam domum suam, maluit: quanquam, Italia ornata, domus ipsa mihi videtur ornatior.7 77. Nullum igitur vitium tetrius, (ut eo, unde digressa est, referat se oratio) quam avaritia, præsertim in principibus rempublicam gubernantibus. Habere enim quæstui rempublicam non modo turpe est, sed sceleratum etiam et nefarium. Itaque, quod Apollo Pythius oraculo 10 edidit, Spartam nulla ré alia nisi avaritia perituram, id videtur non solum Lacedæmoniis, sed et omnibus opulentis populis, prædixisse. Nulla autem re conciliare facilius" benevolentiam multitudinis

8

Gernh. Schutz. tantum omittit Bern. 2. præda imperatoris Bern. 4.—4 At omittit Bern. 4. in domum suam intulit præter memoriam nominis sempiternam codd. aliquot et edd. ante Græv. domum suam intulerit præter memoriam nominis sempiternam Bern. 4.-5 Bern. 5. Basil. Magnol. nihil; Bern. 3. nullo. -6 Bern. 1.2.4. Basil. Heusing. Orell. fuit in censura; Bern. 3. fuit in censura fuit.-7 Basil. ipsa videtur orn. omisso mihi; Bern. 5. Magnol. Manut. ipsa videtur mihi orn. Bern. 3. ipsa mihi orn. videtur.-8 Nullum i. v. tætrius est Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Pearc. Heusing. Nullum i. v. est tetrius Magnol. Manut. egressa est Bern. 1.2. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Heusing. Gernh. Beier. Orell. digressa est Bern. 3. Petr. 1568. Græv. Pearc. Facciol. et remp. Bern. 1. 2. 5. Basil. et edd. ante Grut. in remp. Bern. 4.9 Habere e. quæstu Bern. 3. Basil. Mox, etiam omittit Bern. 4.-10 Bern. 1. 2. 4. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Beier. oraculum; Bern, 2. oraclu. Statim, alia omittunt Bern. 4. Heusing. Beier. Billerb. esse perituram Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Pearc. sed etiam omnibus Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Heusing. Gernh. sed omnibus de Gernb. conj. edidit Schutz.-11 Lamb. Petr. 1568. facilius conciliare. Mox,

NOTE

Pansæ consulatum. Plut. Val. Max.
IV. 3.

"Nihilo locupletior] Post duos consulatus totidemque triumphos, septem tantum servorum satellitio officium legationis functus est. Val. Max. ibidem.

× L. Mummius] Corinthum delevit, Achaiæ caput, unde Achaici nomen

accepit: triumphavit an. 607, qua de re nos alibi.

▾ Spartam nulla] Eo oraculo, quod Alcameni et Theopompo redditum est, (auctore Plut. in Apoph.) usi sunt Lysander et Agesilaus, ut legem agrariam, et bonorum æquationem Spartanis suaderent. Plut.

14

12

possunt ii qui reipublicæ præsunt, quam abstinentia et continentia. 78. Qui vero se populares volunt, ob eamque causam aut agrariam rem tentant, ut possessores suis sedibus pellantur, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant; ii labefactant fundamenta reipublicæ ; concordiam primum, quæ esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniæ; deinde æquitatem, quæ tollitur omnis, si habere suum cuique non licet. Id enim est proprium (ut supra dixi) civitatis atque urbis, ut sit libera et non solicita suæ rei cujusque 13 custodia. 79. Atque, in hac pernicie reipublicæ, ne illam quidem consequuntur, quam putant, gratiam. Nam, cui res erepta est, est inimicus; cui data, etiam dissimulat se accipere voluisse et maxime in pecuniis creditis occultat suum gaudium, ne videatur non fuisse solvendo. At vero ille, qui accipit's injuriam, et meminit, et præ se fert dolorem suum: nec, si plures sunt ii, quibus improbe datum est, quam illi quibus injuste ademtum est, idcirco plus etiam valent. [p. 50.] Non enim numero hæc judicantur, sed pondere. Quam autem habet æquitatem,16 ut agrum, multis annis aut etiam seculis ante possessum, qui nullum habuit, habeat; qui autem habuit, amittat? XXIII. 80. Ac,' propter hoc injuriæ genus, Lacedæmonii Lysandrum2 ephorum

possunt hi Bern. 1.-12 Qui se vero p. volunt Bern. 4. Qui vero p. esse volunt Lamb. Petr. 1568. Qui vero p. se esse volunt Gud. 3. probante Heusing. item Gernh. Schutz. Beier. Haud displicet.' Orell. Mox, pellantur suis sedibus Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Victor. Lamb. Petr. 1568. pellantur propriis sedibus Basil. Tum, ii omittunt Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. conc. primum tollunt Magnol. Manut.-13 Basil. cuique, probantibus J. F. Gronov. et Beier.-14 Petr. 1568. consequantur. Pro gratiam Bern. 4 habet gloriam. Statim, alterum est omittunt Bern. 4. 5. Magnol. Manut. cui data est quinque Bern. Victor. Magnol. Manut. in iis pecuniis Græv. et Pearc.-15 Bern. 3. accepit. Mox, sese fert Bern. 1. 2. et optimi codd. Heusingeri. Sunt hi Bern. 1. est ademtum Gud. 4. est delevit Beier. etiam plus Bern. 4.— 16 Quam a. æquitatem habet Bern. 3. aut sæculis, omisso etiam, Basil.

