Obrazy na stronie
PDF
ePub

8

mus: quæ quidem beneficiis capitur maxime: secundo autem loco, benefica voluntate benevolentia movetur, etiam si res forte non suppetit. Vehementer autem amor 7 multitudinis commovetur ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficentiæ, justitiæ, fidei, omniumque earum virtutum, quæ pertinent ad mansuetudinem morum ac facilitatem. Etenim illud ipsum, quod honestum decorumque dicimus, quia per se nobis placet, amimosque omnium natura et specie sua commovet, maximeque quasi perlucet ex eis, quas commemoravi, virtutibus; idcirco illos, in quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere cogimur. Atque hæ quidem causæ diligendi gravissimæ: possunt enim præterea nonnullæ esse leviores. 33. Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest: si existimabimur adepti conjunctam cum justitia prudentiam. Nam et iis 10 fidem habemus, quos plus intelligere, quam nos, arbitramur, quosque et futura prospicere credimus, et, cum res agatur, in discrimenque ventum sit, expedire rem, et consilium ex tempore capere posse: hanc enim utilem omnes existimant veramque prudentiam. Justis autem et fidis hominibus, id est, bonis, ita fides habetur, ut nulla sit in his fraudis injuriæque suspicio. Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos, rectissime committi 12 arbitramur. 34. Harum igitur duarum, ad fidem faciendam, justitia plus pollet; quippe cum ea, sine prudentia, satis habeat auctoritatis; prudentia, sine justitia, nihil valeat ad faciendam fidem. Quo enim quis versutior et

11

conj. Lamb. elsi res Bern. 5.-7 Vehementer amor Bern. 1. 4. Basil. movetur Bern. 5. et ad facilitatem Bern. 4. Græv. Pearc.-8 Etenim id Bern. 5. decorum honestumque Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. diximus Facciol. animos hominum natura Bern. 4. Basil. maxime quasi Facciol. lucet Bern. 4.-9 Atque eœdem Bern. 5. quidem sunt causæ Victor. Petr. 1568. quidem causæ sunt Magnol. Manut. Lamb. quidem omittit Basil. nonnullæ præterea Bern. 3. 4. Basil. -10 Nam et his Bern. 1. 2. si in discrimen ventum sit Bern. 3. Mox, utilem homines existimant Bern. 1. 3. 4. Basil. Victor. Græv. Pearc. Heusing. Gernh. Schutz. Beier, omnes exist. utilem Bern. 5. Magnol. Manut.-11 Justis a. et veris hom. Bern. 4. a m. pr. Justis a. et viris, omisso hominibus, codex idem a m. sec. et fidis Facciolato suspecta delevit Schutz. id est, bonis viris Bern. 1. 2. 3. 5. Basil. Hensing. Orell. id est, viris bonis Victor. Lamb. Petr. 1568. Gernh. Beier, id est, bonis hominibus Bern. 4. habentur Billerb. si nulla Bern. 3. in his fraudis sit Victor. sit omittit Bern. 1.-12 Bern. 4. committi rectissime; Bern. 2. rect. committere.-13 Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Petr.

callidior est, hoc invisior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quamobrem intelligentiæ justitia conjuncta, quantum volet,'s habebit, ad faciendam fidem, virium: justitia, sine prudentia, multum poterit: sine justitia, nihil valebit prudentia. x. 35. [p. 40.] Sed, ne quis sit admiratus,' cur, cum inter omnes philosophos constet, a meque ipso sæpe disputatum sit, qui unam haberet, omnes habere virtutes, nunc ita sejungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, justus esse; alia est illa, cum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas; alia, cum ad opinionem communem omnis accommodatur oratio. Quamobrem, ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios bonos viros, alios prudentes, dicamus. Popularibus enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur 3 de opinione populari: idque eodem modo fecit Panætius. 36. Sed ad propositum revertamur. Erat igitur, ex tribus quæ ad gloriam pertinent, hoc tertium, ut, cum admiratione hominum, honore ab iis digni judicare5 Admirantur igitur communiter illi quidem omnia, quæ magna, et præter opinionem suam, animadvertunt; separatim autem in singulis, si perspiciunt nec opinata quædam bona. Itaque eos viros suspiciunt, maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares virtutes perspicere; despiciunt autem eos, et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi,

mur.

