Obrazy na stronie
PDF
ePub

ille, si bonus est vir, etiam si referre gratiam non potest, habere certe potest. Commode autem, quicumque dixit, 'pecuniam qui habeat, non reddidisse; qui reddiderit, non habere; gratiam autem, et qui retulerit, habere, et qui habeat, retulisse.' At, qui se locupletes, honoratos, beatos putant, hi ne obligari quidem beneficio volunt. Quinetiam beneficium se dedisse arbitrantur, cum ipsi quamvis magnum aliquod acceperint: atque etiam a se postulari aut expectari aliquid suspicantur: patrocinio vero se usos, et clientes appellari, mortis instar putant. 70. [p. 48.] At vero ille tenuis, cum, quicquid factum sit, se spectatum, non fortunam, putet, non modo illi qui est meritus, sed etiam illis a quibus expectat, (eget enim multis) gratum se videri studet. Neque vero verbis auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam extenuat. Videndumque illud est, quod, si opulentum fortunatumque defenderis, in illo uno, aut forte in liberis ejus, manet gratia: sin autem inopem, probum tamen et modestum, omnes non improbi humiles (quæ magna in populo multitudo est) præsidium sibi paratum vident. Quamobrem melius apud bonos, quam apud fortunatos, beneficium collocari puto. 71. Danda omnino opera est, ut omni generi satisfacere possimus. Sed, si res in contentionem veniet, nimirum ThemistoclesTM

cod.-3 Bern. 5 omittit enim. Statim, si est bonus Basil.-4 Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. et qui. Pro retulerit Bern. 4 habet reddidit ; Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. reddiderit.—5 Magnol. Manut. Lamb. Petr. et beatos. Statim, ii ne obl. Basil. Hensing. Orell. magnum aliquid Victor. Lamb. Petr. 1568. aliquid magnum Bern. 5. aliquod magnum Magnol. Manut. æque etiam Bern. 4. 5. Basil. Magnol. Manut. aut postulari Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. patr. vero tuo Bern. 3. Græv. Colon. 1748. usos se Basil. se esse usos Lamb. aut clientes Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Beier.-6 Bern. 5. Magnol. Manut. quid. Mox, sese spect. Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. Petr. 1568. putat Bern. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Lamb. Heusing. Gernh. Beier. putant Bern. 1. putans Magnol. Manut. unde Beier. conj. At v. ille tenuis, q. . . . putans. Orell. conj. quoniam quicquid f. sit... putat. Deinde, se gratum Bern. 3. neque modo verbis Basil. neque enim verbis Bern. 5. Magnol. Manut. neque verbis auget Bern. 5. cum uno cod. Facciolati.-7 Videndum quoque illud est Petr. 1568. Videndum et illud est Facciol. Videndumque illud idem est Bern. 5. Vi

NOTE

Themistocles] Idem de eo refert Val. Max. vii. 2. et Plut. in ejus Vita, et in Apophth.

est auctor adhibendus; qui, cum consuleretur, utrum bono viro pauperi, an minus probato diviti, filiam collocaret; Ego vero,' inquit, malo virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam, quæ viro.' Sed corrupti mores depravatique sunt admiratione divitiarum; quarum magnitudo quid ad unumquemque nostrum pertinet? Illum fortasse adjuvat,1 qui habet: ne id quidem semper: sed fac juvare: utentior sane sit; honestior vero quomodo? Quod si etiam bonus erit vir, ne impediant" divitiæ, quo minus juvetur, modo ne adjuvent: sitque omne judicium, non quam locuples, sed qualis, quisque sit. Extremum autem præceptum, in beneficiis operaque danda, est, ne quid contra æquitatem contendas, ne quid pro injuria. Fundamentum enim perpetuæ commendationis et famæ est justitia, sine qua nihil potest esse laudabile.

12

XXI. 72. Sed, quoniam de eo genere beneficiorum dictum est,' quæ ad singulos spectant; deinceps de iis quæ ad universos, quæque ad rempublicam pertinent, disputandum est. Eorum autem ipsorum partim ejusmodi sunt, ut ad universos cives pertineant, partim singulos ut attingant, quæ sunt etiam gratiora. Danda est opera3 omnino, si possit, utrisque, nec minus, ut etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea res aut prosit, aut certe non obsit, reipublicæ.

1

dendumque illud idem, omisso est, Magnol. Manut. in uno illo Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Lamb. Græv. Pearc. Heusing. Gernh. aut si forte Bern. 3. Mox, pro humiles idem cod. habet homines.-8 Basil. auctor adhibendus est. Statim, aut minus Magnol. Manut.-9 Bern. 5. Magnol. Manut. Petr. 1568. omittunt vero.-10 Lamb. Petr. 1568. adjuvet. Pro utentior Bern. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Petr. 1568. Pearc. Facciol. habent potentior; Lamb. opulentior.-11 Quod si bonus erit, ne imp. Bern. 4.—12 Verb. est omittunt Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Orell. ne quid per injuriam Magnol. Manut. Græv. Colon. 1748. Facciol. fundamentum est enim codd. aliquot, et Schutz. fundamentum enim est Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Lamb. Petr. 1568. Orell. est ante justitia omittunt Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Orell.