CAP. XXIII. 1 At Bern. 1. 2. 3. Basil. quod nunquam ante Bern. 3. acciderat apud eos Bern. 5. exque eo Bern. 1. 2. 3. Græv. Heusing. Gernb. Beier.

NOTE

› Lysandrum] Agis Lacedæmoniorum rex erat; Lysander ephorus: uterque sentiebat et agros viritim

dividendos, et creditam pecuniam plebi donandam ; adeoque leges duas ferendas, fœnebrem et agrariam, qui

2

expulerunt; Agin regem (quod nunquam antea apud eos acciderat) necaverunt: ex eoque tempore tantæ discordiæ secutæ sunt, ut et tyranni existerent, et optimates exterminarentur, et præclarissime constituta respublica dilaberetur: nec vero solum ipsa cecidit, sed etiam reliquam Græciam evertit contagionibus malorum, quæ, a Lacedæmoniis profecta, manarunt latius. Quid? nostros Gracchos, Ti. Gracchi, summi viri, filios, Africani nepotes, nonne agrariæ contentiones perdiderunt? 81. At vero Aratus Sicyonius jure laudatur, qui, cum ejus civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem, clandestino introitu urbe est potitus. Cumque tyrannum Nicoclem improviso oppressisset, sexcentos exules, qui fuerant ejus civitatis locupletissimi, restituit; remque publicam adventu suo liberavit. Sed cum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum arbitrabatur, et quinquaginta annorum possessiones moveri non nimis æquum putabat, propterea quod tam longo spatio multa hæreditatibus, multa emtionibus, multa dotibus, tenebantur sine injuria; judicavit, neque illis adimi, neque his non satisfieri, quorum illa fuerant,

Orell. ex quo eo Bern. 5. Magnol. Manut. atque eo Bern. 4.-2 Ita Gud. 2. Lamb. Pearc. Gernh. Beier. profecta Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Petr. 1568. Græv. Heusing. Orell. emanarunt Gnd. 2.-3 Petr. 1568. ab Argis. Pro urbe codd. aliquot, Lamb. Petr. 1568. Beier. habent urbem. Mox, qui locupletissimi fuerant ejus civitatis Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Lamb. Petr. 1568.-4 Bern. 5. Magnol. Mannt. quos et ipse. Statim, iniquissimum esse Bern. 1. 2. Basil. Victor. possessiones movere Bern. 1. 2. 4. Basil. et edd. ante Pearc. dotibus detinebantur Magnol. Manut. nec iis non, &c.

NOTE

bus civitas eum reciperet statum quem a Lycurgo acceperat. Sed eam ob causam pulsus e civitate Lysander; Agis, qui in templum Chalcææ Palladis confugerat, ex balneo dum redit, ab Amphare et Demochare proditus, in vincula correptus, strangulatur. Agin mire laudat Plut.

a Nostros Gracchos] Vide superio

ra.

b Aratus] Vir summæ auctoritatis, ab Argivis, ut eorum civitatem componeret, accitus; sed mox, ad liberandam Sicyonem, Peloponnesi urbem, patriam suam, a Paseo Abantida, Pasei filio, et Nicocle occupatam, redire coactus est. Vitam ejus scripsit Plut.

oportere. 82. Cum igitur statuisset, opus esse ad eam rem constituendam pecunia, Alexandriam se proficisci velle dixit; remque integram ad reditum suum jussit esse: isque celeriter ad Ptolemæum, suum hospitem, venit, qui tum regnabat alter post Alexandriam conditam: cui cum exposuisset, patriam se liberare velle, causamque docuisset; a rege opulento vir summus facile impetravit, ut grandi pecunia adjuvaretur. Quam cum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim principes, cum quibus causas cognovit et eorum qui aliena tenebant, et eorum qui sua amiserant: perfecitque, æstimandis possessionibus, ut persuaderet aliis, ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent; aliis, ut commodius putarent, numerari sibi, quod tanti esset, quam suum recuperare. Ita perfectum est, ut omnes, concordia constituta, sine querela discederent. 83. O virum magnum, dignumque, qui in nostra republica natus esset! Sic par est agere cum civibus, non (ut bis jam 9 vidimus) hastam in foro ponere, et bona civium voci subjicere præconis. At ille Græcus (id, quod fuit sapientis et præstantis viri 1°) omnibus consulendum putavit: caque est summa ratio et sapientia boni civis,