1568. valet.-14 Bern. 1. 2. 3. 4. Basil, Gernh. Beier. omittunt est.-15 Qu. intelligentia justitiæ c. q. voles Bern. 3. Verba, justitia ... prudentia, uncis inclusit Pearc.

CAP. X. 1 Sed n. q. a. sit Bern. 5. atque a me ipso Basil. haberent idem cod. virtutes habere Bern. 5.-2 Bern. 3. loquemur. Mox, alios viros bonos, alios fortes Bern. 5. Gud. 4. alios viros fortes, alios bonos Basil. alios fortes suspecta sunt Gernhardo; alios fortes, alios viros bonos Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Gernh. Beier. Orell. prudentes esse Bern. 1.2.3.5. Basil. Victor. Heusing. Orell. esse prudentes Bern. 4.-3 Bern. 3. loquemur; Bern. 1. 2. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Pearc. loquamur. Statim, idque eo modo Bern. 3. -4 Erat i. ex tribus rebus Basil. Erat i. iis tribus Bern. 3. 5. Erat i. his tribus Bern. 4. Ex iis igitur tribus... hoc erat tertium Lamb. ad g. pertinerent e codd. Magnol. Manut. Lamb. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. ab his digni Bern. 1.2. 4. Victor. Magnol. Manut. Facciol.-5 Igitur admirantur Bern. 5. Mox, animadverterunt omnes codd. et edd. præter Victor. et Ernesti, quæ animadrertunt exhibent. Tum, nec opinata quidem Bern. 4. Magnol. Manut.-6 Bern. 3. laudibus efferunt. Statim, se existimant Bern. 5. perspicere virtutes Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Heusing. Gernh. Beier. Nobb. Orell. nihil nervorum

8

nihil nervorum, putant. Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existimant: nam, quos improbos, maledicos, fraudulentos putant, et ad faciendam injuriam instructos, eos contemnunt quidem neutiquam, sed de his male existimant. Quamobrem, (ut ante dixi) contemnuntur ii, qui nec sibi nec alteri (ut dicitur); in quibus nullus labor, nulla industria, nulla cura est. 37. Admiratione 9 afficiuntur ii, qui anteire ceteros virtute putantur, et cum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere. Nam et voluptates, blandissimæ dominæ, majores partes animi a virtute detorquent; et, dolorum cum admoventur faces, præter modum plerique exterrentur. Vita, mors, divitiæ, paupertas, omnes homines vehementissime permovent. Quæ qui in utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, cumque aliqua his ampla et honesta res objecta est, totos ad se convertit et rapit; tum quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis ? XI. 38. Ergo et hæc animi' despicientia admirabilitatem magnam facit: et maxime justitia (ex qua una virtute viri boni appellantur) mirifica quædam res multitudini videtur; nec injuria. Nemo enim justus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exilium,

[ocr errors]