CAP. XXI. 1 Basil. satis dictum est. Mox, deinceps de his Bern. 1. 2.— 2 Eorum a. i. quæ partim Bern. 1. 2. ut singulos attingant Bern. 3. Victor.3 Danda opera est Bern. 1. 2. 4. Lamb. Petr. 1568. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. Danda est etiam opera Bern. 5. est omittit Bern. 3. ut utrisque Lamb. ut universis conj. Facciol. aut certe ne obsit Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Heusing. Gernh. Beier. Orell.—

C. Gracchi 4" frumentaria magna largitio; exhauriebat igitur ærarium: modica M. Octavii, et reipublicæ tolerabilis, et plebi necessaria; ergo et civibus et reipublicæ salutaris. 73. Inprimis autem videndum erit ei, qui rempublicam administrabit, ut suum quisque teneat, neque de bonis privatorum publice deminutio fiat. Perniciose enim Philippus P in tribunatu, cum legem agrariam ferret (quam tamen antiquari facile passus est, et in eo vehementer se moderatum præbuit); sed cum, in agendo, multa populariter, tum illud male, non esse in civitate duo millia hominum, qui rem haberent.' Capitalis oratio, et ad æquationem bonorum pertinens; qua peste quæ potest esse major? Hanc enim ob causam maxime, ut sua tenerent, respublicæ civitatesque constitutæ sunt. Nam, etsi, duce natura, congregabantur homines, tamen, spe custodiæ rerum suarum, urbium

8

4 Ti. Gracchi Victor. Caii Helii et Publii Gracchi Magnol. largitio fuit Magnol. Manut. igitur omittit Victor.-5 In pr. vid. est autem Bern. 5. ei omittunt etiam Bern. 3. 4. ut suum unusquisque Bern. 4. teneat neve de, &c. Beier. diminutio Bern. 4. et edd. ante Lamb. minutie Bern. 3.-6 Bern. 4 omittit tamen. Mox, vehementer omittit codex unus Oxon. uncis incluserunt Beier. et Billerb. tum illud male dixit Bern. 5. Victor.-7 Cap. o. est ad Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Cap. oratio, ad Bern. 3. Lamb, 1566. Cap. omnino oratio est, ad Magnol. Manut. Cap. omnino oratio, et Lamb. 1584. major esse potest Bern. 3.-8 Bern. 1. 4. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. tene

NOTE

n C. Gracchi] Qui Tib. Gracchi, Romanis seditiosissimi, seditiosior frater. Alias inter ejus leges fuit hæc, invitis patribus, lata; uti semisse atque triente plebi ex publico frumentum viritim singulis mensibus divideretur, horreaque in urbe struerentur, in quibus annua frumentorum pro plebe provisio, cum legibus frumentariis, servaretur; quæ quidem horrea ab ipso legislatore Semproniana vocata sunt. Sext. Pomp. Fest. Huic legi vehementer obstiterunt patres, tum propter ærarii incommodum, tum ne plebis superbia otiumque foveretur.

• M. Octavii] Oppresso L. Opimii

consulis armis C. Graccho, M. Octavius legem frumentariam tulit, qua et Sempronia abrogata est, et provisum plebis commodis, imminuto modii frumentarii pretio. Sed Octavia lex iterum abrogata est per Apuleiam, quæ modios denuo ad trientes atque semisses Semproniæ legis, non sine tumultu, revocavit.

P Philippus] L. Marcius Philippus, consulatu 666. et censura clarus. Legem agrariam, Gracchanæ similem, promulgare cogitaverat, qua ne quis agri jugera possideret plus quam quingenta; unde divitum bona pauperibus communicarentur.

10

præsidia quærebant. 74. Danda etiam opera est, ne (quod apud majores nostros sæpe fiebat, propter ærarii tenuitatem, assiduitatemque bellorum) tributum sit conferendum; idque ne eveniat, multo ante erit providendum. Sin qua necessitas hujus muneris alicui reipublicæ obvenerit; (malo enim alteri quam nostræ ominari; neque tamen de nostra, sed de omni republica, disputo) danda erit opera, ut omnes intelligant, (si salvi esse velint) necessitati esse parendum. [p. 49.] Atque etiam omnes, qui rempublicam gubernabunt," consulere debebunt, ut earum rerum copia sit, quæ sunt necessariæ. Quarum qualis comparatio fieri soleat et debeat, non est necesse disputare: est enim in promtu : tantum locus attingendus fuit. 75. Caput autem est 12 in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiæ pellatur etiam minima suspicio. Utinam,' inquit C. Pontius Samnis, ad illa tempora me fortuna "3 reservasset, et tum essem natus, si quando Romani dona accipere cœpissent! non essem passus diutius eos imperare.' Næ,14 illi multa sæcula expectanda fuerunt: modo enim hoc malum in hanc rempublicam invasit: itaque facile patior tum potius Pontium fuisse, siquidem in illo tantum fuit ro