8

Bern. 3. Basil. Orell. nec his non, &c. Bern. 1.-5 Cum is igitur Bern. 3. ad eam rem constituendam opus esse Lamb. Petr. 1568. Alexandream Bern. 2. proficisci se velle Bern. 1. velle cum duobus codd. delevit Heusing._ itaque celeriter conj. Wyttenb. atque celeriter conj. Gernb. qui cum expos. Bern. 1. 2. 3. 5. Basil. Magnol. Manut.-6 Quam cum in Sic. Bern. 5. Magnol. Manut. sibi delerunt Lamb. et Petr. 1568. aliena detinebant Bern. 5. Magnol. Manut. aliena petebant Bern. 4. præfecitque æst. Magnol. Manut. ut persuaderent Bern. 2. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Pearc. et ut persuaderet Bern. 5. Magnol. Manut. et possessionibus Basil. Magnol. Manut. recuperare suum Basil. 7 Ita perfectum, omisso est, Bern. 3. constituta concordia Bern. 5. Magnol. Manut. Facciol.-8 Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. optimi codd. Heusingeri, Orell. in republica nostra.-9 Bern. 4. cum civibus agere n. ut jam bis.—10 Basil. sap. et præst. viri fuit. Mox, pro boni Bern. 5. Magnol. Manut. habent summi. Tum, civium defendere, non divellere Bern. 5. Victor. Magnol. Manut.

NOTE

c Ptolemæum] Philadelphum opinor, cum Mureto, Lagi filium, quem signis et tabulis ex Græcia delatis sibi devinxerat. Reges Ægypti omnes (qui antea Pharaones) Ptolemæi dicti sunt, a Ptolemæo Lago, gregarii

militis filio, qui Ægyptum armis occupavit. Ita reges Athenienses Ce. cropidæ, Medorum Phraortes, Roma. norum Cæsares, Philistinorum Sennacherib.

d

commoda civium non divellere, atque omnes æquitate eadem continere. Habitant" gratis in alieno. Quid ita? Ut, cum ego emerim, ædificarim," tuear, impendam, tu, me invito, fruare meo? Quid est aliud," aliis sua eripere, aliis dare aliena? 84. Tabulæ vero novæ quid habent argumenti, nisi, ut emas 14 mea pecunia fundum; eum tu habeas, ego non habeam pecuniam? XXIV. [p. 51.] Quamobrem, ne sit æs alienum quod reipublicæ noceat, providendum est; quod multis rationibus caveri potest; non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum : nec enim ulla res vehementius rempublicam continet, quam fides; quæ esse nulla potest, nisi erit necessaria solutio rerum creditarum. Nunquam vehementius actum est, quam me consule, ne solveretur. Armis et castris tentata res est ab omni genere hominum et ordine; quibus sic restiti, ut hoc tantum malum de republica tolleretur. Nunquam nec majus æs alienum fuit, nec melius nec facilius dissolutum est. Fraudandi enim spe sublata, solvendi

civium non divellere, sed defendere Basil. eadem æquitate Bern. 3.-11 Habitent Bern. 1. 2. 3. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Lall. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell.-12 Bern. 3. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. ædificaverim.-13 Quid aliud est Basil. eripere sua aliis in eodem cod. quam aliis Victor. nisi aliis Magnol. Manut.-14 Victor. ut emas tibi. Mox, et eum Magnol. Manut. pecuniam non habeam Lamb.

CAP. XXIV. 1 Ita Bern. 2. 4. Basil. Lamb. seqq. non sic fuerit Bern. 1, nam si fuerit Bern. 3. si non fuerit Bern. 5. hoc si non fuerit Victor. si hoc non fuerit Magnol. Manut. Statim, vehementius ulla res Bern. 4. rerum solutio Bern. 3.-2 Nunquam enim Magnol. Manut. quibus ita restiti Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. ut hoc totum malum Bern. 1. 2. Pearc. ut totum hoc malum Bern. 3. Victor.

NOTE

a Habitant gratis] Hæc verba credo partem formulæ, qua tabulis novis veteres abrogarentur.

e Tabula nova] Tabulæ vocabantur syngraphæ in quibus facta nomina scribebantur. Tabulis quandoque novis ex S. C. veteres abrogabantur, ne debitores creditas sibi pecunias cum usuris persolvere cogerentur; idque in plebis subsidium fiebat,

cum, obruta potentiorum fœnore, solvendo non esset.

Me consule] Hinc maxime Catilinæ partes creverunt, ascitis omnibus qui ære alieno oppressi essent. Sed, oppresso Catilina, propositisque tabulis auctionariis, Cicero solvendi et necessitatem debitoribus imposuit, et modum dedit.

« PoprzedniaDalej »