esse Bern. 3. Basil.-7 Non enim eos omnes Petr. 1568. maledicos putunt fraudulentos Bern. 4. maleficos edd. vett. Lips. Beier. Billerb. uti conj. Wyttenb. fraudulentosque Bern. 5. ad fac. inj. institutos Bern. 4. eos cont. q. nequaquam Bern. 3. eos haud cont. quidem, omisso neutiquam, Bern. 2. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Facciol. eos haud cont. quidem; neutiquam duo codd. Oxon. Billerb. sed de iis Basil. Manut. Lamb. Petr. 1568. Orell.-8 Bern. 3. 5. Basil. Magnol. Manut. alteri prosunt.-9 Admiratione autem Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Lamb. Petr. Pearc. Facciol. Heusing. Adm. quadam Bern. 5. Beier. Billerb. Adm. quadam vero Magnol. Manut. afficiunt ii Lamb. Petr. 1568. aff. hi Bern. 1. ceteris Bern. 1. 2. 4. Victor. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Őrell. et tum omni Bern. 3. Basil. tum vero his Bern. 1. 4. tum vero iis carere Basil. majoris partis animos Bern. 3. Beier. Billerb. uti conj. Chapman. sæpe majores partes animi Manut. Lamb. sæpe majores partes anima Bern. 5. majorem partem, deleto animi, conj. Pearc. majorem partem animorum suspic. Gernh. meliores partes animi conj. nescio quis in Bibl. Crit. 1. 3. p. 24. Mox, et paupertas Bern. 5. paupertates Gud. 2. probante Gernh.-10 Heusing. ex uno cod. cum aliqua his: Bern. 2. Basil. Orell. cumque aliqua iis: Victor. cumque his aliqua. Mox, est omittit Bern. 3.

CAP. XI. 1 Ergo hæc animi Bern. 4. perspicientia Manut, una omittit Gud. 4. Lamb. Petr. 1568. boni viri Bern. 3. mirifica quædam res Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Pearc. Facciol. Beier. Billerb.-2 Nemo justus Bern. 2.

qui egestatem, timet, aut qui ea, quæ his sunt contraria, æquitati anteponit: maximeque admirantur eum, qui pecunia non movetur; quod in quo viro perspectum sit, hunc igni spectatum' arbitrantur. Itaque illa tria,3 quæ proposita sunt ad gloriam, omnia justitia conficit; et benevolentiam, quod prodesse vult plurimis; et, ob eandem causam, fidem; et admirationem, quod eas res spernit et negligit, ad quas plerique inflammati aviditate rapiuntur.

39. Ac, mea quidem 4 sententia, omnis ratio atque institutio vitæ adjumenta hominum desiderat; inprimisque, ut habeas, quibuscum possis familiares conferre sermones; quod est difficile, nisi speciem præ te boni viri feras. Ergo etiam solitario 5 homini, atque in agro vitam agenti, opinio justitiæ necessaria est; eoque etiam magis, quod, si eam non habebunt, injusti habebuntur; nullis præsidiis septi, multis afficientur injuriis. 40. [p. 41.] Atque iis etiam, qui vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendisque negotiis implicantur, justitia, ad rem gerendam, necessaria est; cujus tanta vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint, sine ulla particula justitiæ, vivere. Nam, qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem

Statim, timet, aut ea, &c. Bern. 4. quæ sunt his Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. non commovetur Bern. 5. hunc igni probatum Bern. 3. hunc dignum spectatu Bern. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. dignum hunc vel iri spectatum Bern. 4.—3 Ita illa tria Pearc. quæ posita Bern. 4. et benevolentia Bern. 1. 2. Victor. et benevolentia quidem Bern, 5.— 4 At mea quidem Basil. quidem omittit Bern. 1. ratio et inst. Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. hominum adjumenta Victor. ut habeat, q. possit Bern. 1. 2. 3. Victor. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. ut habet, q. possit Bern. 4. viri boni Lamb. Petr. 1568.-5 Ergo et sol. Facciol. homini omittit Bern. 5. magis etiam Petr. 1568. etiam omittunt Facciol. Beier. quod eam si Bern. 1. 2. 3. Basil. Victor. Petr. 1568. Gernh. Beier. injustique habebuntur Bern. 3. ut volebat Olshausen. injusti habebuntur multis suspecta desunt in uno codice Manutii; uncis incluserunt Facciol. et Gernh. delerunt Schutz. et Beier. et, nullis, &c. Bern. 1. Pearc. Facciol. multisque aff. Basil.-6 Atque his Bern. 1. 2. 4. 5. Magnol. Manut. is omittit Bern. 3. vis tanta est Bern. 4. ut nec illi Magnol. Manut. Græv. possent Bern. 3. ulla cum uno codice delevit Facciol. qui tamen malebat sine aliqua particula.—7 Lamb. Petr. 1568. clam fura

NOTE

1 Igni spectatum [dignum spectatu] Locutio ab aurificibus translata; ut

enim aurum spectatur igni, ita virtus pecuniæ contemtu.