[ocr errors]

rentur; Bern. 2. teneretur; Facciol. tuerentur.-9 Petr. 1568. omittit est. Mox, sit omittit Bern. 4.-10 Sin quæ Bern. 1. 2. 3. Victor. Græv. Pearc. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Si qua Bern. 4. alteri omittunt Bern. 2. 4. Victor. Græv. Gernh. Beier. Orell. enim alii Bern. 1. Basil. Lamb. Petr. 1568. enim alienæ quam nostræ reip. ominari Bern. 3. neque tantum Basil. Victor. Pearc. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. danda est opera Bern. 3.—11 Basil. Victor. gubernant. Statim, sunt ad victum necessaria Bern. 3. debeat et soleat Bern. 4. Basil. fuit deest in Basil.-12 Caput autem, omisso est, Basil. ut ante avaritiæ omittit Bern. 3.-13 Victor. Magnol. Manut. Facciol. fortuna me. Actutum, reservavisset Bern. 1. 2. 3. Basil. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Colon. 1748. Orell. servasset Magnol. Manut. et tunc Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. si omittunt Bern. 1. 2. 4. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. accipere dona Bern. 4. Lamb. Petr. 1568.-14 Ne Bern. 2. 3. 5. Basil. Magnol. Nec Victor. illi quidem Bern. 5. Magnol. Manut. facile patiar Bern. 5. tunc potius Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. roboris omittunt optimus cod. Grævii, Bern. 3. Heusing. Gernh. NOTE

C. Pontius] Quo duce, Samnites in Romanos bellum gesserunt per an. nos quinquaginta, et, misso sub jugum exercitu Romano, turpissimas Caudinæ pacis conditiones Romanis

imposuerunt. Pontius demum a Q. Fabio Maximo Gurgite captus an. 463. in triumpho ductus, et securi percussus est.

boris. Nondum centum et decem 15 anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata est lex, nulla antea cum fuisset. At vero postea tot leges, et proximæ quæque 16 duriores; tot rei, tot damnati; tantum Italicum bellum propter judiciorum metum excitatum; tanta, sublatis legibus et judiciis, expilatio direptioque sociorum, ut imbecillitate aliorum, non nostra virtute, valeamus. XXII. 76. Laudat Africanum Panæ tius, quod fuerit abstinens. Quid ni laudet?' sed in illo alia majora. Laus abstinentiæ non hominis est solum, sed etiam temporum illorum. Omni Macedonum gaza, quæ fuit maxima, potitus est3 Paulus: tantum in ærarium pecuniæ invexit, ut unius

2

Schutz. Beier. Orell.-15 Nondum decem et centum Bern. 4. lata lex est Bern. 1.2.4. Basil. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Orell.-16 Bern. 4. et prox. et quæque. Mox, tot omittit Manut.

CAP. XXII. 1 Quid laudetur Magnol. Manut.-2 Laus enim abst. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Laus sapientiæ Bern. 1. 2. 4. 5. Basil, temporum aliorum Petr. 1568.-3 Gud. 1. et Heusing. omittunt est. Statim, in ær. tantum pecuniæ Bern. 1. tantam in ær. pecuniam Bern. 3. Græv.

NOTE

L. Pisone] Perperam a Betuleio arguitur Tullius, volente multas leges de repetundis ante L. Pisonem la. tas. Repetundarum quidem accusati aliqui ante Pisonem, sed ante illum nulla lex. Is est L. Calpurnius Piso, Frugi dictus, de quo nos sæpe; ejus legis meminit rursus in Verr. 1. ubi eam appellat 'arcem sociorum.' Pœna pecuniaria tantum fuit. Legibus subsequentibus, Cæcilia, Servilia, Acilia, Cornelia, Julia, adjecta ignominia; ut nec in senatum venire, nec in concione orationem habere, damnati possent: additum deinde et exilium. Calpurniæ verba hæc fuere: 'Utei, quibus in provincieis magistratus populi Rom. eorumve comites, contra leges pecunias cepissent quidve commisissent, earum injuriarum ergo Romæ quiritari, judicioque quæsito, sua repetere provinciales possent.'

Italicum bellum] Quod et Marsi

cum, et Sociale, et Italicum dictum est: Marsicum, quod a Marsis rebellandi initium fuerit; Sociale, quod in excidium reip. Rom. socii conspiraverint; Italicum, quod a Picenis, Campanis, Latinis, Etruscis, et tota pæne Italia, excitatum. Huic locum dedit M. Livii Drusi lex de repetundis; et ab iis cœptum, qui, sibi conscii violatæ legis, reip. judicia metuebant. Eo bello plusquam trecenta millia juventutis Italicæ sublata, ut referunt Strabo et Vell. et libertinos ad militiam succenturiare opus fuit.

t Paulus] In Pauli Æmilii triumpho Macedonico delata sunt vasa 750. trium talentorum singula capacia: quare tota auri summa potuit esse 10,000,310. coronatorum; præterea infinita vis tabularum, signorum, ex auro, argento, ebore, &c. Finem vero tributorum attulit ea victoria; quod censum deinceps pendere desierint cives usque ad Hirtii et

« PoprzedniaDalej »