8

relinquit locum: ille autem, qui archipirata dicitur, nisi æquabiliter prædam dispertiat, aut interficiatur a sociis, aut relinquatur. Quinetiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas observent. Itaque, propter æquabilem prædæ partitionem, et Bardylis," Illyrius latro, de quo est apud Theopompum," magnas opes habuit; et multo majores Viriatus Lusitanus: cui quidem etiam exercitus nostri imperatoresque cesserunt; quem C. Lælius (is, qui Sapiens usurpatur) prætor fregit, et comminuit; ferocitatemque ejus ita repressit, ut facile bellum reliquis traderet. Cum igitur tanta vis justitiæ sit, ut ea etiam latronum opes firmet atque augeat, quantam ejus vim inter

tur. Mox, clam eripit Magnol. Manut. is ne sibi Bern. 5. Magnol. reliquit locum Bern. 2. 5. relinquat locum Petr. 1568. ni æq. Bern. 1. nisi æqualiter Bern. 3. dispartiat Heusing. interficietur... relinquetur cum tribus codd. Gernh. Beier. occidetur... relinquetur Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. occiditur... relinquitur Victor.-8 Itaque p. a. p. portionem Magnol. Manut. et Bargulis Bern. 1. 2. 3. Lamb. et Bargilius Bern. 3. et Barculus Basil. et Bargulus Victor. Petr. 1568. et Bargalus Bern. 5. Illyricus Bern. 1. 5. Basil. Illurius Petr. 1568. est omittit Olshausen. cui quidem exercitus Bern. 5. Magnol. Manut. ferocitatemque ita pressit Bern. 4.-9 Bern. 3. confirmet. Mox, et jud. et in const. Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Pearc. Beier. Orell. et instituta reip. Bern. 5. Victor. Magnol. Manut.

NOTE

m Bardylis [Bargulus] De Bargulo nulla alia uspiam mentio: crediderim unum ex Illyriis piratis fuisse, qui negotiatores Italicos toto mari vexabant; unde exortum bellum Illyricum. Missos enim Romanorum legatos, qui de mercatorum injuriis conquererentur, cum Teuta, Illyriorum regina, occidi omnes jussisset, bellum confestim contra Illyrios decretum, quod uno anno confectum est, coss. L. Postumio Albino et Cn. Fulvio Centumalo.

n Theopompum] Non ille Theopompus est poëta tragicus, et nobilis ora. tor, Socratis discipulus, qui plusquam ducentis ante bellum Illyricum annis floruit; sed alius.

• Viriatus] Post eversam a SciDelph, et Var. Clas.

pione Carthaginem, e pastore venator, e venatore latro, mox ingentis quoque exercitus dux factus, Lusitaniam occupat. M. Vetilium, prætorem, fusis ejus copiis, cepit; annis 14. bellum cum Romanis gessit, sæpius victor quam victus. Ad versus hunc, cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius Cotta coss. mitti se certa tim contenderent; 'Neutrum,' inquit Scipio, mitti placet; quia alter nihil habet, alteri nihil est satis.' Val. Max. vi. 4. Q. Servilii Cæpionis artibus occisus est; percussoribus deinde mercedem reposcentibus, 'Nunquam,' inquit Cæpio; 'placuit Romanis imperatorem a suis interfici.' Ita Eutrop.

Cicero.

4 FFFF

« PoprzedniaDalej »